صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus,
<< Hei mihi!» conclamat: vox est ubi cognita fidæ
Conjugis, ad vocem præceps amensque cucurri.
Semanimem, et sparsas fœdantem sanguine vestes,
Et sua, me miserum! de vulnere dona trahentem
Invenio; corpusque meo mihi carius, ulnis
Sontibus attollo: scissaque a pectore veste
Vulnera sæva ligo; conorque inhibere cruorem :
Neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
Viribus illa carens, et jam moribunda, coegit
Hæc se pauca loqui : « Per nostri fœdera lecti,

>>

Perque Deos supplex oro, superosque, meosque;

» Per si quid merui de te bene; perque manentem

845

$50

855

>> Nunc quoque, quum pereo, causam mihi mortis, amorem; » Ne thalamis Auram patiare innubere nostris. » Dixit; et errorem tum denique nominis esse Et sensi, et docui: sed quid docuisse juvabat? Labitur; et parvæ fugiunt cum sanguine vires : Dumque aliquid spectare potest, me spectat; et in me 860 Infelicem animam, nostroque exhalat in ore:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sed vultu meliore mori secura videtur. >>

Flentibus hæc lacrymans heros memorabat ; et ecce Æacus ingreditur duplici cum prole, novoque Milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis. 865

685, Anna soror Didonis: Et extremus si quis super halitus errat, Ore legam. Ed.-Vultus melior, lætior, etiam, V, 501. Jam enim ex Cephalo cognoverat Auram non esse Nympham, ut ipsa crediderat ; sed lenem ventorum refrigerantium flatum. Cæterum si Apollodoro fidem habemus, Cephalus ob

hanc cædem ab Areopagitis æterno exsilio damnatus est. Hinc Thebas migravit, et inde ad Teleboas, in eam insulam, quæ ab ipsius nomine Cephalenia dicta est : Pausan. p. 91.

864. Duplici cum prole; cum duobus filiis Telamone et Peleo, qui militum delectum habuerant. Ed.Accipit; undecim libri, cxcipit.

P. S. Liceat hic referre ultimos, versus quos ita convertit in gallicum sermonem felici vena noster vates et collega, meliori fama dignus, DE SAINT-ANGE: (v. 856.) Ed.

Elle dit, et je vois, trop tard pour mon malheur,
Qu'un vain nom a causé mon crime et son erreur.
Que me sert-il, hélas ! que je me justifie?
Procris, avec son sang, perd un reste de vie :
Elle me voit encor; c'est son dernier plaisir ;
J'eus son dernier regard; j'eus son dernier soupir ;
Et, sûre que du moins pour elle je respire,
Avec moins de regret dans mes bras elle expire.

Continui; male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
Tristis erat; sed nulla tamen formosior illa
Esse potest tristi; desiderioque calebat
Conjugis abrepti: tu collige, qualis in illa,
Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.
Quid referam, quoties tentamina nostra pudici
Reppulerint mores? quoties, « Ego, dixerit, uni...
>> Servor, ubicumque est; uni mea gaudia servo?
Cui non ista fide satis experientia sano
Magna foret? non sum contentus, et in mea pugno
Vulnera, dum census dare me pro nocte paciscor;
Muneraque augendo tandem dubitare coegi.

>>

Exclamo: «< Male tectus ego en, male pactus adulter;
» Verus eram conjux ; me, perfida, teste teneris. »
Illa nihil tacito tantummodo victa pudore
Insidiosa malo cum conjuge limina fugit;
Offensaque mei genus omne perosa virorum
Montibus errabat, studiis

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

operata Dianæ.

[ocr errors]

730

735

740

745

ineptarum lectionum varietate, dif-
ficile est aliquid certi eruere. Opti-
mum mihi videtur Burmanni con-
jecturam sequi, Male tectus ego,
male fictus adulter. Heinsius: Ex-
clamo me fassus, Ego en male pac-
Lectio
tus (aut fictus) adulter.
vulgata sciolum redolet. Codex Re-
gius A, Male, pectora detego, tectus
adulter; non absurde quidem: sed
Codex B, Male, pectora detego,
fictus adulter; optime certe : et ea,
ni fallor, vera est lectio. Ed.-Male,
in meum damnum. Tectus, sive
fictus, adulter; simulatus eram adul-
ter, sed verus.conjux. Ed. Tene-
ris; deprehensa convinceris. Vide
Ernesti Clav. Cic. h. v.

746. Errabat in montibus more
earum, quæ fugiebant viros et amo-

Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
Pervenit: orabam veniam, et peccasse fatebar,
Et potuisse datis simili succumbere culpæ

Me

750

quoque muneribus, si munera tanta darentur. Hoc mihi confesso læsum prius ulta pudorem, Redditur, et dulces concorditer exigit annos. Dat mihi præterea, tanquam se parva dedisset Dona, canem munus : quem quum sua traderet illi Cynthia; «< currendo superabit, dixerat, omnes. » Dat simul et jaculum, manibus quod, cernis, habemus. Muneris alterius quæ sit fortuna requiris? Accipe: mirandi novitate movebere facti. Carmina Laiades non intellecta priorum

rem. Secundum alios fugit in Cretam, ubi Diana, quum eam cognovisset ab Aurora deceptam, misericordia tacta dat ei jaculum, quod nemo evitare posset, et canem Lælapem, quem nulla fera effugere possit. Ita Hyginus; sed apud Antoninum et Apollodorum a Minoe, quod rem cum eo habuerat, jaculum et canem accipit.-Operari, quod proprium verbum sacrorum, omnino significat operam dare: Horatius, I, Ep. 1, 29, in cute curanda plus æquo operata juventus.

751. Læsum prius ulta pudorem. Hoc est illud ipsum, quod versu 687 pudoris causa siluisse dicitur, et hic verbo tantum tangit. Nempe Procris juvenili habitu Dianæ voluntate ad Cephalum venit, eumque provocavit: quem in venatione superavit. Cephalus, ut vidit tantam poten tiam canis atque jaculi esse, pétil ab hospite, non æstimans conjugem suam esse, ut sibi jaculum et canem venderet. Illa negare cœpit. Regni quoque partem pollicetur : illa négat.

[ocr errors]

755

[blocks in formation]

759 Carmina Laiades etc. Hanc fabulæ partem narrant etiam Pausanias, Boot. p. 746; Antoninus Liberalis, cap. ult.; Palæphatus, cap. 8; Suidas, in Temuisi; Hyginus, P. A. II, 35.- Laiades, Edipus, Laii filius, carmina, ænigma Sphingis, quæ ob ambages, ænigma obscurum et ambiguum vates obscura erat, solverat, explicuerat ; quo facto monstrum illud de monte, quem tenebat, se præcipitaverat. Carmen, formula quæcumque verborum. Quanquam ænigma, illud Sphinx a Musis edocta credebatur, eratque

Solverat ingeniis; et præcipitata jacebat, Immemor ambagum, vates obscura, suarum. Scilicet alma Themis non talia linquit inulta : Protinus Aoniis immittitur altera Thebis

[ocr errors]

carmine conceptum, unde xpnomés vocatur. Vide Valken. ad Euripid. Phoen. 50. SimiliterÆschylus, Eum. 308, μούσαν συγεράν, triste carmen vocat.-Ingenio opus erat ad ænigma intelligendum. Priores, homines ante Edipodis adventum. Ambages de sermonibus obscuris et ambiguis. In immemor ambagum non est, ut Schirachius putabat, sarcasmus ineptus; sed talia solent de mortuis sine contemtu dici. Recte Sphinx vates dicitur, quia carmina canebat, eaque obscura, non intellecta prioribus.Monstrum illud Thebanis immiserat, secundum alios, Bacchus (Schol. Hesiodi, p. 261); secundum alios, Juno; Apollodorus, III, 5; Schol. Euripidis, ad Phon. 1748. Forte alii tradiderant, a The mide id factum, certe ænigma suppeditatum. Sed dubitatur, an Ovidius hæc scripserit, quæ Heinsius nobis dedit. Nempe Laiades jam Jac. Taurellus legit. Solverat, Codex antiquior Ciofani, primus Gronovii, primus Ambrosianus, Arundel. et Erford. præferunt : non talia habent meliores, et immittitur multi; altera Florentinus S. Marci et Spirenzi; Pecorumque (aut pecorisque), suoque, complures; rurigenæ, castigatiores. Inde Heinsius lectionem suam composuit. Nam antea edebatur: Carmina Naiades non intellecta priorum Solvunt ingeniis. rum, Scilicet alma Themis : nec talia liquit inulta. Protinus Aoniis immissa est bellua Thebis, Cessit et exitio mullis: pecorique sibique Ruricola

....sua

760

etc. Eam lectionem defendunt Parrhasius, Epist. Quæst. 38, et Schirachius. Intelligunt illi Naiadas nymphas Citharonidas, Apollinis nutrices, quæ priscis temporibus vaticinatæ erant. Pausan. Boot. III, p. 718. Hæ igitur solvunt, explicant, carmina, oracula, nempe Themidis. Hinc illa non amplius colitur a Thebanis, et imago ejus præcipitata, proruta, in templo jacet. Hunc suum contemtum non tulit æquo animo Themis, sed immisit Thebanis belluam, etc. His attingitur fabula, quam ignoramus. In verbis nonnulla offendunt. Non enim apparet, cur poeta tam contemtim de Themide loquutus sit, nec rò scilicet ex usu Veterum adhibitum. Id melius 'ponitur, ubi sententiæ proferuntur, III, 135, aut quum quis indignatur irridetve aliquid, II, 471. Aliquid tamen auctoritatis lectioni illi accedit ex Lactantii Argumento, ubi hæc leguntur: Thebani, Naiadibus, Nymphisque futura prædicentibus, Themidis Deæ obscura dantis responsa, templum everterunt. Nisi cum Heinsio dicere velis, auctorem illum in mendosos incidisse Codices, et inveteratum esse errorem. - Regii nostri Codices antiquam habent lectionem, quam supra exposuit cl. Gierig, nisi quod Codex A, pro cessit, habeat venit. Saltem emendatio Laiades, etsi a recentiore manu data, felix est et nodum ingeniis nostris solvit. Ed.

Aoniis, Bootiis; Aonia enim pars est Bootiæ. Ed.

« السابقةمتابعة »