صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tatis transibit ad miraculum indigentiæ et paucitatis earum rerum quæ hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.

Quod si quis ad intuendum ea quæ magis curiosa habentur quam sana animum submiserit, et Alchymistarum aut Magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint. Alchymista enim spem alit æternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit ; secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat; aut in practicæ suæ scrupulis et momentis aliquid titubatum esse,1 unde experimenta in infinitum repetit; ac interim quum inter experimentorum sortes in quædam incidat aut ipsa facie nova aut utilitate non contemnenda, hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat; reliqua spe sustentat. Neque tamen negandum est, Alchymistas non pauca invenisse et inventis utilibus homines donasse. Verum fabula illa non male in illos quadrat, de sene qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit ; unde illi vineæ fodiendæ diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.

At naturalis Magia cultores, qui per rerum Sympathias et Antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et

1 That is, that something has gone wrong in his manipulations, either in weighing his materials, or because the moment of projection has been

missed.

novitatem, non ad fructum et utilitatem, accommodata sint.

In superstitiosa autem Magia (si et de hac dicendum sit) illud imprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosæ et superstitiosæ, per omnes nationes atque ætates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus: interim nil mirum est si opinio copiæ causam inopiæ dederit.

LXXXVI.

Atque hominum admirationi quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt. Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illæ omni ex parte perfectæ essent et ad exitum perductæ. Si enim methodum aspicias et partitiones, illæ prorsus omnia complecti et concludere videntur quæ in illud subjectum cadere possunt. Atque licet membra illa male impleta et veluti capsulæ inanes sint, tamen apud intellectum vulgarem scientiæ formam et rationem integræ præ se ferunt.

At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere et in usum recondere statuebant, in aphorismos, sive breves easdemque sparsas nec methodo revinctas sententias, conjicere solebant ; neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur. At eo quo nunc res agitur modo, minime mirum est si homines in iis ulteriora non quærant, quæ pro perfectis et numeris suis jampridem absolutis traduntur.

LXXXVII.

Etiam antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt, ex eorum vanitate et levitate qui nova proposuerunt; præsertim in Philosophiæ Naturalis parte activa et operativa. Neque enim defuerunt homines vaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt vitæ prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aëris impressiones et alterationes, cœlestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repræsentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando. Verum de istis largitoribus non multum aberraverit qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiæ inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Cæsaris aut Alexandri Magni et res gestas Amadicii ex Gallia aut Arthuri ex Britannia in historiæ narrationibus intersit. Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora gessisse quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur; sed modis et viis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis. Neque propterea æquum est veræ memoriæ fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque læsa sit et violata. Sed interim minime mirum est si propositionibus novis (præsertim cum mentione operum) magnum sit factum præjudicium per istos impostores qui similia tentaverunt; cum vanitatis excessus et fas

tidium etiam nunc omnem in ejusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit.

LXXXVIII.

At longe majora a pusillanimitate, et pensorum quæ humana industria sibi proposuit parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias invecta sunt. Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert.

Primum enim, omnium artium illa reperitur cautela jam facta familiaris, ut in qualibet arte authores artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertant; et quod ars ipsorum non assequitur id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant. Neque certe damnari potest ars, si ipsa judicet. Etiam philosophia quæ nunc in manibus est, in sinu suo posita quædam fovet, aut placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi volunt; nil ab arte vel hominis opere arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere; ut de heterogenia caloris astri et ignis, et mistione, superius dictum est. Quæ si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificiosam desperationem, quæ non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriæ stimulos et nervos incidat atque ipsius experientiæ aleas abjiciat; dum de hoc tantum solliciti sint, ut ars eorum perfecta censeatur ; gloriæ vanissimæ et perditissimæ dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri nec comprehendi posse in futurum credatur. At si quis rebus addere se 1 et novum

1 Compare Redargutio Philosophiarum,-"Quare missis istis philosophiis abstractis, vos et ego, filii, rebus ipsis nos adjungamus;" and Præfatio,

aliquod reperire conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inventum (nec ultra) perscrutari et eruere; ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema coli, et hujusmodi, quæ secreti aliquid habere videntur et hactenus parum fœliciter tractata sint: quum summæ sit imperitiæ, rei alicujus naturam in se ipsa perscrutari; quandoquidem eadem natura, quæ in aliis videtur latens et occulta, in aliis manifesta sit et quasi palpabilis, atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem moveat; ut fit in natura consistentiæ, quæ in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur at in aquarum bullis eadem res videtur subtilis et ingeniosa; quæ bullæ se conjiciunt in pelliculas quasdam in hemisphærii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.

Atque prorsus illa ipsa quæ habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam et communem; quæ nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum versentur. Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore aut etiam minore quam fieri consuevit mole vel volumine exhibeat, et similia.

Itaque minime mirum est si nobilia et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum

p. 203. of this volume,-"Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere, earumque fines proferre, statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt," &c. "Addere se (says Heyne, Virg. Georg. i. 513.) “vulgari usu est adjungere se, accedere. . . Inde si idem fit cum impetu, irruere, instare, éxεv." -J. S.

« السابقةمتابعة »