صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

VI.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
O Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troïus Aeneas Romana per oppida digno

Iam tandem ut tecum carmine vectus eat;
Non ego ture modo, aut pacta tua templa tabella
Ornabo, et puris serta feram manibus:
Corniger hos aries humiles, et maxima taurus
Victima, sacrato tinget honore focos;
Marmoreusque tibi, dea, versicoloribus alis
In morem picta stabit Amor pharetra.
Adsis, o Cytherea! tuus te Caesar Olympo,
Et Surrentini litoris ora, vocat.

VII.

Ite hinc, inanes rhetorum manipli, ite hinc,

Inflata rore non Achaico turba,

Et vos, Stiloque, Tarquitique, Varroque,
Scholasticorum natio madens pingui:

Ite hinc, inanes, cymbalon iuventutis.
Tuque, o mearum cura, Sexte, Musarum,
Vale Sabine: iam valete formosi.

Nos ad beatos vela mittimus portus,
Magni petentes docta dicta Syronis,
Vitamque ab omni vindicabimus cura.
Ite hinc, Camenae, vos quoque ite lascivae;
Dulces Camenae! nam, fatebimur verum,

Dulces fuistis: et tamen meas chartas

Revisitote; sed pudenter et raro.

VIII.

Sabinus ille, quem videtis hospites,

Ait fuisse mulio celerrimus;
Neque ullius volantis impetum cisî
Nequisse praeterire: sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.
Et hoc negat Tryphonis aemuli domum
Negare nobilem, insulamve Caeruli:
Vbi iste, post Sabinus, ante Quinctio,
Bidente dicit attondisse forcipe
Comata colla, nequa sordidum, iugo
Premente, dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Sabinus; ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposisse sarcinas;
Et inde tot per orbitosa millia
Iugum tulisse, laeva, sive dextera
Strigare mula, sive utraeque coeperant.
Neque ulla vota semitalibus deis
Sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
Paterna lora, buxeumque pectinem.
Sed haec prius fuere, nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et Gemelle Castoris.

I X.

Si licet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam:
Dispeream, nisi me perdidit iste putus.
Sin artis praecepta vetant me dicere; sane,
Non dicam: sed me perdidit iste puer.

X.

Villula, quae Syronis eras, et pauper agelle,
Verum illi domino tum quoque divitiae:
Me tibi, et hos una mecum, quos semper amavi,
Si quid de patria tristius audiero,

Commendo, in primisque patrem. Tu nunc eris illi,
Mantua quod fuerat, quodque Cremona prius.

Pauca

X I.

auca mihi, niveo sed non incognita Phoebo,
Pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides.

Victor adest, magni magnum decus, ecce, triumphi;
Victor qua terrae, quaque patent maria;
Horrida barbaricae portans insignia pugnae,
Magnus ut Alcides, utque superbus Eryx.
Nec minus idcirco nostros expromere cantus
Maximus, et sanctos dignus inire choros.
Hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis;
Quid de te possim scribere, quidve tibi.

Namque, fatebor enim, quae maxima deterrendi
Debuit, hortandi maxima caussa fuit.
Pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,
Carmina, quum lingua, tum sale, Cecropia;
Carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris,
Carmina quae Pylium vincere digna senem.
Molliter hic viridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant;

Dulcia iactantes alterno carmina versu,

Qualia Trinacria doctus amat iuvenis.
Certatim ornabant omnes heroida divi,

Certatim divae munere quaeque suo.
Felicem ante alias tanto scriptore puellam:
Altera nam fama vix erit estve prior.
Non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
Quae volucrem cursu vicerat Hippomenen;
Candida cycneo non edita Tyndaris ovo,

Non supero fulgens Cassiopea polo;
Non defensa diu volucrum certamine equorum,
Optabant Graiae quam sibi quaeque manus:
Saepe animam generi pro qua pater impius hausit;
Saepe rubro Eleis sanguine fluxit humus:
Regia non Semele, non Inachis Acrisione,
Immitti expertae fulmine et imbre Iovem:
Cuius et ob raptum pulsi liquere penates
Tarquinii patrios, filius atque pater,
Illo, quo primum dominatus Roma superbos
Mutavit placidis tempore Consulibus;

Multa, neque inmeritis, donavit praemia alumnis, Praemia Messallis maxima Poplicolis.

Iam quid ego immensi memorem studia ista laboris? Horrida quid durae tempora militiae?

Castra foro solitos, urbi praeponere castra,

Tam procul a notis, tam procul a patria? Immoderata pati nunc frigora, nuncque calores? Stertere vel dura posse super silice?

Saepe trucem adverso perlabi sidere pontum?
Saepe mare audendo vincere, saepe hiemem?
Saepe etiam densos immittere corpus in hostes;
Communem belli nec timuisse deum?

Nunc celeres Afros, perituraque millia, Mauros,
Aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
Nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem

Vincere et Oceani finibus ulterius?

Non nostrum est unquam tantas attingere laudes;
Quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est.
Ipsa haec se ipsa ferent rerum monumenta per orbem;
Ipsa sibi egregium facta decus parient.
Nos, si quae tecum finxerunt carmina divi,
Cynthius, et Musae, Bacchus, et Aglaïe,
Laude adspiramus nostrae tentare Camenae;
Si patrio Graios carmine adire sales
Possumus; optatis plus iam procedimus ipsis:

Hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.

« السابقةمتابعة »