صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

operosam fiduciam seruiendi. Hoc igitur pensantes ex animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, noticie cunctorum declaramus, quod cum nobiles viri Nicolaus, Vgra, Valentinus et Ypolitus, filii Comitis Ypoliti, fideles nostri, a primeuo iuuentutis sue principio auo nostro et patri nostro victoriosissimis Vngarorum Regibus piarum recordacionum, ac nobis demum ex conspicuis actibus meruissent multipliciter complacere, diuersis clarentes meritorum uirtutibus, se et suos in omnibus Regni expedicionibus et bellorum euentibus ut leones intrepidi dubijs fortune casibus submittendo; et specialiter in memoriam reuocantes, quod cum Boemorum Rex olim patris nostri, nunc vero noster et Regni nostri capitalis inimicus, fidei sue uiolator, fracta pace, ruptis treugis et neglectis iuramenti sui uinculis, ducens secum in auxilium florem milicie tocius Almanie, fines Regni Hungarie potencialiter adhijsset, Jarinum (igy) et quedam alia castra prodicionaliter occupando; nosque ad recuperacionem eiusdem Castri Jauriensis accessissemus, idem Vgra filius Ypoliti in expugnacione eiusdem Castri Javriensis tam iaculis quam lapidum ictibus mortis articulum pro Regni commodo non metuens wlnera letalia subportauit. In aliqualem igitur recompensacionem tot et tantorum seruiciorum suorum, licet maioribus digni haberentur, quamdam terram vduornicalem Liudafelde vocatam ad usum trium aratrorum sufficientem, iuxta terram eorundem filiorum Comitis Ypoliti Elya vocatam adiacentem, sepedictis filiis Comitis Ypoliti, et per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donavimus et contulimus perpetuo possidendam. In cuius terre corporalem possessionem eosdem Nycolaum et suos fratres per Comitem Gabrielem fidelem nostrum sub testimonio Conventus Symigiensis nullo penitus contradictore existente, sicut in eiusdem Conuentus litteris, cui inspeccionem et reambulacionem dicte terre de mandato specialiter commiseramus, contineri vidimus, fecimus introduci. Vt igitur huius postre donacionis seu collacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum possit in irritum per quempiam reuocari, presentes concessimus literas sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Can

cellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° septuagesimo tercio, quinto kalendas Octobris, Regni autem nostri anno secundo. Vacante Sede Strigoniensi; venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Phylippo Vaciensi, aule domine Regine karissime consortis nostre Cancellario Comite Neugradiensi, Paulo Wesprimiensi, aule nostre Cancellario, Tymoteo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transylvano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gurbernantibus; Rolando Palatino; Enrico Bano tocius Sclauonie,Nicolao Woyuoda Transiluano Comite de Zonuk, Joachino Magistro Tawarnicorum nostrorum, Reynoldo Dapiferorum nostrorum Comite Zulga-Jauriensi, Vgrino Magistro Agasonum nostrorum Comite Symigiensi, Laurencio Magistro Pincerna rum nostrorum Comite de Kewe et de Karasou, Moys Comite Symigiensi, Deudato Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Ugyan IV. László király 1279-ki megerősítő privilegiumából.)

8.

IV. László király megerősíti a pannonhalmi apátság alattvalói számára V. Istvánnak, törvénykezési kiváltságukat tartalmazó 1270-ki okmányát. 1273.

Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod Bonifacius Abbas Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie fidelis noster ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium domini Stephani quondam Regis Hungarie Serenissimi inclite recordacionis, karissimi patris nostri, confectum super libertatibus populorum Monasterii memorati iuxta tenorem priuilegii Sancti Regis Stephani petens cum instancia, ut ipsum ratificare et nostro priuilegio confirmare dignaremur. Cuius tenor talis est.

Stephanus Dei gracia Rex Hungarie significamus stb. (következik V. István király 1270-ki okmánya, mely találtatik Okmánytárunk III. kötetében 230. 1. 138. sz. a.)

Nos igitur peticionibus dicti Abbatis ex benignitate Regia fauorabiliter inclinati predictum privilegium karissimi patris nostri non abrasum, nec in aliqua sui parte viciatum ratum habentes et acceptum de verbo ad verbum presentibus insertum duplicis sigilli nostri munimine duximus confirmandum. Datum per manus magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° septuagesimo tercio, sexto decimo kalendas Augusti, Regni autem nostri anno primo. Metropolitana Strigoniensis Ecclesie Sede vacante; venerabilibus patribus Stephano Colochensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi, Briccio Chanadiensi, Phylippo Wachiensi, aule domine Regine

karissime consortis nostre Cancellario, Comite Neugradiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Rolando Palatino Judice Cumanorum, Henrico Bano tocius. Sclauonie, Nycolao Woyda Transiluano Comite de Zonuk, Joachimo Magistro Thauarnicorum nostrorum Comite Posoniensi et de Pilis, Egidio Bano de Macho, Renoldo Magistro Dapiferorum Comite Zulgageuriensi, Wgrino Magistro Agazonum Comite Syrmiensi, Lauriencio Magistro Pincernarum nostrorum Comite de Kevy et de Crasv, Paulo Bano de Sceueryno, Moys Comite Symigiensi, Dedalo Comite Zaladiensi, Gregorio Comite Castri Ferrei, Johanne Comite Supruniensi, Mychaele Comite Nitriensi, et aliis quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.

(Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában.)

9.

IV. László király Péter és Máté testvéreknek a Chák nemzet ségből Scynche birtokot adományozza. 1273.

Ladislaus Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis tam presentibus quam futuris salutem in salutis largitore. Regie benignitatis sublimitas recto pensans libramine merita singulorum, et illorum, quos sicuti generosi sanguinis alta nobilitas et morum innata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia ac strenuorum actuum experiencia efficiunt digniores, dum eos digne retribucionis beneficio refocillat, dum eis largitur, quod merentur multorum mentes, ad fidelitatis florem excitat, et ad bene merendi studia fideliter obsequentibus

prebet exemplum, et prestat operosam fiduciam serviendi. Hoc igitur pensantes ex animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri revolventes armariolo, noticie cunctorum declaramus quod cum nobilis vir et honestus magister Petrus, filius magistri Mathei de genere Chak, a primo iuuentutis sue principio, auo nostro et patri nostro, victoriosissimis Hungarie Regibus, ac nobis demum ex conspicuis actibus meruisset multipliciter complacere, diversis clarens meritorum virtutibus, quod longum esset propter sui multiplicitatem suo modo per singula enarrare; aliqua tamen de gestis eius, quorum quedam vidimus, que dam a patre nostro, quedam a Regni Baronibus veraciter intelleximus, ad memoriam futurorum et informacionem ceterorum presentibus iussimus annotari. Primum siquidem cum dominus Rex pater noster tunc gerens terre transdanubialis gubernaculum a facie patris sui, qui eum ex infidelium instigacione, relegato paterne pietatis affectu, persequebatur, in castrum de Feketyuholm (Fekete halom) cum pauca comitativa declinasset, idem magister Petrus ex missione patris nostri sub castro Dewa contra Cumanorum exercitum viriliter dimicavit; quosdam ex eis captiuando, quosdam autem perimendo, triumphalem reportauit victoriam, negotium patris nostri inibi feliciter inchoando. Preterea cum castrum Borynka per inimicos patris nostri et Regni Vngarie exploratores fuisset occupatum; prefatus magister Petrus cum effusione sanguinis sui, et morte suorum recuperavit castrum illud et iurisdictioni restituit fidelium nostrorum, eliminatis infidelibus ex eodem. Ad hec cum praedictus auus noster transmissa armatorum multitudine primum nos et dominam Reginam matrem, et sorores nostras carissimas de castro Potok educi fecerat et extrahi; et exinde patrem nostrum inuestigari faciebat, machinans eum priuare iure geniture, et Regni diademate spoliare ipse magister Petrus, cum Matheo fratre suo, primum captiuauit speculatores exercitus aui nostri,contra patrem nostrum ad explorandum clancularie destinatos, quibus de captinitate huiusmodi ad cautelam absolutis, per quorumdam Baronum, patri nostro fidelium, licet tunc ipsi auo nostro coacte famulancium, Saxones et alii homines regionis Transiluane ad Patrem nostrum redierunt, eum na

« السابقةمتابعة »