Publii Virgilii Maronis Georgica. The Georgics of Publius Virgilius Maro; with references and Engl. notes, by J.E. Sheridan

الغلاف الأمامي
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 233 - Sisyphus, stands still, Ixion rests upon his wheel, And the pale spectres dance ! The Furies sink upon their iron beds, And snakes uncurled hang listening round their heads.
الصفحة 32 - Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, Et Cererem clamore vocent in tecta. Neque ante Falcem maturis quisquam supponat aristis Quam Cereri, torta redimitus tempora quercu, Det motus incompositos, et carmina dicat.
الصفحة 46 - Versibus incomptis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
الصفحة 49 - ... hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
الصفحة 69 - ... esse apibus partem divinae mentis et haustus 220 aetherios dixere ; deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum ; hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas...
الصفحة iv - Lumina, labentem coelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista...
الصفحة 51 - Optima torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent ; Tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, Pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, Aut juga detrectans ; interdumque aspera cornu, Et faciem tauro propior ; quaeque ardua tota, Et gradiens ima verrit vestigia cauda.
الصفحة 46 - Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem, Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
الصفحة 68 - Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, 165 inque vicem speculantur aquas et nubila caeli, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
الصفحة 48 - At secura quies et nescia fallere vita, Dives opum variarum, at latis otia fundis (Speluncae vivique lacus et frigida tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni) Non absunt ; illic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum exiguoque adsueta iuventus Sacra deum sanctique patres ; extrema per illos Iustitia excedens terris vestigia fecit.

معلومات المراجع