صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Atlantifque nepos; neque enim nifi charus ab ortų

Diis fuperis poterit magno faviffe poetæ.
Hinc longæva tibi lento fub flore fenectus

Vernat, & Efonios lucratur vivida fufos,
Nondum deciduos fervans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phœbæos decoraffe viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam fub terris bella moventem;
Aut dicam invicta fociali foedere menfæ,
Magnanimos Heroas, & (O modo fpiritus adfit)
Frangam Saxonicas Britonum fub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permenfus tempora vitæ,
Annorumque fatur cineri fua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis aftaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam fim tibi curæ;

Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forfitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Phaphia myrti aut Parnafside lauri
Fronde comas, at ego fecura pace quiefcam.
Tum quoque, fi qua fides, fi præmia certa bonorum,

Ipfe ego cælicolûm femotus in æthera divûm,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata finunt) & tota mente ferenùm
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

[ocr errors][merged small]

EPITAPHIUM

DAMONIS.

ARGUMENTUM.

TH

Hyrfis & Damon ejufdem vicinie Paftores, eadem. ftudia fequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi caufà profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita effe comperto, fe, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem fub perfona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca Paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio doctrina, clariffimifque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

EPITAPHIUM

DAMON IS.

H

[Hylan, Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin & Et plorata diu meminiftis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamefina per oppida carmen: Quas mifer effudit voces, quæ murmura Thyrfis, Et quibus affiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontefque vagos, nemorumque receffus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola pererrans. Et jam bis viridi furgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea meffes,

Ex

quo fumma dies tulerat Damona fub umbras, Nec dum aderat Thyrfis; paftorem fcilicet illum Dulcis amor Mufæ Thufca retinebat in urbe.

Af

Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, fimul affuetâ feditque fub ulmo, Tum verò amiffum tum denique fentit amicum, Cœpit & immenfum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon; Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus Ibit, & obfcuris numero fociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne filentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Quicquid erit, certè nifi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere fepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter paftores: Illi tibi vota fecundo

Solvere poft Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id eft, prifcamque fidem coluiffe, piúmque, Palladiáfque artes, fociúmque habuiffe canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon,

At

« السابقةمتابعة »