Quafque habet ifta palus herbas, artefque medentûm
Ah pereant herbæ, pereant artefque medentûm Gramina, poftquam ipfi nil profecere magistro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande fonabat Fistula, ab undecimâ jam lux eft altera nocte, Et tum forte novis admoram labra cicutis, Diffiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potu re fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite filvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrafidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmq; Arvigarúmque duces,prifcúmq;Belinum, Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Jogernen Mendaces vultus, affumptaque Gorlóis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita fuperfit, Tu procul annofa pendebis fiftula pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camœnis Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni Non fperâffe uni licet omnia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum Tum licet, externo penitufque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, & potor Alaunt[antæ, Vorticibufque frequens Abra, & nemus omne Tre- Et Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis Tamara, & extremis me difcant Orcades undis. Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri, Hæc, & plura fimul tum quæ mihi pocula, Manfus, Manfus Chalcidica non ultima gloria ripe Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe, Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, & odoriferum ver Littora longa Arabum, & fudantes balfama filvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diverficoloribus alis
Auroram vitreis furgentem refpicit undis. Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus,
Quis putet? hic quoq; Amor, pictæq; in nube pha- Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum fpargit fua tela per orbes Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæfiviffe fub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum, Heroúmque animas inter, divófque perennes, Æthereos haurit latices & gaudia potat Ore facro. Quin tu cœli post jura recepta Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris, Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis, Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cœlicolæ nôrint, fylvifque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei fervantur honores; Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona, Letáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenxos; Cantus ubi, choreifque furit lyra mista beatis, Festa Sionxo bacchantur & Orgìa Thyrfo.
Ad Joannem Roufium Oxonienfis Academiæ Bibliothecarium.
De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.
Emelle cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii Poetą;
Dum vagus Aufonias nunc per umbras
Nunc Britannica per vireta lufit
Infons populi, barbitòque devius
Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu miffus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamefis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyafufque facer
Orbi notus per immenfos,
Temporum lapfus redeunte cœlo, Celeberque futurus in ævum,
Modò quis deus, aut editus deo Priftinam gentis miseratus indolem (Si fatis noxas luimus priores Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet ftudia fanctus Et relegatas fine fede Mufas
« السابقةمتابعة » |