صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Expleta aquæ benedictione, Pontifex stans sine mitra, aspergit se, et circumstantes cum illa. inchoans, schola prosequente, Antiphonam:

[graphic][merged small][merged small]

A-sper-ges me, Do-mine, hyssopo, et

mundabor la-va-bis me, :

et

super nivem

de - alba-bor.

Qua incepta, imposita sibi mitra, stans ante fores Ecclesiæ, præcedentibus ipsum duobus Acolythis cum candelis accensis, incipit circuïre ad manum

dexteram, procedens cum clero, et populo, et aspergens cum ipsa aqua forinsecùs parietes Ecclesiæ, in superiori parte eorum, et cœmeterium dicens semper :

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Interim, finita dicta Antiphona, schola cantat Responsorium: 2 Toni.

Fun-da-ta est domus Do- mini super ver

ticem

mon- tium, et ex-al-ta ta est

[blocks in formation]

ri-a ti - bi Do- mine. . Venien - tes

autem ve-nient cum exulta ti-o ne, por

tantes mani pulos

+

[blocks in formation]

Expleto circuïtu, Pontifex perveniens ante ostium, stans ibidem versus ad ostium, depositis aspersorio et mitra, dicit: Oremus.

Et ministri, seu Diaconus: Flectamus genua. Subdiaconus: R. Levate.

O'

MNIPOTENS Sempiterne Deus, qui in omni loco dominationis tuæ totus assistis, totus operaris; adesto supplicationibus nostris, et hujus domus cujus es fundator, esto protector; nulla hic nequitia contrariæ potestatis obsistat, sed virtute Spiritus sancti operante, fiat hic tibi semper purum servitium, et devota libertas. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Quo dicto, Pontifex, acceptis mitra, et baculo Pastorali, ad ostium Ecclesiæ appropinquans, percutit illud semel cum inferiori parte ejusdem baculi Pastoralis, super liminare, dicens intelligibili

[merged small][graphic]

A

TTOLLITE portas, principes, vestras, et elevamini portæ æternales, et introïbit Rex gloriæ.

Diaconus intùs existens dicit alta voce:
Quis est iste rex gloriæ ?
Pontifex respondet:

Dominus fortis, et potens Dominus potens in prælio.

Deindè Pontifex, deposito baculo Pastorali, et accepto aspersorio, iterùm circuit Ecclesiam cum clero, et populo, incipiens ad eamdem manum dexteram, aspergendo parietes juxta fundamentum ipsorum, et cœmeterium, dicens semper : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus

Interim schola cantat Responsorium :

8 Toni.

sancti.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

preces in excel-so so-li-o glo

[blocks in formation]

tu æ. . Domine,

si conversus

fu-c-rit populus tuus, et e-gerit pœni

[blocks in formation]

ti-am, veniensque o-ra-verit in

[blocks in formation]

Expleto circuïtu, Pontifex perveniens ante ostium, stans ibidem versus ad illud, depositis aspersorio et mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: F lectamus genua.. Levate. MNIPOTENS Sempiterne Deus, qui per Filium tuum, angularem scilicet lapidem, duos ex diverso venientes, ex circumcisione et præputio parietes, duosque greges ovium sub uno eodemque pastore unisti; da famulis tuis per hæc nostræ devotionis officia, indissolubile vinculum charitatis, ut nulla divisione mentium, nullaque perversitatis varietate sequestrentur, quos sub unius regimine pastoris unus grex continet, uniusque te custode ovilis septa concludunt. Per eumdem Christum Dominum nostrum. . Amen.

[ocr errors]

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, appropinquans iterùm ad ostium, percutit secundò cum eodem baculo Pastorali, superliminare, dicens simili voce, ùt priùs :

A

TTOLLITE portas, principes, vestras, et elevamini portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Diaconus intùs existens., dicit:

Quis est iste rex gloriæ?

Pontifex respondet.

Dominus fortis, et potens Dominus potens in prælio.

« السابقةمتابعة »