صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum : * lacrymis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est à furore oculus meus : * inveteravi inter omnes inimicos meos.

*

Discedite à me omnes qui operamini iniquitatem : quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam : * Dominus orationem meam suscepit.

Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei : * convertantur, et erubescant valdè velociter.

Et non dicitur Gloria Patri.

Psalmus 31.

*

EATI, quorum remissæ sunt iniquitates : et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum ; nec est in spiritu ejus dolus.

*

uoniam tacui, inveteraverunt ossa mea : * dum clamarem tota die.

*

dum con

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in ærumna mea, figitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci : * et injustitiam meam non abscondi.

Dixi, Confitebor adversùm me injustitiam meam Domino: * et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum : * ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum à tribulatione, quæ circumdedit me : * exultatio mea, erue me à circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac quà gradieris:* firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus, et mulus: * quibus non est intellectus.

In camo, et fræno maxillas eorum constringe: qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris :

[ocr errors]

sperantem autem in

Domino misericordia circumdabit.

Lætamini in Domino, et exultate justi: * et gloriamini omnes recti corde.

Et non dicitur Gloria Patri.

Quibus expletis, Pontifex stans ante ipsam crucem, deposita mitra, dicit :

D

O remus.

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, trina Majestas, et una Deitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, justitiae auctor, venia largitor, bonorum dator, sanctitatis origo, charismatum distributor, omniumque ad te venientium pius receptor præsta propitius, ut hoc cœmeterium in honorem nominis tui compositum bene* dici, et sancti * ficari concedas; qui beat o Abrahæ Patriarchæ famulo tuo terram à filiis Hebron comparatam in sepulturam benedixisti ; et qui populo Israëlitico promissionis tellurem in ævo durantem concessisti, famulorum famularumque tuarum corporibus in hoc cœmeterium intrantibus quietis sedem, et ab omni incursione malorum spirituum tutelam benignus largitor tribuas; ut post animarum, corporumque resurrectionem coadunatam, te donante atque concedente, beatitudinem sempiternam percipere mereantur qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

9

Tum thurificat ipsam crucem, et figit in summitate ejus unam ex tribus candelis ardentibus et alias duas in duobus brachiis ejusdem crucis, et accepta mitra vadit ad crucem ad dexteram mediæ positam, aspergendo aquam benedictam per cœmeterium, et dicendo cum ministris sequentem Psalmum.

D

Psalmus 37.

OMINE ne in furore tuo arguas me : ira tua corripias me. Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi : firmasti super me manum tuam.

[ocr errors]

neque in

* et con

Non est sanitas in carne mea à facie iræ tuæ : non est pax ossibus meisà facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: *et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ : à facie insipientiæ meæ.

Miser factus sum et curvatus sum usque in finem : tota die contristatus ingrediebar.

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus : et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis : * rugicbam à gemitu cordis mei.

*

Domine, ante te omne desiderium meum : et gemitus meus à te non est absconditus.

Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum, et ipsum

*

non est mecum.

Amici mei, et proximi mei : * adversùm me appropinquaverunt, et steterunt.

Et qui juxta me erant, de longè steterunt: * et vim faciebant, qui quærebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur.

*

[ocr errors]

Ego autem tamquam surdus non audiebam : et sicut mutus non aperiens os suum.

Et factus sum sicut homo non audiens: * et non habens in ore suo redargutiones.

Quoniam in te, Domine, speravi : * tu exaudies me Domine Deus meus.

*

Quia dixi, Nequando supergaudeant mihi inimici mei : et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

[ocr errors]

Quoniam ego in flagella paratus sum : et dolor meus in conspectu meo semper.

Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: cogitabo pro peccato meo.

et

Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et multiplicati sunt qui oderunt me iniquè. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.

Ne derelinquas me, Domine Deus meus : discesseris à me.

ne

Intende in adjutorium meum : * Domine Deus

salutis meæ.

Et non dicitur Gloria Patri.

Quo dicto, Pontifex stans ante ipsam crucem deposita mitra, dicit

D

Oremus.

OMINE Deus, pastor æternæ gloriæ, lux et honor sapientiæ, custos et vigor prudentiæ, salus ægrotantium, valetudo potentium, moestorum solamen, vita justorum, gloria humilium; te supplices flagitamus, ut hoc servorum tuorum cometerium ab omni spurcitiæ inquinamento et immundorum spirituum insidiis custodire, mundare et bene dicere digneris, atque corporibus humanis in hunc locum advenientibus sinceritatem

perpetuam tribuere non desinas ; ut quicumque Baptismi Sacramentum perceperint, et in fide catholica usque ad vitæ terminum perseverantes fuerint, atque decurso hujus ævi termino, corpora sua in hoc cœmeterio requiei commendaverint, angelicis tubis concrepantibus animæ simul cum corporibus præmia cælestium gaudiorum percipiant sempiterna. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]
[graphic]

Deindè thurificat ipsam crucem, et figit in summitate ejus unam ex tribus candelis ardentibus, et alias duas in duobus brachiis ipsius crucis. Tuni accepta mitra, vadit ad crucem, quæ est ad sinistram media crucis posita, aspergendo semper aquam benedictam per cometerium, dicendo cum ministris sequentem Psalmum.

« السابقةمتابعة »