1161. I. Luitgard von Mosbach schenkt der von ihr gestifteten Kirche zu Au mit Einwilligung ihrer Söhne eine Hube in Ried, das Gut Chasing und ein Gut in Steinberg. necesse est ea Ut gesta hominum memoriter conserventur, scripturæ testimonio confirmari. Noverint igitur tam presentes quam posteri scripta presentia inspecturi, quia ego Liucardis de Mosbach ecclesie in Aw fundatrix unam hubam in Ried et predium in Weger, quod jam dicitur Chasing et predium unum in Stainperg filiis meis consentientibus videlicet Ulrico, Friderico, Hertperto, Ulrico, Bernhardo, Friderico, Hartwico in honore sancti Kiliani martyris sine qualibet ratione et absque omni jure advocatiæ nomine dotis tradidi liberaliter et donavi, quam ecclesiam episcopus Frisingensis Albertus nomine episcopo Pataviensi permittente anno domini millesimo centesimo sexagesimo primo petente femina prefata consecravit. Testes hujus sunt: Conrad Wiswol, Eberhardus ministerialis, Wichardus Tegen, Rudolfus de Gaushaim, Tegeno de Hagenau, Conrad Henger et alii quam plures. Aus einer Abschrift im Schlosse Hagenau am Inn vom Jahre 1522. 1199. 4. April. Frisach. II. Schiedbrief des Abbtes Bernger von St. Lambert und des Propstes Chunrad von Gurk über einen Streit zwischen dem Abbte von Seitenstätten und dem Pfarrer Stephan zu Vekelach wegen des Besitzrechtes einer Kapelle in Rebgau. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Berngerus dei gracia abbas sancti Lamberti, Chunradus eadem gracia Gurcensis prepositus Omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus precipue domino episcopo Pataviensi Wolfkera nec non eius clero volumus innotescere quod dum controuersiam, quev ertebatur inter abbatem de Sytansteten et plebanum de Vekelach Stephanum nomine super Capella in Rebgev audiendam et discuciendam et debito fine terminandam apostolico mandato suscepissemus, partibus in presencia nostra constitutis et literis utrorumque testimonialibus auditis, ne sumptibus iudiciariis ambe partes grauarentur neve altera pars omnino dampnificaretur, placuit nobis cum consilio meliorum de mediatoribus amicabili composicione causam decidere fide quidem ab utrisque vece (vice?) sacramenti accepta, ut quicquid inter eos super eadem capella statueremus ratum sine contradictione tenerent. De consilio itaque nostro predictus plebanus omni iuri, quod se in eadem capella habere fatebatur, in presencia nostra penitus renunciauit et ipsum abbas in ea personaliter tantum inuestiuit et omnia eidem capelle tunc temporis, dum primum collata est monasterio, attinencia seu postea donacione aliqua accedencia, tempore vite sue seruiant plebano ita, quod illa ab eo absoluta nullus post ipsum preter solum abbatem in ea sibi quicquam vsurparet nisi quantum a domino abbate posset impetrare, et ipse abbas commoditatem monasterii sui quilibet in eadem capella liberam haberet potestatem ordinandi etsi posset, a domino Patauiense (!) episcopo cum consensu prepositi de sancto Floriano, in cuius parrochia constituta est eadem capella spiritalia prefato plebano cum temporalibus habenda impetret. Ipse vero plebanus annuatim sub nomine pensionis tres solidos monete illius terre domino abbati debet persoluere et transactionem huius negocii ex ordine coram domino Patauense (!) episcopo publicare nec ullo modo clam seu palam, quominus spiritalia impetret, audeat abbatem impedire. Testes huius rei sunt hii: Hainricus Archidiaconus Marchie, Hainricus, Hainricus Gurcenses Canonici, Waltherus Monachus sancti Lamberti, Gotfridus et Ditmarus et Symon Frisacenses Canonici et alii quam plures. Actum apud Frisach anno dominice incarnacionis M.°C°XC.VIIIJ. Indictione IJ. Nonas Aprilis, Presedente sedi apostolice Innocencio papa IIJ. Anno Pontificatus eius IJ.° Aus dem Pergamentcodex des Abbtes Gundacher in Seitenstäten. Siehe Font. rer. Aust. XXXIII. n. XXI. p. 29. III. 1203. Neuburg. Leupold Herzog von Oesterreich und Steyr gibt den Mönchen von Seitenstätten die vorenthaltenen Zehente bei Sunilburch, die Kapelle bei Rebegau etc. zurück und befreit sie von aller Mauth. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Leupoldus dei gracia dux Austrie et Styrie uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in perpetuum. Quia omnis potestas est a deo, qui pius est et iustus, nos et omnes, qui ab ipso maiorem inter homines potestatem accepimus, ipsum regnoscere et ad eum respicere magnopere debemus, ut in ipso et per ipsum iusticiam et misericordiam conservantes eius semper muniamur auxilio et ab eo nunquam perpetuum separemur. Quapropter et nos et omnes parentes nostri et omnium peccatorum nostrorum remissionem ab omnipotenti de(o) consequamur, decimaciones aput Sunnilburch fratribus de Sitanstetin iam diu iniuste ablatas eidem monasterio deuota mente restituentes longam iniuriam ad equitatem reuocare curauimus et propter uenerabilem eiusdem loci abbatem omnia, que uel nos uel parentes nostri eidem ecclesie contulimus, capellam scilicet aput Rebegowe et fodrum, quod de bonis ipsorum habere possemus et ut bona ipsorum siue per terram siue per aquam sine omni thelonei exactione liberum habeant transitum et ut omnes quoque ministeriales nostri bona sua pro peccatis suis nostra permissione et licentia eidem monasterio libere contradant. Hec inquam omnia iure perpetuo iam dicte ecclesia indulsimus et larga manu donauimus et ne in posterum alicuius astucia uel malicia hec nostra donacio possit infringi uel deleri, uniuersa hec in carta describi et sigilli nostri impressione muniri precepimus et ut in perpetuum rata et inconuulsa permaneat, omnes, quorum nomina subiuncta sunt, in testimonium illis adhibuimus, Crafto de Amcinspach. Vlricus de Pernecche, Hademarus de Chunringen, Wichardus dapifer, Wichardus de Cebingen, Gundacher de Styre et frater eius Duringus, Vlricus struno, Viricus de Pecha et ali quam plures. Datum aput Newenburch anno incarnationis domini, M. CC. III. Indictione VI. Original in Seitenstätten, Siehe Meiller, Regesten der Babenberger. S. 90 nro 41 aus Hormayr, Archiv 1827, 504 aus einer Abschrift und Font. rer. Aust. 1. c. n. XXII. p. 31. Urkundenbuch des Landes ob der Enns. VI. Bd. 377 |