صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

OTHE

MATTHIAS

LE GROING-LA ROMAGERE,

MISERATIONE DIVINA,

ET S. SEDIS APOSTOLICA GRATIA,

BRIOCENSIS EPISCOPUS.

CLERO BRIOCENSI

SALUTEM IN CHRISTO JESU.

Eu sine e non magis vigere pietas possit, quàm

ST assidua precatio ità homini christiano necessaria,

sine ducto spiritu corporis vita servari. Oportet semper orare, et non deficere (1). Ità quippè et supremum in' nos Dei jus ac dominium, et humanæ conditionis infirmitatem inopiamque agnoscimus ac profitemur.

Illud autem precandi munus, non verborum sonitu', sed desiderio cordis peragitur. Interior sine intermissio ne oratio, inquit sanctus Augustinus (2), desiderium est. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare... Multum enim precari, est ad eum quem precamur, diuturná et pid cordis excitatione pulsare.

Debet hæc oratio, veluti mens quædam, per totum christianae vitæ corpus diffundi, omnes illius actus comitari et consecrare: non quòd hominem solita communis vitæ munia exsequi vetet; id impedit modò ne in iis totus demergatur. Illa mentem sursum erigit, illa cordis habenas tenct ac moderatur; illa factis omnibus præest, invigilatque ne quâ pravæ cupidinis contagione corrumpantur.

Sed cùm illa erectae ad Deum mentis intentio, quâ perpetuæ precationis impletur munus, hebetetur interdùm et languescat, corporis distracta necessitatibus, et ærumnosis curarum ponderibus depressa; necesse est

41) Luc. 18. (2) S. Aug. in Ps. 37. Epist. ad Probamı

(6)

at certis horis ac temporibus ad eam orationem accingamur, quâ totus homo convertitur ad Deum, et velut in secreto cordis contractus, id unum agit ut supremi Numinis majestatem adoret, justitiam flectat misericordiam imploret. Quod quidem precationis genus non minùs districtè quàm alterum præcipitur. In ipsá fide, inquit sanctus Augustinus (1), et spe et caritate, continuato desiderio, semper oramus: sed ideò per intervalla horarum ac temporum, etiam verbis rogamus Deum; ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus quantùmque in hoc desiderio perfecerimus, nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acriùs insitemus.

[ocr errors]

Sed si nullus est inter Christianos ab hac precandi necessitate immunis, quantò impensiùs debent Ecclesiæ Ministri huic religioso operi incumbere, quorum ipsa conditio fert, ut Viri desideriorum sint (2), et cæ terorum fidelium vota, sacrificia precesque ad thronum gratiæ deferant? Ut tam sancto tamque necessario mu neri satisfiat accuratiùs, nonnullos è sacris Ministris huic operæ propriâ quâdam destinatione sic addixis provida Ecclesiæ caritas, ut essent ab omni prætereà Occupatione soluti ac liberi. Et illi quidem tam honorifica sorte ad Angelorum conditionem proximè acce→ dunt, quandoquidem ipsorum è manibus ad thronum celestem ascendunt incensa multa (3), quæ sunt ora→ tiones Sanctorum. Illos verè dixerimus apud divinam majestatem legatos, interpretes, mediatores populorum, quibus vicariam vocem pietatemque commodant; et dùm alii pugnant, ipsi manus ad coelum porrigunt, at iram offensi Numinis avertant aut exarment.

Ecclesia, castissima illa columba, cujus pios perpetuosque gemitus semper exaudit Deus, id in se muneris recipit, ut Ministrorum suorum preces dirigat, et singulas sanctissimi ministerii partes ordinet atque disponat. Illa in Officio divino, quo quidem tota publici cultus materia continetur, complexa est augustissima Dei ac Religionis mysteria, incorruptas fidei morumque regulas, doctrinam traditionis, sanctorum Patrum scriptis, et Conciliorum decretis consignatam. Ibidem clarissima virtutum omnium exempla proponit in vitâ et morte Sanctorum ac Martyrum, quos publico cultu ve

(1) Epist. ad Probam. (2) Dan. 9. (3) Apoc, 5. et 8.

neratur; eâ scilicèt mente ut fidelium pietatem alat, erudiat fidem, fervorem accendat. Docet eadem Dei cultum spi ritu, id est, religioso animi cordisque obsequio, et adoratione constare; sanctosque non sterili admiratione sed fideli virtutum, quibus enituerunt, imitatione honorari. Quæ cùm generatim spectârunt primi Ecclesiæ Pastores, tum etiam illud præcipuè intenderunt, ut in Officii ecclesiastici serie, ordine, dispositione parata essent sacerdotibus subsidia, quibus populos sibi commissos scientia salutis faciliùs possint instruere.

Multorum antistitum felix fuit hâc in parte opera et probatus labor. Sed inter multa que variis in dicecesibus prodierunt Breviaria, nobis, sicut et felicis recordationis prædecessori nostro, maximè commendandum quod jussu et auspiciis illustrissimi DE VINTIMILLE, Parisiensis Archiepiscopi, digestum prodiit. Quapropter illud jam apud vos receptum adoptavimus, et etiam per præsentes adoptamus, mutatis tamen nonnullis que usus buie nostræ Diocesi proprii expostulare visi sunt. Quæ auten sint ejus ordo et peritia ex verbis jam dici Archipræsulis accipite:

[ocr errors]

« In hujus porrò operis ordinatione, inquit, id ser » vandum esse duximus, ut, si excipiantur Hymni, » Orationes, Canones et Lectiones nonnullæ, singulæ » Officii partes è Scripturâ sacrâ depromerentur; rati » videlicet cum sanctis Patribus acceptiores fore divinæ Majestati preces, quæ Dei ipsius, non sensus mo» dò, sed ipsas etiam voces repræsentarent. Lectiones » autem è Patrum scriptis et vitâ Sanctorum excerptæ, » cavimus ut cum delectu fierent, et Officiis in qui» bus usurparentur, apprimè congruerent; postremò, >> ut omnia incorruptis rerum gestarum monumentis »> niterentur.

[ocr errors]

re

Superiorum Breviariorum, veterumque Sacramen>> tariorum Collectas seu Orationes, quoad licuit, » tinuimus. Imò veteribus Hymnis locus datus est, nisi » quibus ob sententiarum vím, elegantiam verborum, » et teneriores pietatis sensus, recentes anteponi satius >> visum est.

» Multorum piæ voluntati obsequentes, Psalterium »ita divisimus (quod quidem pluribus jam in Eccle» siis obtinuit, ut sui singulis hebdomada diebus, » imò etiain Horis, proprii addicerentur Psalmi: pro»lixiores verò secarentur. Ejusmodi partitione, Officio

(8)

» rum inæqualitatem sustulimus; fecimusque ut canen»tium spiritus et attentio minùs jam gravarentur. Hoc nimiæ prolixitatis incommodum ægrè se olìm tulisse » affirmat sanctus Basilius (1). Quæ molestia ut leva» retur, sanxerat jam antiquitùs (2) Narbonense Con» cilium, ut longior quisque Psalmus in plures Do»xologias divideretur; quod itèm saneti Benedicti re» gula præscribit. In omnibus Festis Feriarum psalmi > recitabuntur iis tantùm diebus exceptis, qui vel » Mysteriis, vel Virgini Deiparæ, aut quibusdam Sanc»tis sacri erunt. Indè fiet ut omnes ferè semper intrå >> unius hebdomadæ spatium Psalmi perlegantur.

>> Servata est sua diei Dominicæ prærogativa, ut nem» pè festa quælibet excludat, nisi quæ principem in » Ecclesia honoris ac celebritatis gradum obtinent.

» Ut autem cujusque diei officio suus quidam scopus » certumque discrimen assignetur; die Dominicâ, quæ » creatæ lucis, resurgentis Christi et promulgatæ novæ

legis dies est, excitatur in fidelium animis Dei et di» vinæ legis amor. Feriâ secundâ, benigna Dei ergà ho» mines caritas ac beneficentia celebratur. Tribus proximè » sequentibus Feriis, amor proximi, spes et fides com» mendantur. Feriæ sextæ, quæ dies est passionis Chris» ti, Officium ad patientiam in hujus vitæ laboribus et » ærumnis refertur. Sabbato deniqué, propter bona fide»lium opera, iisque repensam mercedem, grates Deo > persolvuntur.

In ritu Quadragesimalis Officii, æquum censuimus » ut vetus Ecclesiæ mos revocaretur, quo dierum festo» rum læta celebritas cum jejunio et cum salutari pœni»tentiæ tristitiâ non satis congruere videbatur. Itaquè, » quibusdam exceptis Officiis, à Quadragesimali tempore » dies festos amovimus.

» In Officio Prime Canones legentur; sicque provisum, ut Clerici omnes perutili ecclesiasticæ disciplinæ → notitiâ imbuti, ad illius normam mores componere > studeant ».

Quocircà, de venerabilium Fratrum nostrorum Ecclesiæ nostræ Canonicorum consilio, omnibus nostræ Diceceseos Ecclesiis, Monasteriis, Collegiis, Communitatibus, Ordinibus, necnon omnibus Clericis qui ad illud

(1) In Reg. Fus. interrog. 35.

(2) Conc. Narb, an. 689. Can. 2. Concil. Gall. t. 1.

« السابقةمتابعة »