صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

F. G. KRIEGER,

FATORUM ACADEMIAE LUGDUNO-BATAVAE

ANNO 1854-1855

ENARRATIO.

ACCEDIT ORATIO ACADEMICA.

AUDITORES SPECTATISSIMI EXOPTATISSIMI!

Est hoc more maiorum institutum et diuturno usu sancitum, ut, solemni oratione munere se exuat, quicumque nostrum res academicas per annum moderatus sit et rexerit. Atque haec muneris extrema pars haud uno nomine videtur esse quum gravissima tum gratissima, ut qua occasionem nanciscamur non solum de omnibus academicis rebus disserendi, quae nobis publica mentione, laude vel animadversione digna sunt visa, sed etiam de argumento, ex ipsa nostra quam tradimus disciplina desumpto, coram tam illustri corona verba faciendi.

Quod ideo magni arbitror esse momenti, quoniam vix ulla est ars vel disciplina, quin falsae de eius vi et pretio opiniones vulgo obtineant. Nulla autem facile excogitari potest tollendis praeiudicatis opinionibus magis idonea opportunitas, quam quum de arte nostra coram viris iuvenibusque exculto ingenio, at iisdem maximam partem in ea arte hospitibus, est exponendum.

Itaque ego quoque laetus hancce libere et ingenue loquendi occasionem arripueram orationemque composueram, quam ex hoc suggestu pronuntiare animo informaveram.

Sed accidit, quo consilium mutare coactus sum :

Altera enim harum solemnium orationum est pars, qua Academiae quae anno recentissimo fuerunt, Fata referri solent. In ea quoque parte elaboraveram, sed succrevit scribenti in dies nova scribendi materies, ita ut opere absoluto probe intelligerem, si unum et alterum proponerem, fore ut benevolentia vestra et patientia abuterer.

[ocr errors]

Itaque alteram partem, quae propriam complectitur orationem, in praesenti seponere mecum constitui, atque hanc horam solummodo referendis Academiae Fatis, et tristibus et laetis, impendam.

De quibus exponendis animo velim benevolo auribusque attentis me audiatis.

Magnopere mihi ipsi gratularer, si laeta mihi tantummodo essent referenda, si sine clade annus praeteractus fuisset. Sed adeo felicibus esse nobis eheu! non contigit. Duos viros celeberrimos quos venerabundi diligebamus, cum dolore desideramus et morte nobis ereptos dolemus. Etenim haud ita multo post celebratum Academiae diem natalem REINWARDTIUM naturae concessisse iussis nobis offertur nuntius; necdum luctu de hac accepta clade deposito SIEGENBEEKIUM audimus supremum diem obiisse.

Est hoc Rectori lege mandatum pium officium, ut munere suo defunctus, antequam Academiae fasces successori tradat, solemni modo collegarum, se Rectore mortuorum, memoriam recolat.

Nec tamen, mihi credite, ut legi obtemperem, de viris egregiis istis, coram vobis, verba me esse facturum. Quos enim non solum haec Academia, sed tota patria nostra luget sibi ereptos, iis ex hoc suggestu par est suprema solvi; neque sufficere intelligitis, Auditores! honorificam nominum mentionem, sed lubentes, persuasum mihi est, me exponentem audietis de eorum vita, fatis factisque.

Itaque primo loco REINWARDTII vitam breviter enarrabo.

CASPARUS GEORGIUS CAROLUS REINWARDT natus est die tertio mensis Iunii anni 1753 Luetringhausae, in ea Borussiae parte qui ducatus Montanus appellatur.

Pater IOHANNES GEORGIUS REINWARDT mercaturam exercebat eaque erat humanitate et ingenio, ut ipse filii educationis partem posset suscipere, dum simul Lennepii gymnasium frequentaret; patre mortuo, avunculi (cui Melchioris Goldenbergii nomen erat) venit in tutelam, egregieque ille bonae spei adolescenti educando et magis magisque erudiendo consuluit.

Anno aetatis decimo quarto REINWARDTIUS fratris exemplum secutus, qui iam primum Amstelodamum se contulerat ut pharmaciae studeret, eodemque profectus in pharmaceutae disciplinam venit: nec minore studio quo

pharmaciae, chemiae, botaniae et historiae naturali operam navavit, auctore atque adiutore fratre, quem studiorum ducem habuit felicissimum. Latinae quoque linguae studio, quam postea tam egregie callebat, tunc temporis animum applicasse videtur.

Hoc sibi tamen non propositum REINWARDTIUS habebat, ut vitam in pharmaceuticis studiis perageret adeoque ea per excellentiam coleret; sed medicinae operam dare constituerat eratque in eo ut Goettingam se conferret, ubi academica uti institutione decreverat, quum, egregia eius scientia disciplinarum naturalium in patria nostra perspecta, anno 1800 SCHACHTIO mortuo in vacuam Academiae Hardervicensis cathedram vocaretur, dum iam ante honoris causa philosophiae, medicinaeque doctor esset renunciatus. Die decimo mensis Iunii anni 1801 REINWARDTIUS munus obiit oratione: "de ardore quo Historiae naturalis et imprimis Botanices cultores in sua "studia feruntur."

In ea oratione, quae summo iure stili et linguae exemplar habetur, quaque REINWARDTIUS summum naturae explorandae et cognoscendae ardorem, quo ferebatur, egregie ostendit, vividissimis coloribus officia eius, qui naturae mysteria atque arcana penitus perscrutari sibi proponit, depinguntur, idque maxime nititur demonstrare: necesse esse ut illae indagationes non una orbis terrarum regione finiantur, sed quam latissime extendantur.

"Naturae templum, ait, universus qua late patet terrarum orbis est; "hunc adire oportet, hunc pervagari, in eo peregrinandum est naturae "scrutatoribus, si nosse velint quid natura faciat aut ferat."

amicis

[ocr errors]

An eo iam tempore ardebat studio verba sunt unius ex defuncti explorandae naturae maiestatis in ipsis regionibus tropicis praesentiebatne provinciam, quam aliquot annis post esset suscepturus? Multifaria erat materia, in qua REINWARDTIO Hardervici erat elaborandum; non solum botaniae sed etiam chemiae et historiae naturalis ei obtigit docendarum provincia; omnia, quae chemiae et botaniae docendis explicandisque pessent inservire, pessime erant habita, dum, durante et aggravante antecessoris morbo, Hortus botanicus et Laboratorium tantopere erant neglecta, ut de novo fere essent instruenda. Quod tamen summo cum studio brevi perfecit, ita ut academica institutio pro temporum ratione procederet. Crevit deinde magis magisque, eaque varie, illa studiorum

« السابقةمتابعة »