صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

NOMINA PROFESSORUM ET LECTORUM,

QUI

INDE A DIE XXVII MARTII MDCCCLIV AD DIEM XXVI MARTII MDCCCLV

[blocks in formation]

I. L. C. SCHROEDER VAN DER KOLK. L. C. VAN GOUDOEVER. (Extraord.)

G. I. LONCQ, CORN. IAN. FIL.

[blocks in formation]

G. DORN SEIFFEN, Lit. Antiquarum. I. VENNING, Lit. Anglicarum.

I. H. HISGEN, Lit. Germanicarum.

I. W. GUNNING, Chemiae.

A. C. OUDEMANS.

DOCTORES ACADEMICI.

C. L. VLAANDEREN.

HENRICI EGBERTI VINKE

ORATIO

DE

VERA FIDEI CHRISTIANAE NOTIONE, NOSTRIS PRAESERTIM TEMPORIBUS, MEMORIA TENENDA ET IN OMNIUM ANIMIS IMPRIMENDA,

HABITA TRAIECTI AD RHENUM,

A. D. XXVI M. MARTII A. MDCCCLV,

QUUM MAGISTRATUM ACADEMICUM ITERUM DEPONERET.

ACADEMIAE RHENO-TRAIECTINAE CURATORES, PROFESSORES,
LECTORES, CIVES!

CUIUSCUNQUE ORDINIS ET LOCI AUDITORES EXOPTATISSIMI!

Academiae regundae munus festo hoc die ponentem lex me iubet enarrare, quae almae matri nostrae tum prospera, tum adversa evenerint me Rectore. Quod quum exsequi aggredior officium, non possum non me ter quaterque beatum praedicare. Ne tamen putetis, me hoc dicentem significare, grave et molestum mihi fuisse honorificum illud munus: quo magna cum voluptate me functum esse grato animo testificor. Sed subit, hac ipsa hora, tristissima illius diei imago, quo, ante quindecim hos annos de Magistratu academico decedenti, parentandi mihi erant triumviri clarissimi, splendida Academiae nostrae lumina et ornamenta, HEUSDius, HeRINGA, tuusque, clarissime SUERMANNE! desideratissimus ALEXANDER, filius. Quem diem cum repeto, gravissimo nunc quoque commoveor dolore, simul vero etiam summo afficior gaudio, quod sub altero Magistratu meo e Professorum ordine de praesidio et statione vitae decesserit nemo. Quae igitur tum mihi defuit occasio, praeter fatorum academicorum commemorationem, pro more recepto, de gravissimo aliquo argumento dicendi, haec iam mihi data est. Quam occasionem eo avidius arripio, quo magis toto animo doleo tristissimam, in qua ét Christiana Societas, ét vero etiam Ecclesia reformata nostra versatur, conditionem. Ubi est enim suavissima illa Societas, quae Conditoris sui referebat indolem, ita ut de illa vere praedicari posset: τοῦ δὲ πλήθους τῶν πιστευσάντων ἦν ἡ καρδία καὶ ń чv xǹ μíα 1); In quot partes divisum est et dilaceratum unum CHRISTI, omnium Conservatoris ac Domini, corpus 2)! quarum altera alteri invidet,

« السابقةمتابعة »