صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sentibus sigillum nostrum duximus appendendum. Acta sunt hec in Bochna, anno Domini millesimo CC. LV. indiccione XIII", quinto idus Iunij, presentibus hijs testibus, quorum ista sunt nomina: comes Gethca castellanus de Sandech, Nicolaus castellanus de Lublin, Nicolaus iudex Cracouiensis, Wichga frater Gethconis, Sando subcamerarius Cracouiensis, Domarat subiudex eiusdem, lacobus et Miroslaus filij Mstuy, lohannes subpincerna Cracouiensis, Pribislaus subda pifer Cracouiensis, Clemens filius Marci, Marcus filius Sseme, Thomas et Nedancius capellani curie, Tuardoslaus clericus, qui hoc instrumentum scripsit.

Oryginał pargaminowy mocno zniszczony, przechowany w zbiorach hr. Rusieckich w Warszawie, pozbawiony jest pieczęci. Ogłoszony drukiem w Nakielskiego: Miechovii, str. 174.

Nieszkowa i Biczyce leżą obie w obw. i powiecie sądeckim, par. Podegrodzie.

CCCCXLVIII. 1255. die 14. m. Septembris, in Osiek.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae Falconi militi, filio Dirsconis, villam Bossowice confert.

In nomine Domini amen. Quia necesse est propter obliuionem futurorum omes acciones legitimas, que memoria indigent scripture, per scripti continenciam in noticiam transmittj posterorumo, nos ergo Boleslaus Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod cum fideli milite nostro Falcone filio Dirsconis , commutacionem fecimus eiusdem terre pro Rudawa ') sitte, conferentes eidem Bosowicze ?) sittam in districtu Vislicensi, iure perpetuo et hereditario possidendam, cum omni libertate militarj locandam, cum pratis, aquis et omnibus utilitatibus presentibus et postmodum procreandis, cum omni venacione, cum gayo pertinente, quod wlgo vignanik nuncupatur, sine omni obstaculo. (De) quo gayo aliquando fuit conuentus ad presenciam nostri per Bogusam castellanum Visliciensem : ipse vero Falco secundum formam iusticie obtinuit iudicio participando per eiusdem iudicij sentenciam perpetuo adiudicatum. Item damus et confirmamus hanc nostram graciam libertatis, ut idem Falco et omnes homines habitantes eiusdem uille non coram pallatino nec castellano nec ipsorum iudicibus citari seu comparere aut respondere astringantur, sed solum coram nobis annulo nostro sunt citandj. Ne ergo huiusmodi nostra donacio in obliuionem possit deducj, in robur : et in memoriam supradictorum presentem literam nostro sigillo duximus muniendam. Hec acta sunt in Ossiek coram his testibus : Adam comes castellanus Cracouiensis, Nicolaus palatinus Cracouiensis, Bogusa castellanus Visliciensis, Ratibor ordinator cause, lacobus chorasj, Dobeslaus subcancellarius, qui scripsit et de precepto nostro sigillum apposuit. Datum in Ossiek anno Domini M. CC. LV", XVIII cal. Octobris, die sancte Crucis.

Z potwierdzenia króla Zygmunta I dtto Cracoviae feria V. post festum s. Ma

thiae apostoli 1545, oblatowanego w księdze metryki 47, fol. 162. Sprostowane myłki: a) Quomodo, b) per scripta continencia, c) posteriorem, d) Disconis, e) diocesi, f) Bogusum, g) in nobis, h) M. CC. LXXII.

Rok 1272 podany w oblacie jest już na pierwszy rzut oka mylny; w roku tym bowiem był Warsz kasztelanem krakowskim, Piotr wojewodą krakowskim, Dobiesław kaszielanem wiślickim a podkanclerzego urząd sprawował Twardosław, podczas gdy świadkujący na niniejszym przywileju dostojnicy przypadają zgodnie na czas między r. 1250 a 1260. W szczególności jest Adam kasztelanem krakowskim między rokiem 1255 a 1264, Mikołaj wojewodą krakowskim w latach 1256 do 1260. Do ścisłego określenia daty posłużyć mogą Bogusza kasztelan wiślicki i Dobiesław podkanclerzy. Ieszcze bowiem w kwietniu i maju r. 1255 jest Sułek wiślickim kasztelanem, podczas gdy już 4 lutego 1256 Twardosław urząd podkanclerzego piastuje. Że zaś dokument niniejszy nosi datę 14 września, mógł być zatem tylko w drugiej połowie r. 1255 wystawiony. Wprawdzie w latach 1252 do 1255 nie spotykamy na żadnym dokumencie podkanclerzego, i mogłaby zachodzić wąt. pliwość, czy Twardosław występujący już zaraz na początku r. 1256 jako podkanclerzy, nie był nim już wcześniej. Usuwa jednak tę wątpliwość podany co dopiero dokument N. CCCCXLVII, gdzie tenże sam Twardosław jeszcze w czerwcu 1255 zwany jest tylko clericus, a był prawdopodobnie notaryjuszem kuryi książęcej. Co zaś do Boguszy kasztelana wiślickiego, to gdy Sułek po raz ostatni d. 18 maja 1255 jako kasztelan wiślicki występuje, mógł Bogusza tegoż jeszcze roku objąć po nim tę kasztelanię.

1) Rudawa, rzeka wpadająca pod Krakowem od zachodu z lewego brzegu do Wisły.

2) Bossowice, wieś w woj. krakowskiem, pow. szydłowskim, par. Kargów.

CCCCXLIX. 1256. die 4. m. Februarii, in Obrazów.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae immunitates et libertates a ducibus Kazimiro et Lestcone monasterio Miechoviensi concessas, renovat et auget.

In nomine sancte Trinitatis et indiuidue Unitatis, patris et filij et spiritus sancti amen. Quoniam ut ait sapiens, non est priorum memoria, nec eorum quidem, que postea futura sunt, erit recordacio apud eos, qui futuri sunt in nouissimo, opere precium est, gesta transitoria instrumentorum testimonio commendare memorie posteriorum. Eapropter nos Bolezlaus, diuina miseracione dux Cracouie et Sandomirie, uniuersis presentibus et futuris duximus declarandum, quod quia nobis legitime constitit, omnes villas domus Mechouiensis sancti Therosolimitani Dominici Sepulcri in Cracouiensi diocesi constitutas, per nostros predecessores duces illustres: Kazymirum awm nostrum et Lestconem patrem nostrum inclite memorie, huiusmodi libertatibus fuisse dotatas, ut omnes coloni ipsarum villarum et tam ipsius domus, que amplioribus priuilegijs meretur gaudere, quam predictorum colonorum aratores ac mercenarij et aduene, qui wlgariter zalazi vocantur, a seruitute exaccionis custodie, que strosa in wlgari nuncupatur, et a pensione mensure, que srezna eque wlgariter apellatur, et a perangaria, que a wigo podvoda nominatur, sint in perpetuum absoluti, prefatas libertates ratas habemus et acceptas, utpote pias et honestas, et in fauorem Sepulcri contactu Dominici

corporis et sanguinis consecrati, et pro remedijs animarum parentum nostrorum iam dictorum, ac in remissionem peccatorum nostrorum nec non et pro salute carissime matris nostre Grimyzlae, amantissimeque sororis nostre Salomee, venerande sponse Christi, simul quoque coniugis nostre Cvnegundis, illustrium dominarum, easdem libertates plenissime confirmamus, iure perpetuo prefate domui ualituras. Et quia nemo debet beneficijs decipi, sed iuuari, adicimus accedente ex superhabundanti consensu baronum nostrorum Adam castellani et Nicolaij palatini Cracouiensium, ut castellanus et palatinus iidem et eorum successores et quicunque alij beneficiarij prescriptas exacciones et perangariam memoratam ac expensas uel iura, que circa huiusmodi exacciones peti solent vel fieri, nullatenus in supradictis villis et inhabitatoribus earum, ut supra dictum est, valeant extorquere nomine nostro uel nomine eorundem. Sane si super his exaccionibus et iuribus commorantes homines in villis sepedictis a castellano vel palatino prenominatis vel ab alijs iudicibus quibusque preter tribunal nostrum fuerint in iudicium euocati, nequaquam teneantur in iudicio comparere ad prescripcionem eciam fori allegandam. Ad hec, si ob hoc, quod suprascriptas exacciones antedicti habitatores villarum non soluerint, vel iura circa has non reddiderint, aut citati in iudicio non astiterint, voluerint ipsos castellanus vel palatinus sepefati vel alij iudices rebus aliquibus spoliare, vim vi repellendi habeant potestatem. Ceterum si maiore vi fuerint spoliati, spoliatores eorum, et quorum auctoritate fuerint spoliati, teneantur eisdem habitatoribus ipso iure ablata restituere ac omne interesse. Ut autem presens scriptum robur publici obtineat instrumenti, sigilli nostri munimine ipsum duximus roborandum. Testes vero huius rei hi sunt: Adam castellanus Nicolaus suprascripti, Signews palatinus, Bogufalus casteilanus Sandomirienses, Woyzlaus castellanus de Malogost, Sulizlaus castellanus de Zauifost, dominus Lasota prepositus Scarbymiriensis, frater de ordine Minorum Albertus, Vars dapifer Sandomiriensis, lanusius ducisse camerarius Cracouiensis, Petrus ducisse camerarius cubicularius, Petrus tribunus Vyzliciensis, Ben et Adalbertus subagazones, Tuardozlaus subcancellarius, Nedancius sacerdos, lacobus, lohannes clerici et capellani nostri et alij plures. Datum in Obrazow tempore colloquii, anno a Natiuitate Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo Vi°, indiccione XV, II nonas Februarij.

Oryginał pargaminowy, pieczęć odpadła, dziurki w pargaminie świadczą o jej bytności. Nakielski: Miechovia, str. 176.

CCCCL. 1256. die 8. m. Septembris, in Zawichost.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae monasterio Miechoviensi castores in villa Swirczewice confert.

Ego Boleslaus Dei prouidencia dux Cracouie et Sudomirie, vniuersis Christi fidelibus, presens scriptum inspecturis uel audituris, sa

lutem in eo, qui est salus omnium fidelium. Quia per decursum decliuj temporis et per ignoranciam nouellorum successorum dicta attentica (s) et facta salutaria suorum predecessorum ruina violacionis solent innotari, si non scripti memoria ac sigillj munimine roborentur, ideo vniuersitati vestre dignum duximus aperire, quod nos jnuitatj apostolo dicente: Quecumque bona opera feceritis in vita presenti, hec eadem multiplicata recolligetis jn patria ciuium supernorum, fecimus talem graciam jn absolucionem nostrorum commissorum et nostrorum predecessorum cvm fratribus sancti Sepulcri domus Mechouiensis, quod ivridicionem dominio nostro cedentem in castoribus capiendis et vendicandis, contulimus eisdem fratribus jvre hereditario possidendam jn villa ipsorum, que dicitur Suircevice '), de duobus fluminibus, videlicet de Radomiria et de Visla, vtroque littore metas ville nominate tangentibus: eximentes eciam villam pretaxatam a stacione, custodia et eductu nostrorum castorariorum, cum sint jn captvra castorum circa villam sepius nominatam. Ne vero jnposterum aliquis nostrorum successorum per ignoranciam vel per auariciam cordis jnsaciabilis hanc piam et salutarem nostre dominacionis collacionem attemptet jrritare, ipsam munimine sigilli nostri appendentis decreuimus roborandam, cum attestacione nostrorum baronum, quorum nomina subsequentem sorciuntur jntitulacionem : Signeus palatinus ?), Nicolaus Mistuj filius, Varsius dapifer ?), Petrvs castellanus de Vognice, Sasinus, lanusius, Voyslaus subiudex ?), Petrvs filius Albertj, Suentoslaus Wlodimiri filius, Dobeslaus Sudouice 3), Stupota, Zegota, Dobes filius Petri. Actum ab jncarnacione Domini anno Mo. Co. Co. L. VI', mense Septembri, datum in Zauicost, in Natiuitate beate Virginis.

Oryginał pargaminowy, dobrze dochowany, znajduje się w archiwum książąt Czartoryskich w Krakowie. Po pieczęci pozostał tylko spłowiały sznurek z paliowego jedwabiu.

1) Prawdopodobnie dzisiejsze Swierze, wieś paraf. w wojew. sandomirskiem, obw. radomskim, pow. kozienickim, położona przy ujściu rzeki Radomki do Wisły.

2) Byli dostojnikami sandomirskimi.
3) Znaczy Sądowicz czyli syn Sąda.

CCCCLI. 1256. die 14. m. Septembris, in Zawichost.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae incolis villae Krampsko, monasterii Miechoviensis propriae, varias immunitates largitur.

In nomine Domini amen. Licet cuilibet secundum merita ipsius respondere debeamus, illorum tamen propensius fidele seruicium tenemur pensare, qui professione sancte religionis nostris ministerijs arccius student inseruire. Eapropter uniuersitas fidelium presentem paginam nouerit inspectura, quod nos Boleslaus filius Lestkonis, Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, unacum Grymyslaua matre nostra dilecta, domui Miechouiensi et fratribus ibidem Deo famulantibus deuota liberalitate talem libertatem in uilla, que Crampsko !) nomina

tur, iure hereditario possidendam contulimus: inprimis uidelicet, quod omnes coloni ipsorum liberi siue ascripticij, omni libertate, pace gaudeant et immunitate, nullum powoz neque currus, per quos precipue grauabantur, neque conductus nisi militaris ab ipsis requiretur, insuper custodes curie nostre nunquam dare tenebuntur, excepto duntaxat, si nos in uilla eorum prefata stare contingeret. Staciones eciam braxatorum et pistorum non debent recipere, sed tantumn in transitu nostro causa necessitatis panem parare nostri panifices poterunt in villa prenominata. Que donacio libertatis prescripte, ut firma et illibata predicto permaneat monasterio, ipsam sigilli nostri et subscripto communimus testimonio. Acta sunt hec anno Domini M. CC. LVI, in die s. Crucis ?), presentibus his, quorum ista sunt nomina: comes lanussius camerarius domine, Petrus filius Viti et camerarius Cracouiensis, alter Petrus tribunus Wizlicensis, Wislaus subiudex Sandomiriensis, Swantoslaus filius Wlodimiri, Dobes subpincerna, Chtan filius Iohannis, Laurencius Streskowicz", Nedabil, Obunza officiales et alij quam plures. Datum in Zawichost, per manum Twardoslai subcancellarij.

Nakielski: Miechovia, str. 176. Sprostowana myłka: a) Creskowicz.

1) Krampsko, wieś ta, która prawbopodobnie w woj. sandomirskiem leżała, dziś już nie istnieje.

2) Ze względu na poprzedzający dokument, wydany również w Zawichoście d. 8 września, należy się domyślać Exaltacionis s. Crucis.

CCCCLII. 1257. die 2. m. Martii, in Korczyn.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae coniugi suae Kunegundi terram Sandecensem confert.

In nomine Domini amen. Quoniam plasmator hominis a Deus post creationem primi prothoplasti uolens, ut propago humani generis pociora primordij sui nancisci ualeato incrementa, preuidendo et predestinando liquidoque preostendens d in se indiuidue Trinitatis unitatem, legitur dixisse : non est bonum hominem e esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi, ut hac sanccione indultoue salutari inter cultores fidei ortodoxe carnis identitas, prolis pluralitas, pacis tranquilitas in uniuersi orbis plantario vberius cresceret Domino irrigante, hinc est, quod nos Boleslaus, Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, notum esse uolumus presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, quod nos ab ineunte etate nutui ac beneplacito' optimi conditoris gestientes parere per omnia, et ut melius et quiecius opitulante Deo possemus nostri principatus gubernacula possidere, de consilio maturo venerabilis in Christo patris, domini Wisslaij Cracouiensis episcopi, decretoque omnium optimatum nostrorum ac8 baronum, adiutorio Dei preuio, coniunximus nobis copula maritali generosissimam dominam, dominamb Kunegundim, illustrissimi regis Hungarie domini Bele filiam, non solum auro, argento et lapidibus preciosis gloriose regali prouidencia et magnificencia ditatam', verum uirtutum

« السابقةمتابعة »