صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

eciam ac nobilium morum dotibus plurimum redimitam, que inspirantek Deo temporalis suffragij adminicula nobis tempore nostre permaxime necessitatis prestitit copiose, ut ex hijs, que subnectuntur, liquebit luculenter. Cum enim tempore malo, permitente Deo peccatisque nostris exigentibus, Tartari terras nobis' subiectas mucrone crudeli depopulati fuissent, terramque subito et inopinate debriassent profluuio sanguinis Christiani, demumque pereunte cultore omnia deperisse uiderentur, nobisque m more principali ac magnificentia omnibus gratiosum reddentibus” nilqueo perfunctoriarum pecuniarum sub duri cordis lapide ex inolite largitatis immo laudabilis prodigalitatis sitibundo estu auaracie retinentibus , magisque nobilis milicie cohorte ? quam diuiciarum uel pecuniarum cumulatione in archiuis delitescentibus nostre consciencie stipati incedere gauderemus", ac ob id consequenter ad notabilem inopiam fuissemus deuoluti ex eo, quod stipendia solita milicie nostre unde solueremus, penitus non inueniremus, et ex premissis sepedicta uenerabilis gloriosa domina, consors nostra karissima, cernens nos plurimum anxiari, ineffabili et infalibili glutinio feruide caritatis, quo nostris affectibus & iugiter inhesit concitata, compaciens ex intimis, sepedictas pecunias sui dotalicii per plures uices. in pensionem stipendiorum iam dictorum largiflue exhibuit expendendas", ea tamen condicione adiecta coram aliquibus nobilibus terre nostre, ut data sibi fide" sepius dictam pecuniam mere et integre ac sine omni diminutione tempore et loco soluere obligaremur. Quod et fecimus, prestantes sibi super nostris sponsionibus debitam cautionem; et quod " tantas pecunias, ad quas nos solemniter ac fideliter obligauerimus *, tempore et loco ut premititur persoluendas urgentis necessitatis stimulo inpelente, atque quod promiseramus, crebris et varijs infortuniis' succedentibus dumque? ad solutionen tantarum pecuniarum insufficientes et inualidi reperiremur, usi aa salutari consilio uenerabilis patris domini Prandote Cracouiensis bb episcopi et ex decreto omnium nostrorum baronum ac unanimi voluntate pariter et assensu, terram Zandecensem pure et integre et sine omni diminutione, cum pleno doninio, sicut ipsi tenuimus, sibi damus et conferimus irreuocabiliterque“ tradimus inperpetuum possidendam, cum pleno dominio thelonei et omnibus attinencijs pertinentibus ad eandem, siluis usque ad metas da Ungarie se ee extendentibus, fluuijs, piscaturis, piscinis, tabernis, molendinis, pratis, pascuis et omnibus alijs attinentijs et pertinentijs, quibuscunque nominibus censeantur, ita, quod dictam terram liceat sibi uendere, commutare, donare, locare et quolibet modo a se alienare. In qua terra nostris succedaneis nihil aliud iuris relinquimus, nisi ius in solacium prefate nostre coniugis predilecte tuicionis, de. fensionis et conseruacionis, ut graciosa 68 domina, si nos vocante Domino prius de ergastulo carnis migrare contigerit hh, solacijs delibuta ac suffragiis suffulta in grauamen ipsorum " quoad uiuit kk aut

aut post obitum suum terram memoratam alterius gentis non aplicet populo aut a Polonica natione diuellat indignata, sed semper materno affectu ac fide illibata, quam ad gentem supradictam inuiolabiliter immuta

biliterque tenuit", ipsam gentem

mm confouendo indesinenter foueat more solite pietatis. Vt autem hec nostra irrefragabilis donatio, immo verius incomparabiliter minus sufficiens retributio ac recompensatio obtineat robur perpetue et inconcussibilis firmitatis, et ne aliqui instigante spiritu malicie et nequicie, timore Dei prorsus abiecto, pluries dictam dominam uel legitimos eius successores presumant iniurijs uel molestijs quibuslibet modo quolibet "" indebite lacessire, presentem paginam super hijs diligenter confectam, sigillo nostro fecimus communiri. Acta sunt hec in Corcin villa nostra, anno ab Incarnatione Domini Mo. CCo. LVII, VI° nonas Marcij. Presentibus hijs testibus: illustribus Kazimiro Kuiauiensi et Lanciciensi, Zemouito Mazouiensi ducibus, lanusio °° Gnezdnensi preposito et cancellario ducis Kazimiri, Fulcone Cracouiensi et Sandomiriensi cancellario, per cuius manum hoc priuilegium datum est, Nicolao Cracouiensi, Zegneuo Sandomiriensi, Abraham Mazowiensi palatinis, Boguphalo PP Sandomiriensi, Iohanne de Cechou, Bronisio de Begech 99 castellanis, Varsio dapifero, Sulislao agazone Sandomiriensibus, et alijs quam plurimis clericis et laicis fidedignis.

Wedle tekstu zamieszczonego w kopijarzu klasztoru Panien Klarysek w Starym Sączu, na karcie 1, str. odwrotnej. Iest ten przywilej ogłoszony drukiem w dziele Bardosego: Supplementum analectorum terrae Scepusiensis (Leutschoviae 1802) pod N. XXIII, z oryginału przedstawionego komisyi granicznej węgiersko-galicyjskiej w Lubowli r. 1794, dalej w Długosza: Liber beneficiorum, tomie III, (Cracoviae 1864), str. 356, wreszcie w Dodatku tygodniowym przy Gazecie Lwowskiej, 1853, str. 148, z kopii uwierzytelnionej z ksiąg konwentu starosądeckiego, zachowanej w zbiorach Zakładu Ossolińskich. Odmianki tekstu rękopisu kopijarza, Bardosego, Długosza i Dodatku do Gazety lwowskiej podajemy niżej, oznaczając je literami R, B, D, G: a) G hominum, b) R prothoplausti, c) G valerei, d) G preostendendo, e) G homini, f) B beneplacitis, g) B et, h) G dominam brak, i) G dotatam, k) G imperante, 1) G terras nostras nobis, m) B nobis, n) G graciosissima imperare non liceret, dumque nihil, o) B nil, p) G sub duri cordis lapide et sitibundo auaricie estu in thesauris nostris lateret, q) G dodaje: ex inolite largitatis imo laudabilis prodigalitatis innata generositate, r) G quam diuiciarum cumulo stipati gauderemus, s) B aspectibus, 1) R expenpendas, u) D ut data sibi super nostris sponsionibus fide, w) G quoad, D atque, x) B obligaueramus, y) D infortunis, z) B dum, aa) B, G vti, bb) B Cracouie, cc) D irreuocabiliter, dd) G metam, ee) B sese, ff) R predicte, gg) B generosa, G gloriosa, bh) D si nos de hoc ergastulo carnis prius vocante Deo migrare contigerit, ii) B, G temporum, kk) D quo adiuuit, 11) D illibata, qua alias cum gentem supradictam inuiolabiliter, mm) B egentem, nn) G quomodolibet, oo) B Sancisio, pp) D Boguslao, 99) B Biegedi, D Byecz.

CCCCLIII. 1257. die 24. m. Iunii, in Czeladź.

Wladislaus dux Opoliensis Henrico praeposito Miechoviensi locandi villas Chorzów et Białobrzezie iure Teutonico facultatem tribuit.

In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Quia labente tempore labuntur et facta temporum, nisi testimonio proborum virorum nec non literis fuerint roborata, notum sit igitur omnibus, tam presentibus, quam futuris, presentem paginam inspecturis, quod nos Wladizlaus

Dei gracia dux Opoliensis, inspectis beneficiis et seruiciis domini Henrici prepositi et fratrum eius de domo Mechouiensi, dedimus eidem plenariam facultatem locandi duas villas, uidelicet Chareu et Balobreze in ius Theutonicum, quod in dominio nostro habere milites singuli dignoscuntur. Vt auten hec nostra donacio firmitatis et stabilitatis robur plenarie perpetualiterque obtineat, presentem paginam sigilli nostri appensione duximus roborandam. Huic vero nostre donacioni hii testes interfuerunt, quorum nomina sunt hec: comes Ropprahtus castellanus de Thesin, comes Detco castellanus Rathiboriensis, dominus Gottardus notarius, Iarozlaus subcamerarius, Rasicha alter subcamerarius, dominus Bertoldus tezaurarius. Datum in Cheladiz in die beati Iohannis Baptiste, ab Incarnacione Domini anno millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, non. kal. lunii (s).

Oryginał pargaminowy stanowi własność szpitala w Bytomiu. Potłuczona pieczęć książęca wisi na sznurku z zielonego i żółtego jedwabiu. Heyne: Dokumentirte Geschichte des Bisthums und Hochstiftes Breslau, I, str. 1010, Nakielski: Miechovia, str. 177.

1) Chorzów, wieś w Górnym Szląsku, rej. opolskiej, okręgu apelacyjnym bytomskim.

Białobrzezie dziś już nie istnieje.

CCCCLIV. 1258. die 9. m. Septembris, in Zawichost.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae inter Sventoslaum, Simonem et Chvalibogum milites et Ludimilam relictam Bogusae, palatini Lanciciensis, de villis quibusdam litem dirimit.

Bolezlaus Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, omnibus sancte matris ecclesie fidelibus, presens scriptum audituris seu uisuris, salutem in eo, qui est omnium uera salus. Vniuersitati uestre tenore presencium innotescat, quod causam, que inter Suintozlaum, Symonem et Chualibogum milites ex una parte, et nobilem mulierem Ludimilam, relictam Boguse quondam palatini Lanchicie, uertebatur ex altera, super quibusdam uillis ecclesie Wladislauiensi et hospitali sancti Gothardi a dicto palatino in testamento et ultima uoluntate legatis, illustris princeps dominus K. frater noster, dux Lanchicie et Cuiauie, nobis commisit audiendam et racione preuia terminandam. Partibus in nostra et baronum nostrorum, uidelicet Adam castellani Cracouiensis, Sengneui palatini Sandomiriensis, Nicolai palatini Cracouiensis, Fulconis cancellarij, Lasotte prepositi , Nicolai iudicis Cracouiensis, Warsonis dapiferi Sandomiriensis et aliorum presencia constitutis, supradicti milites S. et C. et S. proposuerunt, quod cum ipsi essent ueri consanguinei memorati palatini, ideo palatinus sine eorum conniuencia et consensu ac domini terre, nullas hereditates posset alicui ecclesie in testamento legare, nec sub aliquo alio titulo alienare. Asseruerunt eciam , quod idem palatinus nullas hereditates hospitali sancti Gothardi nec ecclesie legauerat Wladislauiensi. Ad quod prefata domina L. respondit, quod

maritus eius sepedictus palatinus Lubane, Micanouo et Chucar ecclesie Wladislauiensi, Zlotopole uero et Conarouo ') hospitali sancti Gothardi liberaliter ac legaliter contulit in testamento et ultima uoluntate; de ceteris uero uillis suis disposuit, sicut in instrumento super hoc confecto plenius continetur, ad quod probandum testes omni excepcione maiores, quos pars aduersa eligere decreuit, ipsa L. nominauit, in prefixo sibi a nobis termino producendo. Testibus in nostra presencia existentibus, pars aduersa ipsorum iuramentum in causa supradicta non petiuit nec exhibitum acceptauit. Nos autem inspecta testium ydoneitate et ipsius cause equitate, de baronum nostrorum consilio supradictas uillas memoratis ecclesijs sentencialiter adiudicauimus, sepedicti palatini testamentum, quod iustum et legittimum inuenimus, approbantes. In cuius rei testimonium presens scriptum nostri sigilli munimine duximus roborandum. Datum in Zauichost anno Domini Mo. CCo. L'VIII", in crastino Natiuitatis beate uirginis Marie. Presentibus Adam castellano Cracouiensi, Fulcone cancellario, Lasota preposito Sandomiriensi, Suantozlao Wlodimiri, Suantopolco Losos, Tuardizlao subcancellario, Sasino subcamerario Sandomiriensi et alijs quam pluribus fidedignis.

Oryginał pargaminowy, opatrzony uszkodzoną pieczęcią Bolesława Wstydliwego, zawieszoną na pasku pargaminowym, przechowany jest w archiwum kapituły włocławskiej.

1) Lubanie, Mikanowo i Kucierz, wsie w obw. kujawskim, pow. radziejowskim, pierwsza parafijalna, dwie drugie należą do jej parafii.

Złotopole, wieś w woj. płockiem, obw. pow. i par. Lipno.
Konary, w obw. kujawskim, pow. radziejowskim, par. Kościelna wieś.

CCCCLV. 1259. die 9. m. Maii, Cracoviae.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae incolis villae Miechow, monasterii Miechoviensis propriae, varias immunitates largitur.

In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Quia per decursum temporis decliui et per ignoranciam nouellorum successorum, opera misericordie ipsorum predecessorum scrupulo irritacionis interdum solent adnotari, si non scripti memoria ac sigilli munimine attestacionis robur recepisse cognoscantur, eapropter nos Boleslaus filius Lestkonis, diuina prouidencia dux Cracouiensis et Sandomirie, notum facimus uniuersis presentibus et futuris, quod perrimatis priuilegijs nostrorum predecessorum super libertate collata ab eisdem ville Miechouiensi sancti Sepulchri, ipsam in remissionem nostrorum commissorum presenti scripto duximus confirmandam, declarando, quod monetarius seu thelonearius Cracouiensis in foro ville nominate nullam iurisdicionem sedendi, vadiandi, citandi, denarios suos ponendi uel theloneum a negociantibus in eodem foro exigendi per seipsum uel per nuncios suos habere presumat, saluo hoc, quod mercimonia exerceantur ibidem

de moneta generaliter in prouincia Cracouiensi constituta. Concedimus eciam eidem Henrico preposito et fratribus domus prefate sancti Sepulchri auctoritatem nostre dominacionis, eiiciendi absque omni pena solucionis volentes& nostri statuti et nostrorum predecessorum pretaxatam libertatem violare. Ne vero aliqua ambiguitate super eadem libertate animus nostrorum successorum vexari permittatur, auaricie instigante cupiditate, presentem paginam sigilli nostri impressione statuimus roborandam, cum attestacione nostrorum baronum, quorum nomina subscribuntur. Nicolaus palatinus Cracouiensis, comes Segneus Sendomiriensis palatinus, dominus Fulco cancellarius curie, Warssch castellanus de Lublin, Nicolaus castellanus de Mologoscz, lacobus iudex Cracouiensis, alter Iacobus castellanus de Woynicz, Thomas agazo Sandomiriensis, Michael subdapifer Cracouiensis, Marcus subpincerna Cracouiensis, Sdogneus, qui sigillum apposuit, et alij quam plures, tam clerici, quam laici. Acta sunt hec anno Domini M. CC. quinquagesimo nono, datum Cracouie per manum Twardoslai subcancellarij curie, in crastino beati Stanislai martyris.

Nakielski: Miechovia, str. 180. Sprostowane myłki: a) nolentes, b) capellanus, c) subdapifer. Nie istniało bowiem równocześnie dwóch podstolich krakowskich, podówczas krakowskim podstolim był Michał, zaś Marek podczaszym, jak zaraz nastę. pny dokument N. CCCCLVI wskazuje.

CCCCLVI. 1260. Cracoviae.

Radslava relicta comitis Clementis, filiae suae Wisenegae, magistrae sanctimonialium de Staniątki, dimidiam partem villae Uszew confert.

In nomiue Domini amen. Ne mortalium gesta temporis mutabilitate et plurima distancia futurorum euadant memoriam, instrumentorum munimine solent perhennari. Vniuersis Christifidelibus in omne seculum presens pariter et futurum, presentibus sit manifestum, quod ego Raczlaua, relicta pie recordacionis comitis Clementis, predecessoruin nostrorum pro affectu deuotis inherens uestigijs et apostolicam precauens sentenciam, que infideli iudicat deteriorem (s), qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, pro solacio et necessitatibus subleuandis dilecte filie mee sorori Visenec, sororum de Staniatki magistre, ordinis sancti Benedicti, medietatem hereditatis, que Vsua !) nuncupatur, quam a Pomnan et fratribus eius de beneplacito illustris principis Boleslaij Cracouiensis et Sandomiriensis ducis, de bonis meis comparaui, confero eidem filie mee cum omnibus utilitatibus possidendam: volens, ut ubicumque eam ex hac vita migrare contigerit, predictam partem hereditatis cuicumque claustro nomine meo assignare voluerit, conferendi liberam habeat facultatem. Ne ergo huiusmodi mea ordinacio tractu temporis deduci possit in obliuionem, et (in) robur et memoriam supradictorum, presentem literam sigillo meo duxi communiendam. Acta sunt autem hec Cracouie, anno

« السابقةمتابعة »