صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Domini MCC LX, indiccione tercia. Presentibus testibus hijs: Domazlao Vladislauiensi et sancti Michaelis, Lassota Sandomiriensi, Scarbimiriensi prepositis, Sulislao dapifero Sandomiriensi, Clemente filio Marci, Marco fratre eius subpincerna, Michaele subdapifero Cracouiensibus et alijs quam pluribus clericis et laycis.

Z kopijarza staniąteckiego, karta 91, str. odwrotna.

1) Uszew, wieś parafijalna w obw. bocheńskim, pow. brzeskim.

CCCCLVII. 1260.

Litterae abbatis cuiusdam ad abbatem Welegradensem de provinciis Cracoviensi et Sandomiriensi a Tartaris depopulatis.

Reuerendo patri ac domino, domino N. abbati in Welgrad, frater R. dictus abbas in Qvda (s) salutem et debite reuerencie famulatum. Quoniam cum essem apud vos, animos multorum vidi turbatos propter metum Thartarorum, ne super hoc ulterius turbemini, paucis verbis scribo vobis, que facta sunt in ducatu Cracouiensi et Sandomiriensi. Sciat dilectio vestra, terram Sandomirie esse consumptam, et Cracouiensem prouinciam usque ad internicionem esse depopulatam, nec est in supradictis prouincijs, qui per latebras euaserit, nisi qui confugerunt ad presidia, deserentes lucos, antequam Thartari inciperent perlustrare siluas et montium summitates et condensa nemora. Claustra etiam ordinis nostri, videlicet Coppoueniciam, Andreov, Wancozh, Syleov, Claram tumbam, Ludemyr 1) leserunt supra modum, occidentes monachos, conuersos mactantes. De quibus occisis non possumus plene scire numerum, summa tamen occisorum, de qua nobis constat, surgit usque ad quinquaginta personas ordinis nostri. Tanta vero cede facta, quanta non est audita usque ad diem hanc, recesserunt in Rusciam, equis, iumentis, pecoribus, pecudibusque abductis, et quod magis dolendum est, virgines, pueros, mulieres speciosas ac nobiles sine numero deduxerunt. Hac perlecta littera rogo vos, quatenus si potestis facere, ut eam frater Dominicus nuncius Morimundi videat, dignemini procurare. Nos vero, si quid postea de impetu gentilium scierimus, vos certos reddere non omittemus. Vale.

Z kopii znajdującej się w rękopisie pargaminowym z XIII w. przechowanym w Korneuburgu, ogłosił drukiem Wattenbach w Neues Archiv der Gesellschaft für aeltere deutsche Geschichtskunde, tom II, str. 626, gdzie ów list po wyrazie >> Vale<< ma jeszcze dodatek: Hec anno ab Incarnatione Domini M. CC. LIX sunt facta. Ulanowski podając list ten w rozprawie swej: Drugi napad Tatarów na Polskę (Rozprawy i sprawozdania z posiedzeń Wydziału historyczno-filozoficznego Akademii Umiejętności, tom XVIII, Kraków 1885, str. 293) kładzie datę takowego na marzec lub najpóźniej kwiecień r. 1260, uważając ów dopisek końcowy, jako dopisek kopisty, którego w oryginalnym liście nie było wcale. Grünhagen w Regestach szląskich pod owym zagadkowym opatem R. in Qvda domyśla się opata z Rudy (Rauden) na Szląsku. Przeciw czemu podnosi Wattenbuch zarzut, iż pierwszym znanym opatem tego klasztoru jest Piotr (1263).

1) Koprzywnica, miasteczko w obw. sandomirskim, pow. staszowskim.
Iędrzejów, miasteczko powiatowe w woj. krakowskiem.

Wąchock, miasteczko w woj. sandomirskiem, obw. opatowskim, pow. soleckim.
Sulejów, miasteczko w obw. i pow. piotrkowskim.

Mogiła (Clara tumba), wieś parafijalna pod Krakowem.

Ludzimirz, wieś parafijalna w obw. sądeckim, pow. czarnodunajeckim.

CCCCLVIII. 1260. die 13. m. Aprilis, Cracoviae.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae monasterio Miechoviensi teloneum in villa Chelm confert.

In nomine domini nostri Ihesu Christi amen. Quoniam generacio preterit et generacio aduenit, euanescunt sepe negocia, que sub tempore uolubili geruntur: necesse est ergo litterarum apicibus ac testium annotacione singula declarare. Nouerint igitur vniuersi presentes et posteri, quod nos Bolezlauus Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, cupientes elemosinas fratrum sancti Sepulcri de domo Mechouiensi amplius augmentare, contulimus eisdem theloneum in uilla ipsorum, que Chelm) wlgariter consueuit appellari, perpetue possidendum: ita, quod omnis currus, qui duobus equis traitur (s), quartam partem de scoto soluere teneatur, argenti uidelicet usualis, qui uero uno equo traitur, mediam partem soluere debeat estimacionis prenominate. Vt autem nostra donacio in perpetuum robur obtineat firmitatis, et nulli inposterum ausu temerario eandem liceat infringere, presentem codicem supradictis fratribus notari fecimus, nostri sigilli appensione roborantes, sub testimonio nobilium nostrorum, quorum hec sunt nomina: comes Adam castellanus Cracouiensis, comes Nicolaus palatinus Cracouiensis, comes Sangneuus palatinus Sandomiriensis, dominus Fulco cancellarius curie et custos Sandomiriensis, Laurencius subdapifer Sandomiriensis, Michael subdapifer Cracouiensis, Ota subagazo Cracouiensis. Datum in Cracouia proxima tercia feria post octauas Pasce, anno Domini M° CC sexagesimo, per manum Petri clerici curie ducalis.

Oryginał pargaminowy przechowany w zbiorach hr. Rusieckich w Warszawie. Po pieczęciach pozostały tylko nici różowego jedwabiu. Iest ten dokument ogłoszony drukiem w Nakielskiego: Miechovii, str. 182, oraz w kodeksie dyplomatycznym polskim, tomie III, pod N. 37, w tym ostatnim z potwierdzenia króla Aleksandra z r. 1504, oblatowanego w księgę metryki vol. 21, fol. 81.

1) Chelm, wieś parafijalna w obw. i pow. bocheńskim.

CCCCLIX. 1260. die 2. m. Decembris, in Przedborz.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae testatur, Nicolaum filium Ioannis Ianussio archiepiscopo Gnesnensi villam Garno contulisse.

In nomine Domini amen. Ne gestarum noticia rerum ab humana euanescat memoria, cautum est, actiones legitimas, que memoria indigent, per scripti continenciam et testium subscripcionem in noticiam transmitti posterorum. Nos igitur Bolezlaus Dei gracia dux Cracouie

et Sandomirie, vniuersis presentibus et futuris notum esse uolumus, quod Nicholaus filius Iohannis in nostra constitutus presencia, pro culpa seu delicto fratrum suorum carnalium, Wylkote uidelicet et Ianusij, qui fratrem patruelem Leonardum diaconum canonicum de Curelov1 crudeliter et enormiter interfecerunt, hereditatem Garnow 2) nomine, sibi et eisdem fratribus suis hereditario iure pertinentem, de consensu eorum contulit venerabili patri nostro Ianusio Gneznensi archiepiscopo eiusque successoribus et ecclesie Gneznensi hereditario. iure pacifice ac quiete in perpetuum possidendam, pro anima fratris eorum memorati L. clerici occisi. Nos autem donacionem eandem legitimam esse considerantes, in presentia fratrum nostrorum ducis Kazimiri et ducis Semouiti, presentibus etiam tam nostris quam eorum baronibus inferius subscriptis, cum omnibus vtilitatibus, que in eadem uilla sunt uel haberi possunt, confirmauimus ob reuerenciam beati Adalberti et nostram salutem, de gracia speciali adicientes, ut incole predicte uille eadem gaudeant libertate, qua gaudent incole uillarum nostrarum. Et ne inposterum tam sollempne factum cuiquam in dubium uertatur, presentem paginam nostro et fratrum nostrorum sigillis duximus roborandam. Actum in Predbor, in colloquio inter nos et dictos fratres nostros celebrato, anno gracie M°. CC°. sexagesimo, feria quinta infra octauas beati Andree, indictione prima. Presentibus venerabilibus nostris patribus: Ianusio archiepiscopo Gnezdnensi, Prandota Cracouiensi et Wolemiro Cuiauiensi episcopis, Sygneuo Sandomiriensi et Sulcone Cracouiensi palatinis, Falizlao Sandomiriensi, Nicholao de Malogost, Boguta Wyzliciensi et Warsone Lublensi castellanis, item Menera Mazouiensi et Muthina et Setegyo Lanciciensi palatinis, et aliis quam plurimis tam nostris quam fratrvm nostrorum baronibus.

Dokument pargaminowy, przechowany w gabinecie archeologicznym uniwersytetu krakowskiego pod N. 3924, w skutek plam wilgotnych w przeważnej części prawie niedoodczytania spełznięty. Pieczęć, która wedle nacięć sądząc, na sznurku zawieszoną była, oderwana.

1) Kurzelów, miasteczko w woj. krakowskiem, obw. i pow. kieleckim.

2) Garno, wieś w woj. sandomirskiem, obw. i pow. radomskim, par. Wolanów.

CCCCLX. 1262. die 9. m. Iunii, Viterbii.

Urbanus IV. P. M. immunitates quasdam fratrum ecclesiae Dominici Sepulcri Ierosolymitani, ordinis b. Augustini, ratas esse iubet.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs priori et fratribus ecclesie Dominici Sepulcri Ierosolimitani, ordinis sancti Augustini, salutem et apostolicam benedictionem. Dei ac domini et redemptoris nostri Iesu Christi reuerencia nos inducit, ut ecclesiam uestram, quam ipse Christus sua corporali presentia illustrauit et toti mundo reddidit uenerandam, diligere ac fouere speciali sollicitudine studeamus. Sane ex parte uestra fuit coram nobis propositum conquerendo, quod

cum quedam ecclesie uobis subiecte usque ad proxima tempora fuerint a prestatione decimarum laborum suorum libere et immunes, et instituendi ac destituendi personas in quibusdam ex ipsis ecclesijs liberam habueritis facultatem, quidam archiepiscopi et episcopi alijque prelati occasione concilij generalis euacuare nituntur huiusmodi libertates et nitentes a uobis de laboribus uestris decimas extorquere uosque compellere ad prestandum in ipsis ecclesijs perpetuos vicarios, clericos seculares, ac aggrauantes uos exactionibus indebitis et insolitis, et in ecclesias ipsas et personas consistentes in illis, frequenter excommunicationis et interdicti sententias sine causa rationabili iaculantes, hijs et alijs modis se uobis plus solito difficiles exhibent et molestos, qui hoc tempore se uobis deberent magis fauorabiles et propitios exhibere. Quare nobis humiliter supplicastis, ut immunitates et libertates, quibus per quadraginta annos ante ipsum concilium gauise sunt ecclesie memorate, non obstantibus controuersis motis a tempore concilij memorati confirmantes eisdem nec permittentes uiolari temere uel infringi aduersus alia grauamina prenotata prouisionis apostolice remedium apponere dignaremur. Nos igitur precibus uestris benignum impertientes assensum, ad instar felicis recordationis Alexandri pp. predecessoris nostri, immunitates et libertates predictas uobis et prefatis ecclesiis, sicut eas obtinuistis pacifice usque ad tempus concilij supradicti, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, auctoritate presentium districtius inhibentes, ne quis in ecclesias ipsas uel personas commorantes ibidem tam super ipsis decimis quam alijs exactionibus nouis et indebitis molestare uel in eas excommunicacionis uel interdicti sentencias sine manifesta et rationabili causa et canonica monitione premissa promulgare presumat. Si quas uero sententias aliter proferri contigerit, eas decernimus irritandas et illos, qui easdem protulerint, canonice puniendos. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, inhibitionis et constitutionis infringere uel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbij V Idus Iunij, potificatus nostri anno primo.

Z potwierdzenia soboru bazylejskiego z r. 1434, przechowanego w oryginale pargaminowym, opatrzonym ołowianą bulą na sznurku konopnym, w zbiorach książąt Czartoryskich w Krakowie. Bula ta nie należy właściwie do dyplomataryjusza małopolskiego, lecz raczej do ogólnego bularyjusza Bożogrobców, zamieszczamy ją wszelako tutaj dlatego, ponieważ nie jest jeszcze dotychczas drukiem ogłoszona.

CCCCLXI. 1262. die 26. m. Septembris apud Montem Flasconem.

Urbanus IV. P. M. fratres monasterii Miechoviensis a sententiis excommunicationis aut interdicti quarumlibet ecclesiasticarum personarum liberos facit et immunes.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs. . prepo

sito et fratribus ecclesie sancti Sepulcri de Mochouia, ad Ierosolimitanam ecclesiam spectantis, ordinis sancti Augustini, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Desiderijs uestris in hijs affectu beniuolo libenter annuimus, que uobis et ecclesie uestre profutura speramus. Hinc est, quod nos deuotionis uestre precibus inclinati, districtius auctoritate presentium inhibemus, ne aliquis archiepiscopus uel episcopus seu quelibet alia ecclesiastica persona in ecclesias uobis pleno iure subiectas, per Poloniam constitutas, cononicos et fratres uestros, clericos et seruientes in eisdem ecclesijs degentes, communiter seu diuisim suspensionis uel interdicti aut excommunicationis sentencias promulgare, aut tallijs uel collectis aut exactionibus quibuscumque grauare presumat. Non obstantibus quibuscumque priuilegijs aut indulgentijs siue litteris a sede apostolica impetratis. Nos insuper processum uel sententiam, si quam uel si quem contra dictas ecclesias, canonicos, fratres et alios communiter uel diuisim haberi seu ferri contigerit, decernimus irritos et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et constitutionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montemflasconem VI kal. Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Oryginał pargaminowy, przechowany w zbiorach książąt Czartoryskich w Krakowie. Po pieczęci pozostał tylko sznurek żółtego i pasowego jedwabiu. Nakielski: Miechovia, str. 187.

CCCCLXII. 1262. die 26. m. Septembris, apud Montem Flasconem. Urbanus IV. P. M. fratribus monasterii Miechoviensis indulget, ut in ecclesiis suis per Poloniam constitutis, in quibus ius patronatus habent, per fratres suos deserviri facere possint.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus ecclesie sancti Sepulcri de Miechouia, ad Hierosolymitanam ecclesiam spectantis, ordinis s. Augustini, Cracouiensis dioces, salutem et apostolicam benediccionem. Ecclesie uestre indemnitati paterna uolentes in posterum sollicitudine precauere, ut in ecclesijs per Poloniam constitutis, in quibus ius patronatus habetis, possitis per fratres uestros in sacerdocij vel alijs ordinibus, prout ecclesiarum ipsarum onus exigit, constitutos, facere deseruiri, eciamsi earum alicui cura sit animarum annexa, non obstante, quod ecclesie ipse consueuerint aliquando per seculares clericos gubernari, auctoritate uobis presencium iudulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem Flasconem VI kal. Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Nakielski: Miechovia, str. 187 i 337.

« السابقةمتابعة »