صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CCCCLXIII. 1262. die 27. m. Septembris, apud Montem Flasconem. Urbanus IV. P. M. praeposito et fratribus monasterii Miechoviensis sepeliendi tempore generalis interdicti corpora illorum, qui apud ipsos sepulturam elegerint, dat facultatem.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus ecclesie s. Sepulcri de Miechouia, ad Hierosolymitanam ecclesiam spectantis, ordinis s. Augustini, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Desiderijs uestris in ijs affectu beneuolo annuimus, que uobis et ecclesie uestre profutura speramus. Hinc est, quod nos deuotis uestris precibus inclinati, ut cum generale terre fuerit interdictum, canonici et fratres uestri, morantes in ecclesijs uobis pleno iure subiectis, per Poloniam constitutis, illorum corpora cum decesserint, qui apud uos elegerint sepeliri, dum modo nominatim excommunicati uel interdicti non fuerint, aut usurarij manifesti, et causam non dederint interdicto, possint in eorum cimiterijs ecclesiastice tradi sepulture, saluis canonica iusticia et parochialium iure ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, uobis auctoritate presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre coneessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem Flasconem V kal. Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Nakielski: Miechovia, str. 188.

CCCCLXIV. 1262. die 2. m. Octobris, apud Montem Flasconem. Urbanus IV. P. M. praeposito et fratribus monasterii Miechoviensis indulget, ut decimas de quibusdam villis libere percipere possint.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus s. Sepulcri de Miechouia, ad Hierosolymitanam ecclesiam pleno iure spectantis, ordinis s. Augustini, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Solet annuere sedes apostolica pijs uotis, et honesta petencium precibus fauorem beniuolum impertiri. Sane peticio uestra nobis exhibita continebat, quod uos in et de Miechouia, de Screszow, de Zagoric, de Coccza, de Iacsiz, de Falniow, de Vgnio, de Karsnicza, de Scaressouia, de Saluna, de Zabore, de Kelme, de Gobelcho, de Clay uillarum territorijs, Cracouiensis diocesis, percipitis decimas et percepistis hactenus pacifice et quiete, ac super hoc estis legitima prescripcione muniti. Nos itaque deuotis uestris precibus inclinati, ut dictas decimas, sicut hactenus licite, sic in posterum libere percipere ualeatis, auctoritate uobis presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre

sumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem Flasconem VI nonas Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Nakielski Miechovia, str, 188.

Wyszczególnione w tej buli posiadłości są:

Miechów, miasteczko obwodowe w woj. krakowskiem,
Strzeszów, wieś w obw. pow. i par. Miechów,

Zagorzyce, wieś również w parafii Miechów,

Goszcza, wieś paraf. w pow. krakowskim,

Iaksice, wieś w pow. krakowskim, par. Książnice duże,

Falniów, wieś w parafii Miechów,

Uniejów, wieś paraf. w obw. miechowskim,

Karsznice, wieś w obw. i pow. kieleckim, par. Rembieszyce,

Skaryszów, wieś paraf. w obw. i pow. radomskim,

Saluna, zapewne Chalina czyli Kalina, wieś w obw. pow. i par. Miechów,
Zaborze, zapewne w obw. miechowskim, pow. krakowskim, par. Niedźwiedź,
Kelme jest Chelm, wieś paraf. w pow. bocheńskim,

Gobelcho, wies nieodgadniona,

Klaj, wieś w obw. bocheńskim, par. Niepołomice.

CCCCLXV. 1262. die 2. m. Octobris, apud Montem Flasconem. Urbanus IV. P. M. praeposito et fratribus monasterii Miechoviensis habendi altare portatile concedit facultatem.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus ecclesie sancti Sepulcri de Miechouia, ad Hierosolymitanam ecclesiam pleno iure pertinentis, ordinis s. Augustini, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Deuocionis uestre precibus annuentes, uos habendi altare portatile, ac in eo libere celebrandi, auctoritate uobis presencium concedimus facultatem, sine iuris preiudicio alieni. Nulli ergo hominum omnino liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem Flasconem VI nonas Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Nakielski: Miechovia, str. 189.

CCCCLXVI. 1262. die 2. m. Octobris, apud Montem Flasconem.

Urbanus IV. P. M. donationem hospitalis de Nissa ab episcopo Wratislaviensi praeposito et fratribus monasterii Miechoviensis factam, ratam esse iubet.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus ecclesie sancti Sepulcri de Mechouia, ad ecclesiam Iherosolimitanam pleno iure spectantis, ordinis sancti Augustini, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Consueuit

sedes apostolica precibus condescendere deuotorum, et eorum uotis fauorem beniuolum impartiri. Sane peticio uestra nobis exhibita continebat, quod uenerabilis frater noster Wratislauiensis episcopus, hospitale de Nissa ad eundem episcopum pertinens, pleno iure cum iuribus et pertinenciis suis, ad id sui capituli accedente consensu, vobis contulit intuitu pietatis. Nos itaque uestris precibus inclinati, quod pie ac prouide in hac parte factum est, ratum habentes et firmum, illud auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere, uel ei ausu temerario contraire; si quis autem hec attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem Flasconem VI nonas Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Nakielski: Miechovia, str. 190. Znajduje się ta bula także w oryginalnym transumpcie lakuba arcybiskupa gnieźnieńskiego z r. 1302 w zbiorach hr. Rusieckich w Warszawie.

CCCCLXVII. 1262. die 4. m. Octobris, apud Montem Flasconem.

Urbanus IV. P. M. archiepiscopo Gnesnensi mandat, ut Boleslaum ducem Cracoviensem ad restituendum monasterio Miechoviensi molendinum quoddam compellat.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dej. Venerabili fratri archiepiscopo Gnesnensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filij Henricus prepositus et fratres ecclesie sancti Sepulcri de Mechouia, ad Ierosolimitanam ecclesiam pertinentis, ordinis sancti Augustini conquestione monstrarunt, quod nobilis uir Bolezlaus dux Cracouie, molendinum, terras, prata et quedam alia bona eiusdem ecclesie sancti Sepulcri, prout ei placuit, occupauit et occupata detinens minus iuste, ipsa sibi restituere contradicit, in eiusdem ecclesie preiudicium et iacturam. Sane recolimus nos, dum essemus in illis partibus), audiuisse, quod idem nobilis molendinum ipsum cum predictis terris et pratis, eidem adiacentibus molendino, habere uolebat, et pro eis equiualentes ipsi ecclesie redditus exhibere. Verum licet dictus nobilis huiusmodi molendinum, terras, prata et bona, ut dicti prepositus et fratres asserunt, pro sua receperit uoluntate, nullam tamen pro hijs recompensationem eidem ecclesie assignauit, quare ipsum nobilem rogandum, monendum duximus attentius et hortandum, nostris sibi dantes litteris in mandatis, ut pro diuina et nostra reuerentia molendinum, terras, prata et bona predicta cum perceptis ex eis fructibus sine difficultate qualibet ecclesie restituat sepedicte, uel pro hijs sibi recompensationem exhibeat congruentem. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si memoratus nobilis mandatum nostrum super hoc neglexerit adimplere, tu eum ad id monitione premissa, remoto appellationis obstaculo, iustitia me

diante compellas: prouiso ne in terram dicti nobilis et uniuersitatem Cracouiensem excommunicationis uel interdicti sententiam proferas, nisi a nobis super hoc mandatum receperis speciale. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere. Non obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Datum apud Montemflasconem IIII nonas Octobris, pontificatus nostrj anno secundo.

Oryginał pargaminowy, przechowany w zbiorach książąt Czartoryskich w Krakowie. Bula wraz z sznurkiem oderwana.

1) W listopadzie r. 1247 mianowany przez papieża Innocentego IV legatem do Polski, Prus i Pomorza, przebywał w Polsce w latach 1248 i 1249.

CCCCLXVIII. 1262. die 4. m. Novembris, apud Urbem veterem.

Urbanus IV. P. M. fratres Dominici Sepulcri de Miechów a iurisdictione quorumvis archiepiscoporum, praelatorum et capitulorum liberos facit et solummodo iurisdictioni patriarchae Ierosolymitani subiectos esse vult.

Vrbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus ecclesie Dominici Sepulcri de Mechouia, ad Ierosolimitanam ecclesiam pertinentis, ordinis sancti Augustini, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Circa sanctam Ierosolimitanam ecclesiam, de cuius regimine benignitas conditoris omnium, prout dignanter sibi placuit, nos licet inmeritos ad apostolice dignitatis fastigium euocauit, illa de causa potissime affectum gerimus specialem, quia Deus et redemptor noster dominus Iesus Christus eam sua corporali presentia insignem reddidit et consecratam, suo pretioso sanguine venerandam, vniuersitati fidelium stabiliuit: ex huiusmodi enim afectionis nostre sinceritate procedit, quod non solum ipsius ecclesie iura in suo robore conseruari cupimus, sed etiam attollendis eius honoribus et profectibus ampliandis insistere iugiter affectamus. Hinc est, quod nos uestris deuotis supplicationibus inclinati, ecclesiam uestram de Mechouia et omnia ipsius membra existencia in Polonia, Boemia, Scauonia et Ruscia, Vngaria et Theotonia ab omni iurisdictione, potestate ac dominio archiepiscoporum omnium et aliorum. quorumlibet prelatorum seu capitulorum tam cathedralium quam aliarum ecclesiarum et omnium ecclesiasticarum personarum totaliter et perpetuo auctoritate apostolica eximimus: statuentes, vt dicta ecclesia Mechouiensis et membra predicta in spiritualibus et temporalibus soli Ierosolimitane ecclesie et nulli alij sint subiecta, ita quod nec dicti archiepiscopi et episcopi seu prelati, capitula ecclesiasticeque persone, nisi tantum patriarcha lerosolimitanus, qui pro tempore fuerit, dictam ecclesiam uestram et membra ipsius, utpote ab illorum iurisdictione prorsus exempta, uel uos aut personas omnes Domino seruientes in illis et imposterum seruituras comuniter uel diuisim interdicere, sus

pendere uel excommunicare ualeant aut alias quocunque modo in uos et ecclesias uestras membraque predicta et personas eorum potestatem uel iurisdictionem aliquam exercere. Nos enim, si secus presumptum fuerit, irritum decernimus et inane. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre exemptionis nostrique statuti et decreti infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbem veterem II non. Nouembris, pontificatus nostri anno secundo.

Z oryginalnego potwierdzenia wydanego przez sobór bazylejski r. 1434, przechowanego w oryginale pargaminowym, opatrzonym ołowianą bulą soboru, na sznurku konopnym zawieszoną, w zbiorach książąt Czartoryskich w Krakowie. Nakielski: Miechovia, str. 189 i 297. Theiner: Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae etc. I, str. 673.

CCCCLXIX. 1262. die 4. m. Novembris, apud Vrbem veterem.

Urbanus IV. P. M. fratribus Dominici Sepulcri Ierosolymitani indulget, ne ad exhibitionem procurationum archiepiscopis, episcopis, ecclesiarum praelatis seu legatis et nuntiis sedis apostolicae faciendam, teneantur.

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis . . priori et fratribus Dominici Sepulcri Iherosolimitani, ordinis sancti Augustini, salutem et apostolicam benediccionem. Pro re delectabili et iocunda ducimus, ut cum loca diuino dicata cultui, ex potestate nobis diuinitus attributa, multipliciter honorare possimus, sanctam Iherosolimitanam ecclesiam, de cuius regimine licet inmeriti nos fuimus ad apostolice dignitatis fastigium euocati, cum locis sibi subditis attolamus munere gracie specialis. Hinc est, quod nos uestris supplicacionibus annuentes, auctoritate uobis presencium indulgemus, ut uos seu priores aut rectores uel fratres prioratuum, ecclesiarum, domorum et membrorum uestrorum ad exhibicionem procuracionum uel cuiuslibet subsidii faciendam archiepiscopis uel episcopis aut quibuscunque ordinariis uel ecclesiarum prelatis, seu eciam legatis et nunciis apostolice sedis, exceptis sancte Romane ecclesie cardinalibus, minime teneamini nec ad id compelli possitis sine speciali mandato sedis eiusdem, faciente plenam et expressam de Sepulcro Dominico et indulgencia huiusmodi mencionem. Nos enim nichilominus suspensionis, interdicti et excommunicacionis sentencias, si quas in uos uel aliquem uestrum seu uestras ecclesias per quemcunque contra indulgenciam ipsam promulgari contingerit, exnunc decernimus irritas et innanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitucionis infringere uel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbem veterem II nonas Novembris, pontificatus nostri anno secundo.

« السابقةمتابعة »