صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

vniuersis, presentibus et futuris, quod cum Szdyslaus clericus de Slomnik, fratrem Petrum prepositum Miechouiensem ad presenciam comitis Sulconis de Meduecz, castellani Cracouiensis, pro quadam hereditate sita in Replicz prope Srenauam citauit, et querimonia deposita dictus prepositus noluit eidem respondere, nisi prius fratrem suum dominum Fabianum in iudicio statueret, qui et causam audiret et finem cause determinaret, tandem in termino prefixo, dicto Fabiano statuto coram eodem castellano, prepositus prenominatus dixit, se de dicta hereditate per comitem Petrum quondam palatinum Cracouiensem fuisse iudicatum, cuius eciam insuper instrumentum se habere predixit. Procedente vero in iudicio, dominus Fabianus in presencia comitis castellani causam suam fratri suo Sdyslao contulit beniuole, non adstrictus, tali condicione, quia quicquid dictus Szdyslaus vna cum preposito in causa definirent, ratum esset et securum. Verum vt cum causa diu protracta finem alium habere non valeret, nisi quod ad dictum Petrum, comitem quondam palatinum Cracouiensem, cum mediatore procederet, prout est mos iudiciorum, dictus mediator subcamerarius prescripti comitis castellani, iam in procinctu vie existens, parti vtrique se interponens, tum pre difficultate vie, tum pre labore, quam expensis ad Russiam habendis, pars vtraque in concordiam versa, vna cum mediatore ad prescriptum comitem castellanum rediens, prepositus sepedictus suo aduersario Szdyslao quatuor marcas argenti integraliter coram iudicio contulit et persoluit, et sic in iusticia et possessione hereditatis constitutus et positus, iusticiam qua tenebatur, iudici tradidit sine mora. Audiens nempe memoratus dominus Fabianus, quod frater suus Szdyslaus in causa ceciderat supradicta, sine aliquo interuallo prepositum sepedictum ad nostram presenciam euocauit et citauit, quibus coram nobis existentibus et de causa litigantibus, idem prepositus ad predictum comitem Sulconem castellanum Cracouiensem disposuit et affirmauit, se perendie esse iustificatum de vniuersa questione. Nobis vero et baronibus nostris sedentibus pro tribunali et cognicione cause audita ab vtraque parte, tam predictorum Szdyslao, Fabiano et preposito sepedicto, hereditatem sepedictam preposito et domui Miechouiensi adiudicauimus, iure perpetuo possidendam, qui non tantum in presencia nostrorum baronum professi, dictam villam prefato preposito contulisse, verum eciam venientes coram nobis et nostris baronibus, idem Fabianus et Szdyslaus in composicione facta inter prepositum et ipsos spontanee et beniuole iam dictam hereditatem prenotato preposito et domui Miechouiensi contulerunt. In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine dignum duximus roborandum. Acta sunt hec in Cracouia, presentibus viris nobilibus: comite Sulcone de Meduecz castellano Cracouiensi, domino Procopio cancellario Cracouiensi, comite Nicolao castellano Sandomiriensi, comite Laurentio Stresconis iudice Cracouiensi, comite Nicolao subcamerario Cracouiensi, comite Nicolao de Gorka subiudice Cracouiensi et alijs quam pluribus. Datum per manum domini Philippi

subcancellarij curie nostre, anno Domini M. CC. LXXXVII, quarto kalend. Februarij, indiccione XV.

Nakielski: Miechovia, str. 209.

Rzeplice leżały niegdy nad rzeką Szreniawą, dziś nie istnieją.

DVII. 1287. (die 11. m. Maii), Cracoviae.

Lestco dux Cracoviae, Sandomiriae et Siradiae, Clementi filio Sulislai molendinum Bochnek ad fluvium Nida situm, confert.

In nomine Domini amen. Ea que geruntur in temporis curriculo, vna in obliuionis abyssum deducuntur, nisi testimonialis littere munimine fulciantur. Nouerint (igitur) vniuersi, presentes et futuri, quod nos Lestko Dei gracia dux Cracouiensis, Sandomiriensis ac Siradiensis, attendentes fidelia, vtilia et continua seruicia, que nobis miles noster Clemens filius Sulizlai, tempore necessitatis nostre non segniter ostendit et adhuc exhibere non desistit, eidem supradicto Clementi damus et confirmamus molendinum nomine Bochnec, quod spectat dominio nostro, cum agris, pratis, mellificijs et castoribus in vtroque fluuio in Nyda et Losozina) et cum omnibus vtilitatibus, quas nunc vel in futuro poterit inuenire, liberam habeat facultatem, ita, quod licitum sit prenominato Clementi et suis posteris dictum molendinum dare, vendere, alienare, faciens de ipso molendino libere, quidquid sibi videbitur expedire. Item damus et confirmamus, quod nec citari coram castro neque castellano de Malagoscz, nec coram aliquo castro neque palatino, sed tantum coram duce prenominato anulo nostro. Hec facta sunt coram his testibus, quorum nomina sunt hec: comes Sulek castellanus Cracouiensis, Petrus palatinus Cracouiensis, Swetoslaus castellanus Vislicensis, Andreas castellanus de Woynicz, Nicolaus succamerarius Cracouiensis, Nicolaus thesaurarius Cracouiensis et alij quam plures fideles nostri. Hec acta sunt in Cracouia, anno Domini M. CC. LXXXVII. Datum per manus domini Procopij cancellarij aule nostre, quinto idus 2).

Z potwierdzenia króla Zygmunta I dtto Cracoviae feria II post festum s. Michaelis archangeli 1532, oblatowanego w księdze metryki 46, fol. 209.

1) Łososina także Lasocina wpada około Małogoszcza z lewego brzegu do

rzeki Nidy. Młyn Bochnęk leżał snać przy zlewie tych dwóch rzek.

2) Kopista wypuścił nazwę miesiąca; ze względu jednak na identyczność świadków w tym i następnym zaraz dokumencie powołanych, nie trudno się domyślić, iż dokument niniejszy pochodzi z miesiąca maja.

DVIII. 1287. die 14. m. Maii, Cracoviae.

Lestco dux Cracoviae, Sandomiriae et Siradiae, Cedroni filio Svantoslai, villam Latoszyn confert.

In nomine Domini amen etc. Notum igitur sit omnibus presentibus

et futuris, presens scriptum inspecturis, quod nos Lestko Dei gracia dux Cracouiensis, Sandomiriensis et Siradiensis etc. attendentes fidelia grataque seruicia, que miles Ceder, filius comitis Swantoslai, multiformiter nobis exhibuit et impendit, volentes igitur, vt fructus seruicij sui aliquis appareat, hereditatem ex integro, que nuncupatur Latosin, cum venacionibus siluanis et castorum, omnibus denique vtilitatibus et prouentibus, dicto militi Cedroni suisque successoribus iure hereditario in perpetuum libere contulimus possidendam, vendendam, commutandam, donandam et in vsus beneplacitos conuertendam, prout sibi et suis posteris melius et vtilius videbitur expedire. Actum Cracouie presentibus his testibus: Sulcone castellano Cracouiensi, Petro palatino ibidem, Andrea castellano Woiniciensi, Iohanne Sandomiriensi (s), Nicolao subcamerario Cracouiensi. Datum per manus domini Procopij cancellarij, secunda idus Maij, anno Incarnacionis Christi Mo. CC. LXXXVIII.

Nakielski: Miechovia, str. 41. Paprocki: Herby rycerstwa polskiego, Kraków 1858, str. 133, oba teksty niezupełne.

Latoszyn, wieś w obw. tarnowskim, pow. i par. Dębica.

DIX. 1287. die 14. m. Octobris, Cracoviae.

Lestco dux Cracoviae, Sandomiriae et Siradiae monasterio Miechoviensi hereditatem Smroków dictam, de qua eidem monasterio Nicolaus cum Woicie chone litem intendebant, adiudicat.

In nomine Domini amen. Cum cuncta pretereant more fluentis aque, ne ea, que aguntur in tempore, simul cum tempore elabantur, solent voce testium ac testimonio apicum perhennari. Igitur nos Lestco Dei gracia dux Cracouie, Sandomirie et Siraziensis, ad noticiam vniuersorum tam presencium, quam futurorum volumus peruenire, quod cum Nicolaus et frater suus Woycech, filij Wlosceyonis de Grabossow, fratrem Petrum prepositum domus Mechouiensis cum fratribus suis ad nostram presenciam citatorie euocassent, pro repetenda quadam hereditate sita super Srrenauam, Smrocow nuncupata wlgariter, quam asserebant per eorum patruum bone memorie, quondam prepositum sancti Floriani in Cracouia, pro XXX marcis argenti impignoratam, quam cum repeterent ab eodem preposito in presencia iudicis nostri, comitis Laurencij filij Stresconis, idem prepositus cum fratribus suis predictis militibus Nicolao et Woycech asseruit, eisdem non respondere, nisi prius heredes dicte hereditatis statuerent, et ut mos est, aut eis suam causam conferrent, seu iudicium subirent. Datis igitur pluribus terminis et dicto preposito in eisdem assistente, vniuersi et singuli heredes iam dicte hereditatis dictis militibus suam causam, utrum caderent seu repeterent, coram predicto iudice in terminis assignatis contulerunt et benigne firmauerunt, quicquid per eosdem actum esset, ratum et firmum se habituros. Termino autem peremptorio coram nobis prefixo parte utraque assistente, sepedicti milites in

nostra presencia et baronum nostrorum supradicto preposito et fratribus de hereditate iam dicta beniuole cesserunt et elemosinam sui patrui confirmauerunt, addentes, quod eorum memoria, prout patrui eorum, in domo Mechouiensi haberetur. Nos itaque utramque partem audientes in presencia baronum nostrorum iam dicto preposito et domui Mechouiensi hereditatem Smrocow adiudicauimus perpetuo iure et irreuocabiliter possidendam. Et ne scrupulus aliquis per successores postmodum inde oriri ualeat, et ne contingat per calumpniam tam pium factum irritari, sigillum nostrum presenti scripto duximus apponendum. Actum in Cracouia, anno Domini M° CC° LXXXVII. Presentibus istis, quorum hec sunt nomina: comes Sulco Cracouiensis castellanus, comes Boxa palatinus Sandomiriensis, comes Petrus palatinus Siradiensis, comes Laurencius iudex Cracouiensis, comes Potrech iudex Sandomiriensis, Nicolaus subcamerarius Cracouiensis. Datum per manum domini Philippi canonici Sandomiriensis, nostri subcancellarij, in die Calixti pape et martiris.

Oryginał pargaminowy, opatrzony znaną pieczęcią Leszka Czarnego, znacznie zniszczoną, zawieszoną na sznurku z zielonego jedwabiu, na której odwrociu jest małe contrasigillum, również nieco zniszczone. (Zebrawski: O pieczęciach dawnej Polski i Litwy, zeszyt I, N. 14 i 15, Stronczyński: Pobieżny przegląd pieczęci Piastów polskich, Warszawa 1881, str. 47).

Iest ten dokument ogłoszony drukiem w Nakielskiego Miechovii str. 210.
Smroków, wieś w woj. krakowskiem, obw. i pow. miechowskim, par. Czaple

wielkie.

DX. 1288. Cracoviae.

Lestco dux Cracoviae, Sandomiriae et Siradiae pactum a praeposito Miechoviensi cum comite Creslao de villa Krzesławice initum, ratum esse iubet.

In nomine Domini amen. Cum iudiciarie potestatis auctoritas humana prouidencia ad hoc delegatur, ut sub eius examine iurgancium lites eatenus sopiantur, ne denuo ualeant suscitari, proinde nos Lesthcho Dei gracia dux Cracouie, Sandomirie et Syradie, notum facimus vniuersis, presentibus et futuris, presentem paginam inspecturis, quod cum inter comitem Crezlaum ab una parte, et dominum Petrum prepositum fratrum de Mechouia ab altera, questionum inicia mouerentur super hereditate, que Creszlawici dicitur, iacente super fluuium, qui Dlubna nuncupatur, et hinc inde causa exagitari et protendi uideretur, visum tandem fuit utriusque partis consensu spontaneo accedente, quod inter dictas partes per mediatores bonos nostro consilio mediante, lis superius habita finiretur, videlicet per dominum Pribislaum, priorem Predicatorum et fratrem Thomam de ordine Minorum, et per comitem Ymramum venatorem et per comitem Criuosandum. Hiis vero tractantibus et considerantibus questionis prehabite mocionem, talem finitiuam sentenciam cum utraque parte venientes, coram nobis et nostris baronibus liti prehabite intulerunt, quod dominus prepositus

ac ipsius conuentus Mechouiensis ecclesie inperpetuum dictam hereditatem, que Crezlavici dicitur, possideat quiete et pacifice, veluti legitimus dominus et patronus, omni deinceps dicti Crezlai cum posteris ac ipsius legitimis consanguineis respectu accionis postposito et remoto. Predictus vero prepositus cum conuentu Mechouiensi, ut cercius et firmius memorati Crezlai cum posteris omnino de cetero extingueret questiones, hereditatem domus Mechouiensis, que Cantorouici dicitur, certis gadibus limitatam, predicto Crezlao cum posteris possidendam hereditarie contulit et donauit, recipiens ab ipso Crezlao super hoc decem marcas argenti fusi. Crezlaus quippe iam dictus non solum sibimet cum suis posteris silencium imposuit super respectu hereditatis memorate, verum eciam et alijs, quicunque habere possint de predicta hereditate questionem, finale silencium indidit et adiecit, quod quicunque exorti fuerint pacti prehabiti destructores, illos Crezlaus amouere debet suo posse; quod si non amouerit, extunc exheredari predicta hereditate, que Cantorouici dicitur, se submisit. Nos vero considerando supradicti prepositi cum conuentu famulatum multipliciter impenzum, tam in oracionum obsequijs, quam in alijs respicientibus nostrum commodum et profectum, superius dicte ordinacionis sentenciam finitiuam aprobamus, confirmamus et sanccione perpetua conmunimus: superius habitam hereditatem dicto preposito cum conuentu hereditarie, quiete et pacifice possidendam, ac in perpetuum confirmantes. In cuius rei testimonium prescriptis priuilegium nostrum apposuimus nostri sigilli munimine roboratum. Actum publice in Cracouia, anno Domini M° CC LXXX octauo, presentibus istis, quorum hec sunt nomina: comes Sulcho castellanus Cracouiensis, Petrus palatinus Cracouiensis, dominus Procopius cancellarius noster, dominus Michael cancellarius Syradiensis, comes Nicolaus subcamerarius Cracouiensis et Nicolaus thesaurarius noster. Datum per manus domini Phylippi subcancellarij curie nostre et Sandomiriensis canonici.

Oryginał pargaminowy, pieczęci brak. Nakielski: Miechovia, str. 211.
Krzesławice, wieś w pow. mogilskim, par. Pleszów.
Kantorowice, wieś w tymże powiecie, par. Raciborowice.

DXI. 1288. die 20. m. Decembris, in Sącz.

Kunegundis relicta Boleslai ducis Cracoviae et Sandomiriae, domina Sandecensis, Henrico sculteto de Podoliniec silvam quandam inter Podoliniec et Gniazdo sitam, colonis frequentandam

confert.

In nomine Domini amen. Quoniam fluxus rerum temporalium cum ipso temporis spacio labitur et decrescit, proficuum et cautum est, ut, quod temporaliter geritur, competenti testimonio sev littera memorie commendetur. Nouerint igitur vniuersi, tam presentes, quam posteri, quod nos Kunegundis, relicta serenissimi principis Boleslay, bone memorie quondam ducis Craccouiensis et Sandomiriensis, domina

« السابقةمتابعة »