صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

de Sandech, sub ordine sancti Francisci diuinis mancipata obsequijs, considerantes fidelia et vtilia seruicia fidelis nostri Henrici sculteti de Podolin, que nobis multipliciter exhibuit et constanter, in districtu maxime transsyluano, volentesque merita meritis preuenire et dignam dignis seruicijs reddere recompensam, concedimus et donamus eidem sculteto et suis heredibus siluam nostram infra terminos villarum Podelin et Gnezdna, iuxta flumen Poprad distinctam, in metis et gadibus subnotatis: a parte superiori inchoando de riwlo, qui Thopricz wlgariter nuncupatur, metis ville nostre Podolin contiguo, vsque in Leschowicz, de Leschowicz equo tramite penes terminos Podolinensium vsque ad acutum montem, qui wlgariter Spiceberc dicitur, et vlterius iuxta meatum de inferiori dicti montis latere cuiusdam riwli vsque in Poprad fluuium decurrentis, et sic deinceps secus decursum Poprad vsque in Rusenbach, deinde vsque ad altum montem, qui est inter Gnezdnam et Ruschenbach, el e contra a latere sursum vsque ad montem platani Ohory publice nominatum, et rursum metas in Thopricz reciprocando. Quam videlicet siluam damus et conferimus perpetuo dicto Henrico scult(eto et suis) successoribus iure hereditario, libere, quiete et pacifice possidendam, in eos omne ius et dominium, quod in ipsa habuimus, plenius transferentes, ita videlicet, quod liceat et phas sit eisdem infra terminos seu fines silue supradicte extirpaciones, locaciones siue plantaciones pro suo commodo et vtilitate facere et formare, vbicunque, quandocunque et quotcunque poterunt inibi et sibi videbitur expedire; et quidquid fructus et vtilitatis exinde percipere poterunt, suis tantum vsibus deputamus. Preterea cupientes eidem Henrico munus amplioris gracie irnpertiri, vol(umus et ex proposito) statuimus efficaci, vt et ipse cum suis heredibus et incole sev coloni locacionum iam dictarum ab omni exaccione, collecta, taxacione, peticione, descensu, expedicione, ad castra seruicio et generaliter ab omni solucione et seruicio, quocunque vocabulo censeantur, sint penitus immunes, liberi et exempti, eo duntaxat excepto, quod post reuolucionem annorum libertatis, qui incolis pretactis per sepedictum Henricum scultetum aut per suos successores iuxta sue (discre)cionis complacenciam fuerint assignati, nobis singulis annis tres marcas puri (argenti) et nouem scotos valentem (s) in festo sancti Martini episcopi soluere sint adstricti. In eorum (ponimus) arbitrio, quandocunque ipsis visum fuerit (aut sue) possibilitati congruerit extirpare siluam prehabitam et locare, absolutam super eo et liberam habeant facultatem. Et ne per quempiam (quispiam) calumpnie vel dubietatis scrupulus possit in posterum suboriri, presens sibi scribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum est datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octauo, in Sandech, in octauis sancte Lucie virginis. Presentibus ac testantibus nobilibus viris: comite Selchone et Philippo iudice curie nostre, Thilmanno aduocato Sandecensi et alijs quampluribus fidedignis.

Z oryginału przechowanego w archiwum miasta Podolińca, u którego pozostały resztki wiszącej pieczęci, został ten przywilej ostatecznie ogłoszony drukiem w Codex diplomaticus patrius Hungaricus, tom VI, Budapestini 1876, str. 336,

N. 243, Poprzednio zaś ogłoszony był drukiem w Wagnera: Analecta Scepusiensia I, str. 195, Bardosego: Supplementum analectorum terrae Scepusiensis pod N. 65, Fejera: Codex diplomaticus Hungariae, tom V, vol. 3, str. 425, w Janoty: Zapiskach o zaludnieniu dolin Dunajca i Popradu na Spiżu, Kraków 1864, str. 61, wreszcie w Aktach grodzkich i ziemskich tomie I, N. 2, w tej ostatniej publikacyi z oblaty zawartej w ks. Gr. Sandec. 169, str. 719.

Podoliniec i Gniazdo, miasteczka na Spiżu nad rzeką Popradem na lewym brzegu położone,

Toporzec, lewy dopływ Popradu powyżej Podolińca,
Spitzenberg, góra na północny zachód od Podolińca,

Družbaki, wieś między Podolińcem a Gniazdem po lewym brzegu Popradu położona,

Mons platani Ohory, jest góra Iawor, położona po lewym brzegu Popradu na północny zachód od Podolińca, z której rzeczka Toporzec wypływa.

DXII. 1289. in Sącz.

Kunegundis relicta Boleslai ducis Cracoviae et Sandomiriae, Heidenrico sculteto privilegium de scultetia villae Podoliniec, incendio consumptum, renovat.

In nomine Domini amen. Quoniam Auxus rerum temporalium cum ipso temporis spacio labitur et decrescit, proficuum et cautum est, ut, quod temporaliter geritur, conpetente testimonio sev litterarum memorie commendetur. Nouerint igitur vniuersi, tam presentes, quam posteri, quod nos Kvnegundis, relicta serenissimi Bolezlai, bone memorie quondam ducis Cracouiensis et Sandomiriensis, sub ordine sancti Francisci apud Sandech diuinis mancipata obsequijs, considerantes, quod iustis petencium desiderijs non est denegandus assensus, in hiis presertim petitis, que congrua sunt et honesta : quemadmodum Heydenricus schultetus coram nostram veniens presenciam nobis retulit sub querela, priuilegium suum, quod sibi olim adhuc viuente karissimo marito nostro, duce prenotato, super villicacionem sev schulteciam ville nostre Podolyn contuleramus, per tyrannicam rabiem gentilium cum alijs suis rebus in ecclesia predicte ville fore concrematum ; quare nos iustis peticionibus iam dicti scultheti annuentes, predictum priuilegium propter casum superius expressum innouamus, volentes, quod eundem vigorem obtineat, acsi nostra innouacio nunquam eidem accessisset. Primo ergoet principaliter volumus et firmiter statuimus, quod predictus Heydenricus in prenominata villa nostra Podolyn, quam de nostre serenitatis concessione iure Thevtonico collocauit, omne ius villicacionis integraliter habeat exercere, sua iura per omnia secundum formam iuris Cracouiensis vel Sandomiriensis gubernando, constituentes eum et suos posteros ibidem scultetos et iudices, vt eandem perpetuo possideant et gubernent, secundum quod iuris ordo ac iusticie exigit rectitudo. Concedimus eciam eidem molendinum liberum et quotquot sepedicta villa nostra indiguerit, vbi conpetencius super litus aque Poprad construi vel edificari possint, cum omnibus alijs vtilitatibus, siluis, pratis, pascuis, rubetis, venacionibus et libera piscacione

in perpetuum, cum suis posteris pacifice, quiete et libere possidendum. Omnes quoque incole seu mansionarij, qui in predicta villa suas construxerunt mansiones, iure Thevtonicali, videlicet Magdeburgensi uiuere decreuimus, ita, quod in solucionibus census de agris secundum certam mensuram diuisis ac distinctis, quilibet illorum singulis annis in festo beati Martini octo scotos argenti vsualis (soluere) sit astrictus, difficultate qualibet pretermota; alijs vero, qui ad eandem villam pro succidenda silua declinauerint, ibidemque suum fixerint incolatum, decem annorum concedimus libertatem, ita, ut infra predictos decem annos nulli quicquam soluere teneantur, sed gaudebunt omnimoda libertate. Que cum elapsa fuerit, censum annuaiem, prout predictum est, soluere tenebuntur, cuius solucionis sexta pars predicto sculteto nostro Heydenrico et suis posteris cedet, pro nobis quinque partibus assignatis. Insuper iudicia causarum omnium iudicabit, et de maioribus causis, vt est effusio sanguinis, homicidium, furtum, violencia et falsa moneta, due partes nostris cedent usibus et tercia ad sepefatum scultetum et ad suos posteros perpetualiter deuoluetur; de alijs vero causis omnibus, quicquid prouenerit, sepedictus scultetus recipiet pleno iure. Et ut prenominatus scultetus per nos plenius consoletur, curiam liberam et quatuor mansos liberos in predicta villa nostra sibi et suis posteris liberaliter indulgemus, (vt) ab omni solucione siue exaccione et de. scensu et expedicione et ab omni grauamine liber perpetuo sit et exemptus. Item liberam tabernam et si plures necessarie fuerint in prefata villa nostra, et de brazeatorijs similiter, quotquot necesse habuerit, prenotato sculteto nostro Heydenrico et suis posteris concedimus, iure hereditario in perpetuum possidenda libere et secure. Predictis eciam duximus interserendum, quod cum adhuc in Cracouia essemus residentes, sepius nominato sculteto et omnibus incolis prememorate ville de gracia nostra vberiori talem contuleramus facultatem, vt cum omnibus rebus suis seu mercimonijs per terras nostras ab exaccione thelonei liberi transirent et inmunes. Et ne quispiam dubietatis scrupulus de predictis valeat in posterum suboriri, presentes nostri sigilli munimine fecimus consignari. Sunt autem mete predicte ville nostre Podolyn, quantum de silua secuerunt et quantum adhuc extirpare poterunt et secare. Actum in Sandech, anno Domini Mo CC LXXX° IX', presentibus hijs testibus: comite Nicolao Panschone, comite Boguphalo filio Mirozlai, comite Selchone et Philippo iudicibus nostris, comite Paulo et domino Boguphalo capellano nostro.

Z oryginału przechowanego w archiwum miasta Podolińca, u którego wisi pieczęć podługowata na sznurku z pasowego jedwabiu, jest ten dokument ogłoszony drukiem ostatecznie w Codex diplomaticus patrius Hungaricus, tom VI, str. 344, N. 249; poprzednio zaś ogłosił go Bardosy w Supplementum analectorum terrae Scepusiensis, N. LXX, skąd go powtórzył Fejer w Codex diplomaticus Hungariae, tom V, vol. 3, str. 463 i Ianota w Zapiskach o zaludnieniu dolin Dunajca i Popradu na Spiżu (Kraków 1864) str. 59. Myłki sprostowane w tekscie zawartym w Codex patrius: a) gradu, b) Sandecensis.

Podoliniec, miasteczko na Spiżu nad rzeką Popradem, po lewym brzegu położone.

DXIII. 1289. die 24. m. Aprilis, in Sącz.

Kunegundis relicta Boleslai ducis Cracoviae et Sandomiriae, cum magistro Radslao medico agros quosdam in villa Podegrodzie sitos, commutat.

In nomine Domini amen. Cum in humanis disposicionibus et gestis, quantumcumque maturis et racionabilibus, obliuionis seu calumnie timere oportet errorem, nouerint vniuersi presentes et futuri, quod nos Kunegundis relicta domini Boleslai, felicis recordacionis quondam ducis Cracouie et Sandomirie, nec non olim B. regis incliti Vngarorum filia , ordinis sancti Francisci sacram amplectens professionem, quia prudencia omni tempore a prouidet, vt casus futuros euitet, ideoque considerare sollercius nos oportet, quid deceat aut quid valeat deducere, cum aliqua facta occurrunt facienda : inde est, quod nos prouidentes scrupulum controuersie infuturum euenire pro quibusdam agris de Podgrodze, pertinentibus ad cenobium, cum magistro Radslao medico nec non capellano nostro talem fecimus ordinacionem, videlicet agros prehabitos damus magistro Radslao, pro quibus alios agros in dicto Podegrodzie, non pertinentes ad cenobium, contulimus colonis de Podegrodzie, qui pertinent ad cenobium sororum. Item damus eidem magistro montem Lisagora wlgariter dictam et buscum, qui circumdatus est duobus fluuijs, videlicet Slona et Olsana. Quam eciam donacionem seu commutacionem magistro sepedicto suis gadibus fecimus limitari, ipsum et suos posteros nec non incolas ab omnibus seruicijs, solucionibus, exaccionibus, angarijs, preangarijs, iuribus et potestatibus Polonicis vniuersis facimus perpetuo immunes et exemptos, dantes prefato (magistro Radslao) incolas iure Theutonico in eadem donacione locare, addicientes, quod nullus audeat eos ad presenciam castellani citatorie euocare, nec non ad presenciam suorum iudicum ; quod si controuersia inter homines nostros et ipsius oriretur, coram iudicibus cenobij per literam citati, non aliter ibidem (nisi) iure Teutonico debent iudicari, iudicati autem vel ad penam condemnati pena, cui idem ius Teutonicum dictauerit, persoluetur. Volentes autem in nota maiori montem et buscum ponere, quem olim Paulus de Nasocowice villa superiori habuit, eidem Paulo cum incolis predicte ville Nasocowice pro monte et busco talem fecimus commutacionem, videlicet dantes ei quoddam nemus in tripla quantitate extirpandum, quod non pertinebat ad cenobium sed ad dominium nostrum, ita duntaxat, quod magister sepedictus pro commutacione montis et busci et agrorum supradictorum, continencium d medium laneum paulo plus tribus vel quatuor iugeribus, emit laneum medium liberum in ciuitate Sandecz, qui perpetuo deseruiet sororum cenobio. Vt autem singula et vniuersa in statu semper incolumi perseuerent roburque perpetue obtinerent firmitatis, presentem paginam in testimonium et perhennem memoriam fecimus conscribi et ad maiorem certitudinem munimine nostri sigilli caractere et sororum conuentus duximus consignari. Acta autem sunt hec presentibus: comite Nicolao, Philippo, Paulo iudicibus

domine Kunegundis ducisse de Sandecz, Zelcone, Thilmano aduocato de Sandecz. VIII kal. Maij, anno Domini M. CC. LXXXIX, indiccione secunda.

Z kopijarza klasztoru Panien Klarysek w Starym Sączu, karta 39. Sprostowane myłki: a) omnia tempora, b) eidem, c) intpla, d) continentes. Oryginał opatrzony był dwiema pieczęciami.

Podegrodzie, wieś parafijalna w pow. starosądeckim,

Slonā, dziś Słomka i Olszana, potoczki wpadające powyżej Podegrodzia z lewego brzegu do Dunajca,

Naszocowice nad rzeczką Słomką położone, należą do parafii Podegrodzie.

DXIV. 1289.

Wladislaus dux Siradiae et Cuiaviae, heres Cracoviae, dimidiam partem villae Prusy domumque quandam Cracoviae sitam, lacobo archiepiscopo Gnesnensi confert.

In nomine Domini amen. Licet cursus rerum temporalium floridus et sincerus euidenter noticie subiaceat singulorum, consueuit nichilominus sequacium ignorancia perturbari: necesse est ergo actiones legitimas scripti continencia et subscriptione testium posterorum noticie commendare. Nos igitur Wladisslaus Dei gracia dux Syradie et Cuyauie, heres Cracouie, notum esse volumus vniuersis, ad quorum noticiam peruenerit presens scriptum, quod cum illustris princeps dominus Bolesslaus, bone memorie quondam dux Cracouie, patruus noster karissimus, venerabili in Christo patri domino Iacobo sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, tunc in minori officio constituto, mediam hereditatem in Prus ante Cracouiam sitam, iure hereditario contulisset, nos eidem venerabili patri volentes esse nostrorum predecessorum ydoneus imitator, in remissionem nostrorum peccaminum, attendentes fidelia obsequia nobis per dictum venerabilem patrem liberaliter exhibita, sibi et ecclesie sue aliain medietatem dicte hereditatis damus et conferimus in perpetuum iure hereditario possidendam, ipsam et eius incolas ab omnibus iuribus ducalibus et nostrorum beneficorum, solucionibusque seu exactionibus, quocunque nomine censeantur, ob amorem Dei et beati Adalberti reuerentiam liberantes; ita, quod incole prefate hereditatis eodem iure gaudeant, quo omnes ecclesie Gneznensis possessiones antique. Notum eciam facimus vniuersis, quod nos domum in ciuitate Cracouiensi Iacobi quondam dicti Poznaniensis, qua idem lacobus pro eo, quod Charnisium Iudeum occidit, fuit per sentenciam spoliatus, per commutacionem aree eiusdem venerabilis patris sibi et ecclesie sue damus et conferimus iure hereditario in perpetuum possidendam. In cuius rei testimonium sibi presentes litteras dedimus, sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini M. CC. LXXX septimo ). Presentibus comitibus: Segota castellano, Petro palatino Cracouiensibus, Andrea et Virbenta filijs Clementis, domino Iacobo Wissliciensi preposito et fratre Paulo priore Syradiensi.

« السابقةمتابعة »