صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

DXL. 1301. die 13. mn. Decembris, Pragae.

Wenceslaus rex Bohemiae et Poloniae, Iordano de Gargów, comiti Saxonum, villas Gniazdo et Lubowla confert.

Nos Wencezlaus Dei gracia Boemie et Polonie rex, notum facimus uniuersis, presentes litteras inspecturis, quod nos propter grata seruicia, que lordanus de Gargow, comes Saxonum nobis exhibuit hactenus, ad presens exhibet et in futurum dante Domino exhibebit, sibi duas uillas nostras in terra Sandecensi sitas, que wlgariter uocantur Gnezna et Luble, cum suis pertinencijs uniuersis conferimus et donamus, per eum in nostra et heredum nostrorum fidelitate manentem, habendas et eciam possidendas. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillis maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo primo, idibus Decembris, quintadecima indiccione, anno regnorum nostrorum Boemie quinto, Polonie uero secundo.

Codex diplom. Hungaricus Andegavensis, tom I, Budapest 1878, N. 15.

Gniazdo i Lubowla, miasteczka położone na Spiżu nad Popradem, pierwsze po lewym, drugie po prawym brzegu.

DXLI. 1303. die 26. m. lanuarii, in Sącz.

Ioannis episcopi Cracoviensis et Martini episcopi Albensis decretum, inter monasterium Miechoviense et Griphinam quondam ducissam Cracoviae, de iure patronatus ecclesiae in Łącko litem dirimens.

Nos lohannes Dei gracia episcopus Cracouiensis, necnona Martinus eadem gracia episcopus Albensis, notum esse volumus tenore presencium vniuersis, quia dum grauis discordie altercacionisque materia pro iure patronatus ecclesie in Lacko Cracouiensis diocesis suborta fuisset hinc et inde inter excellentissimam dominam Grifinam, quondam Cracouie ducissam , ex parte vna, ac deuotos in Christo viros Henricum prepositum totumque conuentum fratrum Hierosolimitanorum Dominici Sepulchrj domus Miechouiensis, Cracouiensis diocesis, ex altera, dum et aliquamdiu coram pluribus iudicibus a sede apostolica delegatis, per figuram iudicij pro eodem iure patronatus ab eisdem partibus fuisset disceptatum, tandem prefati prepositus et totus conuentus domus iam predicte discretos viros suos confratres, videlicet Lambertum custodem domus sue et Nicolaum Wernkonis ipsorum veros ac legitimos procuratores ad transigendum constituerunt et amicabiliter componendum cum domina ante dicta de iam dicto iure patronatus. Qui procuratores in nostra et predicte domine presencia constituti, ipsorum procuratorium non viciatum, non cancellatum, non abolitum in aliqua sui parte, sigillo supradicti Henrici prepositi roboratum, exhibuerunt epistolariter in hec verba:

In nomine Domini amen. Nouerint vniuersi presencium noticiam

habituri, quod nos Henricus canonicus Hierosolimitanus et prepositus Mechouiensis totusque conuentus fratrum nostrorum in Mechouia, constituimus et ordinamus discretos viros confratres nostros, videlicet fratrem Lambertum custodem ecclesie nostre et fratrem Nicolaum Wernkonis, procuraciones et mandatum nostrum et ipsorum sponte suscipientes, procuratores in causa vel causis, quam vel quas habemus vel habituri sumus cum illustri domina Grifina, ducissa de Sandecz, super iure patronatus ecclesie de Lanczko et hereditate eadem, dantes eis auctoritatem ad agendum et defendendum, si necesse fuerit, et precipue ad transigendum et amicabiliter componendum super premissis cum illustri domina predicta, in quantum sibi penes conscienciam suam secundum Deum et iusticiam et precipue secundum eius maternam graciam visum fuerit expedire: ratum et gratum habituri, quidquid per ipsos factum fuerit vel et procuratum, et releuantes eos ab omni honere (s) satis(faccionis) sub nostrarum rerum ypoteca. In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli nostri fecimus munimine roborari. Datum in Mechouia in vigilia Epiphanie Domini, anno Domini M. CCC. III, coram fratre Petro, fratre Stephano, fratre Henrico et alijs pluribus fidedignis.

Quo procuratorio in medium sic producto, per sapientes dominos examinatum extitit diligenter, prefati procuratores prepositi et fratrum predictorum ibidem in presencia nostra et aliorum plurimorum fidedignorum, quorum nomina inferius sunt expressa , nomine eiusdem prepositi et fratrum suorum liti cesserunt et renunciauerunt voluntarie et spontanee d hereditati et questioni iuris patronatus ecclesie supra. dicte et generaliter et specialiter omni iuri, si quod sepedicti prepositus et fratres habuerunt aut habebant in presenti et processibus iusticiarijs et inquietacionibus, quibus de facto iam dicte domine super iure patronatus per ipsos questio mouebatur, subijcientes prepositum et fratres eosdem et se in graciam domine sepedicte. Quam renunciacionem eadem domina in nostra presencia dignum duxit acceptandam. Ne igitur huiusmodi abrenunciacio et amicabilis concordia per obliuionis eruginem possit obfuscari, ne eciam inde discordie nascantur, vnde concordia et amicicia debent generari, ad peticionem et conseruacionem iuris partis vtriusque et ad rei memoriam sempiternam, in testimonium presentem paginam fieri mandauimus ac nostrorum sigillorum et testium subscriptorum munimine roborari. Actum et datum Sandecz !) anno Domini M. CCC. III, sequenti die post Conuersionem sancti Pauli. Presentibus dominis Francisco doctore decretorum et cancellario Cracouiensis capituli, Walcone scholastico Wratislauiensi, Sdeslao scholastico Wisliciensi, Sobcone preposito Sderaziensi (s), Wlostiborio canonico Sandomiriensi, magistro Cristino canonico Cracouiensi et alijs pluribus fidedignis.

Wedle tekstu zamieszczonego w kopijarzu klasztoru Panien Klarysek w Starym Sączu, karta 15, gdzie też zanotowano, iż oryginał opatrzony był siedmiu pieczęciami. Sprostowane myłki: a) ac non, b) discordia altercacioque, c) aliquo.

Łącko, wieś parafijalna w obw. sądeckim, pow. krościeńskim.

1) Wyraz ten jest w rękopisie skrócony i tak niewyraźnie wypisany, iż nie jest wykluczona możność, że w oryginale inne miejsce wystawienia dokumentu podane było.

DXLII. 1304. die 7. m. Martii, Laterani.

Benedictus XI. P. M. episcopo Cracoviensi mandat, ut bona a monasterio Miechoviensi Sepulcri Dominici illicite alienata, eidem monasterio restitui curet.

Benedictus episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri .. episcopo Cracouiensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram peruenit, quod tam dilecti filii .. prepositus et capitulum domus Sepulcri Dominici Therosolimitani Mecouiensis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis sancti Augustini, Cracouiensis dyocesis, quam predecessores eorum decimas, terras, domos, vineas, possessiones, prata, pascua, nemora, molendina, iura, iurisdiciones et quedam alia bona ipsius domus, datis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, factis renunciacionibus, iuramentis interpositis et penis adiectis, in grauem eiusdem domus lesionem nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et alijs perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicuntur confirmacionis litteras in forma communi a sede apostolica impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio prouidere, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis dicte domus per concessiones huiusmodi alienata inueneris illicite uel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, renuntiationibus, iuramentis, penis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem ejusdem domus legittime reuocare procures: contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante conpellas veritati testimonium perhibere. Datum Laterani nonis, Martii, pontificatus nostri anno primo.

Oryginał pargaminowy, przechowany w archiwum głównem Królestwa Polskiego w Warszawie, opatrzony jest olowianą pieczęcią papieża Benedykta XI, zawieszoną na szarym konopnym sznurku. Jest też transumpt tej buli, poświadczony przez lana biskupa krakowskiego w r. 1304, w zbiorach hr. Rusieckich w Warszawie.

DXLIII. 1307. die 21. m. Iunii, in Stary Sącz.

Coram iudicio scultetorum in Stary Sącz Incza quidam partem scultetiae in villa Biegunice Sobkowicz sculteto villae eiusdem X marcis grossorum. Pragensium vendit.

Nouerint vniuersi tam presentes, quam futuri, quia ego Incza veniens ad generale iudicium, fassus sum et publice recognoui libera

voluntate coram consulibus antique ciuitatis Sandecensis, coram domino lacobo dicto carnifex, presente aduocato, domino Nicolao dicto Zebocin, nec non et coram fideiussoribus hijs, domino Pecescone sculteto de Olsana, Nicolao de Skrudzina, Paulo de Koznowa, Paulo dicto Piskorowicz, Woczkone sculteto de Piskulice, Paulo sculteto de Mokra dabrowa et alijs quam pluribus fidedignis, resignaui iam in predicto iudicio partem scultecie mee in villa Bieganice discreto viro domino Sobkowicz et sculteto ibidem, cum ea condicione, quod ipse predictus Zobkowicz emit partem predictam pro decem marcis grossorum Pragensium, quam peccuniam predictam mihi plenarie persoluit. Et ne aliquis in posterum ualeat predictum Sobconem aut suos successores pro parte iam sepedicte scultecie impedire, ego confirmo et confirmaui attestans harum testimonio literarum. In cuius rei testimonium presentibus sigillum predicti aduocati duxi appendendum. Acta sunt hec in curia dominarum in Antiqua Sandecz, anno Domini M. CCC. septimo, vndecima calendas lulij, feria quarta.

Z kopijarza klasztoru Panien Klarysek w Starym Sączu, kar. 57. Oryginał opatrzony był jedną pieczęcią.

Biegunice, wieś parafijalna w pow. starosądeckim.

DXLIV. 1307. die 17. m. Iulii, Cracoviae.

Wladislaus dux Cracoviae, Sandomiriae etc. heres regni Poloniae, privilegium a Premislone duce Cracoviae et Poloniae, de civitate Miechoviensi iure Teutonico locanda impertitum, renovat et auget.

In nomine Domini amen. Cum ea, que ex principum beneplacito ad subditorum commoda conceduntur, aliquociens sibi innouacionis remedio indigent subueniri, vt ipsa, que vetera sunt, wltum nouitatis assumendo, pociorem fidei conquirant adhibicionem et maioris gaudeant fulcimine firmitatis, quare tam presentibus quam futuris huius scripti testimonio esse volumus manifestum, quod nos Wladislaus Dei gracia dux terrarum Cracouie, Sandomirie, Pomoranie, Cuyauie, Lancycie, Syradie ac heres regni Polonie, attendentes fidelia seruicia, que nobis Gerhardus noster ciuis Cracouiensis, cum filijs suis exhibuit et exhibet, sibi nostre gracie beneficium inpendentes, cum nostra defensione et presidio egeat specialius communiri, ad euidenciorem cautelam ius Theutonicum, quod dudum possedit secundum ius Nouisori super locaccione ciuitatis Mechouiensis et suburbijs et omnibus suis adiacencijs, innouantes, damus et confirmamus idem ius Theutonicum secundum ius Nouifori et priuilegium, quod super eadem locaccione de consensu domini Petri eiusdem loci prepositi, domini Henrici custodis, Boguphali prioris et aliorum fratrum eiusdem domus idem Gerhardus cum filijs suis habet et possidet, de verbo ad verbum innouantes, confirmamus et ratificamus, cupientes statum terre nostre Cracouiensis in condicione meliori conseruare, videlicet, ut idem Gerhardus cum

suis legittimis successoribus racione sue locacionis habeat et possideat octo mansos inantea liberos, sextam curiam liberam in ciuitate et sextum ortum circa ciuitatem liberum, tercium denarium liberum de causis quibuslibet, bancos carnificum, panum et sutorum, quotquod ex placito aduocati fuerint constructi, similiter liberos, in quibus nullus vendere possit vel presumat, nisi quibus idem aduocatus donauerit vel conuenerit; stubas balneares, quotquod habuerit necessarias, liberas, molendina libera, quorum medietas tamen ad predictam domum Mechouiensem cum omnibus vtilitatibus pertinebit; mactatorium, quod wlgariter kuthelhof dicitur, liberum. Hec omnia in perpetuum iure hereditario possidebit; de omnibus quoque macellis carnium, que in dicta ciuitate fuerint locata, prefate domui Mechouiensi viginti lapides sepi annis singulis persoluantur. Mercatorium eciam, in quo panni venduntur, et apotecas institorum dicto aduocato et suis posteris concedimus in prenorninata ciuitate liberaliter construendas, et omnia, que in priuilegio dicti prepositi Petri continentur, vt diximus, confirmamus et ratificamus. Concedimus eciam dicto Gerhardo et suis posteris facultatem plenam querendi et iudicandi maleficos iuxta sui criminis qualitatem, et arduas causas qualescumque de hominibus castellanorum et palatinorum et aliorum baronum in ciuitate seu territorio dicte locacionis exhortas, idem aduocatus iudicet secundum ius Nouifori, decisis omnibus calumpnijs, que possent ex parte potentum suboriri. Volumus eciam, vt ab omnibus solucionibus, exaccionibus, seruicijs et collectis, angarijs et perangarijs, et ab omnibus condicionibus Polonici iuris, quocumque nomine nuncupentur vel dici queant vocabulo, et a castellanis et palatinis et ab omnibus iudicibus et iudicijs et officialibus et ab omnibus alijs ipsorum grauaminibus predicte ciuitatis inhabitatores et villarum ad dictam ciuitatem pertinencium immunes permaneant et exempti, et ab omnibus inquietacionibus, que ius Theutonicum consueuerunt perturbare. Volumus eciam, vt dicte ciuitatis aduocatus et ciues ceterique villani seu inhabitatores in territorio ibidem iure Theutonico locati, ad nullius iudicis citentur presenciam euocacionibus camerariorum uel officialium, nec citati comparere vel respondere teneantur, nisi ad nostram, per litteram nostram sigillo nostro sigillatam, si ius ibidem fuerit denegatum, et tunc citati eo iure, quo in locacione fruuntur, respondebunt. Volumus eciam, vt dicte ciuitatis et villarum ad eam pertinencium inhabitatores ea tantum seruicia nobis facere teneantur, que aliarum ciuitatum ciues et villarum inhabitatores iure Theutonico in terra nostra Cracouie locatarum facere consueuerunt. Vniuersas eciam et singulas condiciones, quas sepedictus aduocatus a suis dominis preposito et ab alijs fråtribus domus Mechouiensis optinuit vel optinebit, ratas et firmas et inuiolabiles volumus obseruari. Vt autem nostra donacio et confirmacio in euum inuiolabiliter perseueret, presentes literas scribi iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Presentibus hijs testibus : Pacozlao iudice Cracouiensi, Clemente castellano Syradyensi, Paulo pincerna Sandomiriensi, Michahele thesaurario, Thomyzlao subpincerna Craco

« السابقةمتابعة »