صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

imitatus duriciam et obturans more aspidis aures suas, rei huiusmodi iudicaté parere hactenus non curauit, premissam excommunicacionis sentenciam per prefatum magistrum C. officialem diucius vt predicitur in se latam, in salutis sue periculum et in scandalum aliorum animo sustinens indurato, nos attendentes, quod obediencia nil prodesset humilibus, si inobediencia contumacibus non obesset, mandamus vobis in virtute obediencie et sub pena excommunicacionis, quam hac canonica et peremptoria monicione premissa in vos et in quemlibet vestrum ferimus in hijs scriptis, qui nostrum mandatum ymmo verius apostolicum neglexerit adimplere, dictriccius iniungentes, quatenus memoratum militem The. de .. excommunicatum vt prius et ab omnibus arcius euitandum in vestris ecclesijs et in locis, quibus expedierit, publice nunccietis, et eundem nichilominus ex parte nostra efficaciter et peremptorie moneatis, monicionis edictum in vestris ecclesijs publice proponendo, si ad illum non patuerit vobis accessus, vt infra mensem a data presencium conputandum, supradicto domino .. Crac. episcopo de pretaxatis CCC XL“. marcis ac insuper de XX“i marcis argenti seu pecunie, in quibus ipsum racione expensarum iam predicto domino episcopo sentencialiter condempnauimus, plene et integre satisfaciat, vt tenetur. Alioquin extunc contra eundem militem ad grauiora, quantum de iure poterimus, procedemus. Presentes litteras nunccio et latori earum reddite vestris sigillis in signum execucionis ad easdem appensis. Siquis autem, cuius intersit, harum copiam habere voluerit, Wrat. aput nos recipere poterit, petentis tamen sumptibus et expensis. Dat.

Codex diplomaticus Silesiae, tom V, Breslau 1862. Dr W. Wattenbach: Das Formelbuch des Domherrn Arnold von Protzan, str. 248.

Data niniejszego wyroku nie da się bliżej oznaczyć. Był on wydany za czasów zasiadania Nankiera na stolicy biskupiej" krakowskiej, a więc między latami 1320 a 1326.

DLXXIX. 1320. in Stary Sącz.

Stronislava abbatissa monasterii Sandecensis, ordinis santae Clarae, Hinconi dicto Nigro silvam ad fluvium Dunajec sitam, iure Teutonico locandam confert.

In nomine Domini amen. Omnes gestus legittimi, vt non a memoria presencium ob temporum processum labantur, ymmo pocius memorie futurorum adducantur, expedit, vt scriptis et testibus prouide roborentur. Hinc est, quod nos soror Stronislawa, ordinis sancte Clare cenobij Sandeczensis abbatissa, vna cum voluntate sororum predicti ordinis et tocius conuentus eiusdem cenobij, vt ex siluarum fertilitate ad nostrum monasterium pertinencium, nobis et nostro monasterio exstittant (s) saltem alique vtilitates, contulimus et dedimus Hynchoni cognomine Nigro, filio Hynchonis eodem cognomine appellati, quandam partem silue ex nostris predijs, sitam super Dunayecz vltra castrum nostrum Wronyn, a spelunca infra descendendo versus riuulum Cehoryn

wlgariter nuncupatum, ad sexaginta mansos Franconicos, vt ibi locet villam iure Maydburgensi et in ea sit scultetus ipse suique successores legittimi, ius scultecie in perpetuum sorciens. Et vt facilius villicetur, incolis, qui ibj suum fixerint incolatum, sedecim annorum omnimodam et plenam eis conferimus libertatem, ab omnibus seruicijs, solucionibus et contribucionibus ad nos spectantibus eos eximentes: addicientes omnibus, qui illuc declinauerint ibidemque suum fixerint incolatum, (quod) a solucione thelonej ad nos spectantis omnino sint liberatj. Postquam vero anni libertatis fuerint euolutj, quilibet colonus in festo sanctj Martinj de singulis mansis Francica mensura dimensis, nostro cenobio octo scotos vsualis argentj singulis annis pro censu soluere sit astrictus, occasione qualibet semota. De quo censu prefatus scultetus Hyncha et sui liberi sextam partem retinebunt, nobis de eodem censu quinque partibus presentatis. Preterea elapsis annis libertatis, solucione pretacta nostro monasterio data, inhabitatores ipsius hereditatis omnimoda gaudebunt libertate, et vt ius Magdeburgense wlt, ipse Hyncha dictus Niger suique successores mediantibus suis iuratis omnes causas, que in hac hereditate emerserint, fine debito terminabunt: de iudicijs iudicatis seu questibus iudiciorum pro se parte tercia retenta, nobis duas presentabit; malefactores vero, quo genere ius tormenti eos plectj requirit, eo genere plectent, vt Beganycj et Barticj plectere consueuerunt. Magna autem iudicia, que ter per curriculum anni per prouinciales iudices presideri solent, nisi noster nuncius ibidem assideat, solus scultetus iudicare non presumat, quorum primum est in die beate Agathe virginis, secundum tercia die post diem sancti Iohannis Baptiste, tercium in octaua sancti Martinj; nichilominus de eorum [questibus] Hinchoni Nigro et suis posteris pars tercia debetur. Et ut idem Hyncha Niger per nos melius consoletur, [damus sibi et suis posteris tabernam liberam, braseatorium]; molendinum liberum cum quotquot rotis [ipse] voluerit

, super littus Dunayecz ac vbi apcius in eadem hereditate poterit construere, de littore ad littus transponendi cum libera piscacione: hoc excepto, quod piscatores nostrj cenobij prius cum omnibus instrumentis suis libere debent piscarj minime obstante . . . . . licet sculteto et successoribus suis. De venacione tamen quicquid captu vel venatu apprehenderit aut occiderit, nobis coram assignabit ; apum eciam procreacionem liberam habeat, potestatem in pascuis, in silua (in) longitudine et latitudine hereditatis memorate. Concedimus insuper de gracia speciali clausuram super Dunayecz a littore ad littus construendi tali pacto, quod quicquid vtilitatis in captura piscium fuerit, nobis dimidiam partem assignabit. Super hec omnia contulimus sibi et suis posteris duos mansos liberos Franconicos plene ab omnibus seruicijs, solucionibus et incommodis in perpetuum absolutos, ecclesie mansum, clerico aream, pro communi pabulo seu pascuis mansum. Si quis vero ipsum scultetum aut aliquem de familia sua citare vellet, coram iudice nostre curie per literas eiusdem iudicis sub suo sigillo eum euocabit et ibj parens iure Theutonico respondebit; [alias vero] aut aliter citatus nec [parere) nec respondere

tenetur. Et [quia de annis] libertatis concesse, anni tredecim sunt euolutj, residuis

annis completis dictus scultetus Hyncha a quolibet colono [quotannis] censum recipiet; pro laboribus et expensis suis, (que faciet in locacione hereditatis prefate, infra ... annos dimidium censum percipiet, nostro monasterio dimidietate census dicti assignata. Postquam vero anni] elapsi fuerint, (quinque partes de censu monasterium accipiet, pro eodem) sculteto sexta parte de censu predicto retenta. Deinde idem scultetus vna cum suis incolis [bis in anno tenebitur nostro dominio] more aliarum villarum iure Magdeburgensi locatarum exenia presentare. Deinde [eandem] sculteciam sepius dicto sculteto [et sue posteritati assignamus) cum omnibus vtilitatibus, donanius perpetuo possidendam, vendendam, donandam, commutandam et vt libet (alienandam, de nostro tamen et] successoruin beneplacito voluntatis, et dum hec omnia fiant de conuentus nostri scitu et consensu. Et (ne quis in posterum hanc donacionem] ausu temerario tentet immutare, friuolam mouens questionem, presentes nostri conuentus sigilli ac snostri officij decreuimus communiri). Acta sunt hec publice in Antiqua Ciuitate Sandecz in curia sororum, anno Domini M CCC XX°. (Presentibus hijs testibus :) comite Martino filio Wneslaj de Brzesna, Isaac filio Abrahe de Podgrodze

.. lohanne ciue eiusdem ciuitatis dicto de Podlansz, lohanne Zambach, Seruacio fabro, ciuibus antique ciuitatis

... et alijs quamplurimis.

Pargaminowa kopija z XV wieku, wydana w formie transumptu przez Feliksa Grybowskiego, wójta dziedzicznego z Krościeńka oraz pięciu sołtysów: Klemensa z Grynwałdu, Alberta z Tylmanowej, Mikołaja ze Szczawnicy, Piotra Ozoga ze Sromowic niżnych i Stanisława ze Sromowic wyżnych, bez daty, bardzo zniszczona i w wielu miejscach nie do odczytania, znajduje się w zbiorach książąt Czartoryskich, Vol. I, N. 20. Pieczęci nigdy nie było.

Ciechorzyn, niegdy sołtystwo położone po lewym brzegu Dunajca, powyżej Czorsztyna a poniżej Maniowa, przy ujściu rzeczki Mizerny do Dunajca, która się w tem miejscu Ciechorzyńskim potokiem nazywa.

Gródek Wronin dziś już nie istnieje, leżał on zdaniem autora Sądecczyzny na wzgórzu między Czorsztynem a wsią Kluszkowcami.

Biegunice i Barczyce, wsie paratijalne w powiecie starosądeckim.

DLXXX. 1320. die 6. m. Decembris, ia Wyszogród.

Wenceslaus dux Masoviae et dominus Plocensis monasterio Miechoviensi Sepulcri Dominici ecclesias in Rembowo et Wyszogród confert.

Florianus Dei gracia ecclesie Plocensis episcopus, vniuersis Christi fidelibus, ad quorum noticiam peruenerit presens scriptum, salutem in omnium saluatore. Dum a nobis, quod iustum est, petitur, tam vigor equitatis, quam ordo racionis expostulat, vt id per sollicitudinem ofticij nostri ad effectum debitum perducatur. Hinc est, quod cum magne religionis vir, frater Wylhelmus dictus Qwas, prepositus Wyssegro

densis, Plocensis dyocesis, ordinis Cruciferorum Sepulchri Dominici, procurator et nuncius specialis prepositi domus Mechouiensis, ordinis supradicti, procuratoris nomine dicti prepositi nobis humiliter supplicasset, quod infrascriptam donacionem, factam predictis . . preposito, domui ei ordini per magnificum principem dominum Wenceslaum, eadem gracia ducem Mazouie et dominum Plocensem, super iure patronatus in ecclesijs in Rambow et in Wyssegrod, dignaremur ex solita pietate nostris autenticis litteris ratificare ac eciam confirmare; cuiusquidem donacionis dicti principis litterarum tenor dinoscitur esse talis :

In nomine patris et filij et spiritus sancti amen. Quia thronus principum clemencia roboratur, proinde nouerint vniuersi, ad quorum noticiam peruenerit presens scriptum, quod nos Wenceslaus Dei gracia dux Mazouie et dominus Plocensis, operibus pietatis auite attencius insistentes, pro remedio anime nostre et consortis nostre, ac pro salute, parentum nostrorum damus et assignamus ecclesias in Rambow et in Wyssegrod cum iure patronatus preposito Mechouiensi ordinis Cruciferorum Sepulchri Dominici et successoribus eius perpetuo possidendas, ita tamen, quod non ponant in eis quempiam contra nostram voluntatem, nec is, qui positus fuerit in eisdem, sit terrigenis molestus aut onerosus, nec attemptat se nostre opponere quomodolibet voluntati. Ad premissorum autem euidenciam pleniorem, presentes litteras mandauimus nostri sigilli appensione communiri. Datum in Wyssegrod, in die beati Nicolai, anno Domini Mo CCC° vicesimo.

Nos igitur predicti fratris Wylhelmi prepositi, prout expediens, decens et honestum fuerat, iustis precibus inclinati, ipsius peticioni nomine eodem procuratorio annuentes, suprascriptam donacionem, sicut rite ac racionabiliter est facta , ratam et gratam habentes, presentis scripti patrocinio ratificamus, approbamus et eciam confirmamus. In quorum euidenciam pleniorem presens instrumentum conscribi fecimus nostrique sigilli munimine roborari. Actum et datum in Mankosyn, in die beate Lucie virginis (die 13. m. Decembris), anno Domini Mo CCC° vicesimo. Presentibus Predwogio preposito, Alberto cancellario, magistro Andrea canonicis Plocensibus.

Oryginał pargaminowy, przechowany w zbiorach hr. Rusieckich w Warszawie. Pieczęć oderwana, pozostał tylko szczątek sznurka z żółtego jedwabiu. Są te oba dokumenta ogłoszone drukiem od.izielnie w Nakielskiego: Miechowii, str. 244 i 245.

Wyszogród i Rembowo, w woj. i pow. płockim, pierwszy miasteczko, drugie wieś parafialna.

DLXXXI. 1321. die 17. m. Maii, Cracoviae.

Wladislaus rex et Hedvigis regina Poloniae, praebendam ad ss. Valentinum et Georgium martyres in ecclesia collegiata Sandomiriensi erigunt et dotant.

In nomine Domini amen. Nihil salubrius in humanis ordinacio

nibus aut disposicionibus cernitur, quam vt per vite presentis subsidium eterne remuneracionis premium concedatur. Ideo nós Wladislaus Dei gracia rex, Heduigisque eadem gracia regina Polonie, notum facimus vniuersis, presencium noticiam habituris, quod ex intimis votis medullitus iactantes nostrum in Domino cogitatum, aspirantes in opera misericordie et charitatis et ad suffragia, per que peccata relaxantur, venia datur, salus tribuitur, ianua aperitur paradisi, celestis regni habitatio perpetua erogatur, domusque Domini et cultus adaugetur diuinus, in remissionem peccatorum nostrorum et salutis nostre ac successorum nostrorum remedium, prebendam ereximus in ecclesia nostra collegiata Sandomiriensi ad honorem sanctorum Valentini et Georgij martirum de voluntate diocesani pariter et consensu, ipsamque nos Wladislaus predictus de quatuor marcis in censu, qui debetur nobis in ciuitate Sandomiriensi, et nos Heduigis predicta de quatuor marcis grossorum in theloneo ibidem in Sandomiria dotamus, eas prebende eidem perpetuo presentibus ascribendo. Et confisi de omnipotentis Dei clemencia sub ostentacione diuine vlcionis, omnibus et singulis successoribus nostris districcius prohibemus, vt nullus in posterum eandem donacionem nostram audeat infringere aut aliqualiter impedire. Et vt hec donacio nostra pie facta absque turbacionis materia robur obtineat perpetue firmitatis, presentes literas conscribi fecimus sigillorumque nostrorum munimine roborari. Actum et datum in Cracouia, XVI kal. Iunij, anno Domini M. CCC. XXI. Presentibus nobilibus viris : Nauogio Cracouiensi castellano et Thomislao Sandomiriensi necnon Spitkone Cracouiensi palatinis, honorabilibusque viris Francisco Cracouiensi et Sbigneo Siradiensi cancellarijs atque Petro canonico Cracouiensi ac alijs pluribus fidedignis.

z potwierdzenia króla Zygmunta Augusta dtto Lublin 29. Ianuarij 1569, oblatowanego w ks. metryki 101, karta 268, stronica odwrotna.

DLXXXII. 1321. die 16. m. Iunii, Cracoviae.

Wladislaus rex Poloniae telonariis mandat, ne a civibus Bochnensibus portoria exigant.

Nouerint vniuersi presentes habituri, quod nos Wladislaus Dei gracia rex Polonie, recognoscimus et publice presentibus profitemur, fideles nostros ciues de Bochnya ab omnibus solucionibus theloneorum et angariacionibus per antecessorum nostrorum priuilegia omnimode esse liberos et exemptos: propterea omnibus theloneatoribus ac thelonea per omnes terras regni nostri procurantibus, firmiter sub obtentu omnium rerum et personarum suarum districcius mandamus, vt nullus penitus ab eisdem ciuibus nostris de Bochnya, quocumque tempore cum quibuscumque rebus, mercimonijs siue negocijs ad ipsos peruenerint, nullum penitus theloneum exigere aut recipere presumant, sicut graciam nostram et res ac personas suas illesas cupiunt seruare. Eciam permittimus, quod quilibet hominum bis in septimana, scilicet dominico

« السابقةمتابعة »