صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

In cuius rei testimonium et euidenciam pleniorem hanc litteram fieri iussi, mei sigilli munimine consignatam. Anno Domini millesimo tricentesimo vicesimo quarto. Datum Sandomirie post festum Penthecostes, octauo idus Iunij etc.

Z kopijarza koprzywnickiego, str. 84. Sprostowana myłka: a) per.

Skotniki małe leżą w woj. krakowskiem, obw. i pow. stopnickim, parafija Szczaworysz, prawdopodobnie jednak będzie w niniejszym przywileju rozumiany jakis, dziś już nie istniejący folwark Skotnik, wsi parafijalnej, leżącej w pow. sandomirskim, w pobliżu klasztoru koprzywnickiego.

Bogoria, wieś paraf. w woj. i obw, sandomirskim, pow. staszowskim.
Koprzywnica, w temże województwie, obwodzie i powiecie.

DLXXXVIII. 1325. die 6. m. Februarii, in Wiślica.

Wladislaus rex Poloniae cum monasterio Miechoviensi Sepulcri Dominici villam Krzesławice villa Solec commutat.

In nomine Domini amen. Quoniam hominum effrenata cupiditas nouas quotidie lites inuenire conatur, eo precipue, quod omnis etas ab adolescencia prona sit ad malum, ne contractus et ordinaciones legitime facte, a memoria decidant et subtilitatibus posteriorum retractari valeant exquisitis, expedit, vt ad supprimendas temere litigancium presumpciones importunas, literis authenticis et subscripcione testium perhennentur. Nos igitur Vladislaus Dei gracia rex Polonie, nec non terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuiauieque dux, vniuersis presentibus et futuris, ad quorum noticiam hoc priuilegium deuenerit, notum facimus, quod licet dudum viri religiosi Henricus prepositus et conuentus fratrum ordinis Dominici Sepulchri Hierosoİymitani domus Miechouiensis hereditatem suam Krzeczlawice wlgariter dictam, in fluuio, qui Dlubnia dicitur, sitam, laschoni aduocato et Valtero ciuibus quondam Cracouiensibus, cum omnibus vtilitatibus et prouentibus in perpetuum vendidissent, sub hoc pacto, quod predicte domui marcam auri cum dimidia singulis annis soluere tenebantur, postmodum tamen condicionem domus sue meliorare cupientes, aduocato predicto pro scultecia, quam a conuentu predicto pro Targowisce aduocatus hereditarie tenuit memoratus, totam pecuniam sibi dimiserunt, non plures, quam quatuor marcas grossorum conuentui suo ab aduocato prefato et suis successoribus persoluendas annuatim de villa prenominata Krzeczlauice in signum dominij relinquentes; quia vero post fraudem, quam aduocatus et ciues prefati in tradicione ciuitatis nostre Cracouiensis commiserunt, hereditas prefata Krzeczlauice cum omni dominio et iure ad nostrum est dominium totaliter deuoluta, nos culpis et excessibus aduocati prefati superius expressis exigentibus, sibi et successoribus ipsius de maturo baronum nostrorum consilio abiudicauimus hereditatem prelibatam, ac eosdem priuauimus omni dominio, quod in hereditate predicta eisdem competebat, ipsis super repeticione hereditatis predicte perpetuum silencium imponentes, et

omnia priuilegia seu instrumenta super hereditate prenominata aduocato predicto et suis successoribus, quocunque vel per quemcunque predecessorum nostrorum donata, reuocantes et penitus annullantes, ipsam hereditatem Krzeczlauice cum omnibus iuribus, prouentibus et plenissimo dominio fratribus et conuentui prefate domus Miechouiensis, cuius, vt superius est expressum, ante fuerat, quamuis propter delictum predictorum ad nostram deuenerit potestatem, pro villa ipsorum fratrum Solecz dicta, in terra Sandomiriensi prope Vislam iacente, quam a conuentu prefato nomine commutacionis accepimus, damus, tradimus et titulo perpetue commutacionis assignamus. Et vt prefatam hereditatem Krzeczlauice liberius et magna cum quiete fratres predicti tenere possint, ac securius et commodius possidere, ipsam de iure Polonico in ius Teutonicum, quo ipsam locare maluerint, transferimus : volentes, vt in causis magnis et paruis, homicidiorum videlicet et mutilacionum coram nullo alio, quam preposito Miechouiensi vel sculteto, per prepositum et conuentum ipsi ville deputato, cmetones et incole ipsius respondere teneantur; in iudicijs eciam solucionum (s) et collectis eodem iure gaudeat, quo ciuitas ipsa et cetere ville tam in terris Cracouiensi quam Sandomiriensi prenotate domus Miechouiensis perfruuntur. In cuius rei euidenciam clariorem et robur perpetuo duraturum, presentem literam confici et sigillo nostro iussimus corroborari. Actum apud Visliciam anno Domini M. CCC. XXV, VIII idus Februarij, presentibus his testibus: Nauogio castellano Cracouiensi, Thomislao palatino Sandomiriensi, Adamcone Visliciensi, Sandone Lublinensi, Smuszko Radomiensi, lohanne Sandecensi, castellanis, Mscugio iudice Cracouiensi, Petro canonico Cracouiensi et vicecancellario curie nostre et alijs pluribus fidedignis. Datum per manus magistri Francisci cancellarij et canonici Cracouiensis et prepositi Vislicensis.

Nakielski: Miechovia, str. 253. Iest ten dokument przedrukowany także w Lelewela: Polska wieków średnich, tom III, Poznań 1851, str. 190.

Krzesławice, wieś w obw. krakowskim, pow. mogilskim, par. Pleszów.
Targowisko, wieś w obw. bocheńskim, pow. niepołomickim, par. Chełm.
Solec, miasteczko powiatowe w woj. sandomirskiem, obw. opatowskim.
Wiślica, miasteczko w woj. krakowskiem, obw. i pow. stopnickim.

DLXXXIX. 1325. die 28. m. Februarii, Cracoviae.

Wladislaus rex Poloniae Andreae venatori suo silvam prope Myślenice ad fluvium Bysina sitam, colonis frequentandam confert.

In nomine Domini amen. Dum viuit littera, viuit et accio commissa littere, cuius essencia nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Nos igitur Wladislaus Dei gracia rex Polonie, notum facimus vniuersis presentibus et futuris, quorum audiencie presens scriptum deuoluetur, quod consyderatis et inspectis fidelibus seruicijs, que nobis Andreas venator noster, fidelis seruitor multipliciter exhibuit et ostendit, damus et concedimus sibi suisque posteris syluam nostram

circa Myslimicze super fluuium, qui Byschina wlgariter nuncupatur, sexaginta mansos Franconicos continentem, iure Theutonico videlicet Maydeburgensi extirpare et locare. Pro quaquidem locacione prefatus Andreas pro se et suis legittimis successoribus ibidem sculteciam, quattuor laneos liberos, tabernam, molendinum, macellum carnium, pistrinam, fabrum, sutorem necnon balneum , si opus fuerit, tercium denarium iudicij et sextum de censu, omnia libere et pacifice iure hereditario in perpetuum possidebit. Damus eciam omnibus et singulis incolis ibidem inhabitantibus, a data presencium infra viginti annos ab omnibus exaccionibus ac solucionibus nostro dominio pertinentibus, omnimodam libertatem; elapsa vero libertate sepedicti villani aut incole singulis annis in festo beati Martini dimidiam marcam vsualis monete nobis et nostris progenitoribus soluere tenebuntur. Ceterum damus et concedimus sepedicto Andree suisque legittimis successoribus necnon vniuersis incolis ibidem commorantibus mellificia informare, fuscaciones immo venaciones quarumlibet ferarum vsque ad metas Vngaricales exercere. Item supradicto Andree et legittime sue posteritati damus omnimodam facultatem predictam sculteciam donandi, vendendi, commutandi et in aliam personam transferendi, prout sibi et sue legitime posteritati videbitur expedire. In cuius rei testimonium presentibus nostrum sigillum duximus appendendum. Actum apud Cracouiam, anno Domini M. CCC°. XXV, feria quinta proxima ante Reminiscere. Presentibus his testibus: comite Nauogio castellano Cracouiensi, Thomislao Sandomiriensi, Spicimiro Cracouiensi pallatinis, Spithkone preposito Cracouiensi et cancellario Siradiensi, Mstugio iudice Cracouiensi nostro, Iascone castellano Sandecensi. Datum per manus domini Petri vicecancellarij, canonici Cracouiensis.

2 kopii oblatowanej w księdze Inductorum inscriptionum et relationum terrestrium Czchoviensium 28, str. 774, d. 2 lipca 1591, na żądanie lakuba Nieborskiego pisarza grodzkiego sądeckiego, który powyższy przywilej jako sołtystwa w Myślenicach dotyczący, do oblaty w oryginale produkował.

Myślenice, miasteczko powiatowe w obw. wadowickim.
Bysina, rzeczka wpadająca pod Myślenicami z lewego brzegu do Raby.

DXC. 1325. die 22. m. Martii, in Stronie.

Pribco heres de Gaboń quercetum quoddam Martino sculteto iure Teutonico locandum confert.

In nomine Domini ainen. Quoniam tempus preterit, tempus aduenit, et acta vetera nouis superuenientibus a memoria hominum elabescunt, necessarium est, ea fomes obliuionis ne preualeat, literali stemmate firmiter solidari. Hinc est, quod nos Pribko heres de Gaban, vna cum fratribus nostris Miroslao, Bernardo et Petro, quercetum nostrum wlgariter Dambrowa dictum, vna cum nemore ad octo laneorum spacietatem more Franconico mensuratorum, iure Teutonico ad locandam villam discreto viro Martino et suis heredibus vtriusqne

generis contulimus iure hereditario condicione subscripta perpetuis temporibus possidendum. Vt eum idem scultetus cicius villicari valeat, ipsi et populis inibi commorantibus XVIII annorum libertatem omnimodam concedimus, insuper et omnes vsusfructus, qui indempne haberi poterint, ipsis populis et sculteto liberos concedimus perpetuis temporibus duraturis. Item vt ipsi agricole nullas alias, quam in eadem villa coram suo iudice per aliquem nobis subditum debeant fatigari, sed iure Teutonico, quod contulimus, scilicet Magdeburgense in omnibus causis qualitercunque euenientibus; nisi ipsius examen superescerent, tunc nostro debent examine examinari“. Item dedimus predicto sculteto et suis heredibus vtriusque generis racione locacionis medium laneum liberum et tabernam liberam hereditario iure perpetuo tempore possidenda. Item concessimus antedicto sculteto et suis heredibus predictam sculteciam vendendi, concambiendi vel alias qualitercunque alienandi liberam potestatem. Libertate autem iam omnimode transacta, nobis et nostris heredibus cmetones de singulis laneis octo scotos vsualis monete in festo s. Martini singulis annis soluere tenebuntur; eciam ter in anno iudicio presidebimus, sicut ius requirit Teutonicum, et ipse scultetus vna cum cmetonibus nobis mettercio" duabus vicibus tercia dimissa expensas facere teneatur procurando. Item in Natiuitate Domini de laneo mediam mensuram auene et pullum et in Pascha C oua, agnellum" et sex caseos soluere teneantur. Item dedimus predicto sculteto tercium (denarium) de penis iudicij et sextum de nostro censu, ipsi et suis heredibus hereditarie perpetue possidendum. Huius enim facti testes sunt: comes Streso, dominus lesco e Gambca, Petermanus de Scarnipotok, et alij quam plures fidedigni. In cuius rei euidenciam presentibus sigillum nostrum est appensum. Datum Strone anno Domini M. CCC. XXV, XI kal. Aprilis.

Wedle tekstu zawartego w kopijarzu klasztoru Panien Klarysek w Starym Sączu, na karcie 142, stronicy odwrotnej, gdzie też zanotowano, że przywilej opatrzony był pieczęcią, w której trzy miecze (tres gladij). Sprostowane myłki: a) iuuamine iuuari, b) et, c) canonicum nos mettercium, d) agonellum, e) Lesco.

Iest ten dokument w polskim przekładzie zamieszczony w Morawskiego : Są. decczyźnie, I, str. 215.

Gaboń i Stronie, wsie w obw. sądeckim, par. Podegrodzie.

DXCI. 1326. die 8. m. Aprilis, Avinione.

Ioannes XXII. P. M. cancellario ecclesiae Cracoviensis mandat, ut bona a monasterio Miechoviensi Dominici Sepulcri illicite alienata, eidem monasterio restitui curet.

Iohannes episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio .. cancellario ecclesie Cracouiensis salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram peruenit, quod tam dilecti filij . . prepositus et fratres domus Dominici Sepulcri Ierosolimitani Mochouiensis, ordinis sancti Augustini, Cracouiensis diocesis, quam predecessores eorum]

decimas, terras, domos, villas, prata, pascua, nemora, (molendina), iu[ra, iuris]dictiones et quedam alia bona ipsius domus, datis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renuntiationibus et penis adiectis, in grauem dicte domus lesionem (nonnullis] clericis et laicis, aliquibus eorum ad uitam, quibusdam uero ad non modicum tempus et alijs perpetuo ad firmam uel sub censu annuo contulerunt, quorum aliqui super hijs confirmationis litteras in forma communi a sede apostolica impetrasse dicuntur. Quia uero nostra interest, super [hoc] de oportuno remedio prouidere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus ea, que de [bonis] ipsius [domus] per [conces]siones huiusmodi alienata inueneris illicite uel distracta, non obstantibus [literis, publicis instrumentis, iuramentis, renunciationibus, penis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem domus legitime reuocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo. Testes autein, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione ces]sante compellas ueritati testimonium (perhibere). Datum Auinione VI idus Aprilis, pontificatus nostri anno decimo.

Oryginał pargaminowy, w znacznej części zbutwiały i powypryskiwany, przechowany jest w zbiorach książąt Czartoryskich. Bula wraz ze sznurkiem oderwana. Iest ten dokument drukowany w Nakielskiego: Miechowii, na str. 254.

DXCII. 1326. die 30. m. Septembris, Cracoviae.

Nankerus episcopus Cracoviensis, inter Philippum archidiaconum Lublinensem et coenobium Calvomontense de decima villae Czołys litem dirimit.

In nomine Domini amen. Nos Nankerus Dei gracia episcopus Cracouiensis, vniuersis presentes litteras inspecturis, facimus manifestum, quod discretus vir Philippus archidyaconus Lublinensis in nostro iudicio per discretum virum Dominicum capellanum nostrum, religiosorum virorum Strezkonis abbatis et sui conuentus de Caluo monte procuratorem legitimum, tractus in causam, personaliter constitutus, confessus est et publice recognouit, quod decima campestris in villa Czolys wlgariter nuncupata, super qua sibi lis et questio in nostro iudicio mota fuit per Dominicum supradictum, pertinuit ab antiquo et pertinere debet ad abbatem et suum conuentum ac ipsorum monasterium de Caluo monte, nec ipsos de cetero in ipsa decima predictus archidyaconus wit aliqualiter tanquam eis debita impedire, omni iuri vel accioni ibidem renuncians in perpetuum, quod ius vel accio sibi racione predicti hactenus videbitur competere in eadem vel posse competere in futurum archidyaconatus de Lublin. In cuius rei testimonium presentes litteras nostro maiori sigillo sigillatas, abbati et conuentui predictis dari mandauimus perpetuo valituras. Actum et datum Cracouie in castro, in domo nostra episcopali, in crastino beati Michaelis

« السابقةمتابعة »