صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

infirmitate detento, accusacione contra ipsum apud venerabilem fratrem nostrum .. Cracouiensem episcopum, diocesanuni ipsius de carnis lapsu delata, vt idem episcopus asserebat, .. archidiaconus Sodomiriensis et .. decanus Opatouiensis auctoritate ipsius episcopi eum propter hoc ad suam presenciam euocarunt, et cum ipse impedimento sue infirmitatis exposito, coram eis recuperata sanitate promiserit comparere, .. idem episcopus hoc non expectato, ipsum suis redditibus et capella de Sewechouiensi'), ad canonicatum suum spectante, contra iusticiam spoliauit, redditus ipsos N. atque consanguineo suo post appellationem ad nos legitime interpositam, conferens in suum preiudicium et grauamen. Vnde petebat, vt redditus ipsos amoto ab eis quolibet illicito detentore, et capellam eandem cum fructibus perceptis ex ea sibi restitui mandaremus. Quia vero nobis non constitit de premissis, discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus uocatis, qui fuerint euocandi, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita statuatis, facientes, quod statueritis, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellacione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Laterani VIII kal. Decembris, pontificatus nostri anno octauo.

Oryginał pargaminowy, przechowany w archinum klasztoru staniąteckiego, opatrzony jest ołowianą bulą papieża Honoryjusza III, zawieszoną na szarym konopnym sznurku.

1) Zapewne Święciechów, wieś paraf. w woj. lubelskiem, obw. zamojskim, pow. kraśnickim.

CCCLXXXIX. 1224. die 22. mensis Septembris, in Prądów.

Lestco dux Cracoviae monasterio Suleioviensi ordinis Cisterciensium hereditatem Łęczno confert.

In nomine Domini amen. Nos Lestco Dei gracia dux Cracouie, notum esse uolumus uniuersis tam presentibus, quam futuris, quod nos in remedium animarum parentum nostrorum et nostre salutis profectum conferimus Deo et domui beate uirginis Marie sanctique Thome in Syleov ') hereditatem, que Lanchino ?) dicitur, que sita est prope villam Syleow, cum omnibus suis utilitatibus in perpetuam possessionem. Et ne cuiquam super hac nostra donacione dubietatis scrupulus remaneat in futurum, nouerint uniuersi, quod cum dictam hereditatem Lan. Chocemiro comiti olim de nostra gracia contulissemus et eam pro tempore possedisset, idem Chocemirus graui quadam necessitate constrictus loco eiusdem hereditatis, quam pro suis seruiciis a nobis acceperat, de nostra permissione et ordinacione recepit ab abbate prefate ecclesie Wilhelmo octoginta marcas fusi et puri argenti et quinque Erfordienses, quod dicitur latum, omni iuri suo,

quod habere poterat in predicta hereditate, penitus renuncciando. Insuper cum in nostra presencia super eadem hereditate aquam abrenuncciacionis bibisset, accedens huna (s) cum filiis suis Nicolao et Leonardo, sepedictam hereditatem in manus nostras prenominatus Chocemir , quia ab inicio ducalis fuerat, voluntarie resignauit. Nos autem ibidem in presencia venerabilium patrum episcoporum domini Yuonis Cracouiensis et domini Christiani terre Pruzie, et aliorum multorum nobilium, hereditatem Lanchina prefato abbati et eius monasterio appropriamus libere et perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium presentem paginam nostro et predictorum patrum sigillis diligenter fecimus communiri. Actum et datum in Prudov 3) anno Domini Mo C°C° XX°INII, Xo kalendas Octobris, presentibus hiis nobilibus: Paccozlao et Marco palatinis, Ostassio comite Cracouiensi, Dirsizlao Wisliciensi, Dobessio de Malogost, Falibogone de Sarnow, Dirsicrayo de Woyniz castellanis, Strescone pincerna, Creslao da pifero, Scarbimirio camerario ducisse, Dirsicrayo agazone, Vseborio uenatore, Petro Saba, Vlodimiro, Poznano et aliis quam pluribus.

Oryginał pargaminowy nieco zniszczony, opatrzony był pierwotnie dwiema pieczęciami, zawieszonemi na sznurkach z różowego jedwabiu. Z tych jedna odpadła i pozostał tylko sznurek; druga bardzo zniszczona wyobraża postać księcia na koniu. Budzi podejźrzenie w niniejszym dokumencie zaimek osobowy użyty w liczbie mnogiej »nos Lestco« zamiast wego Lestco« i dykcyja przeprowadzona przez cały dokument w liczbie mnogiej, co na rok 1224 nie bardzo przypada. Rzadko też używa Leszek tytułu dux Cracouie zamiast dux Polonie. Wszelako naracyja sama nie budzi podejźrzenia a świadkowie są autentyczni.

1) Sulejów, miasteczko w woj. kaliskiem, obw. i pow. piotrkowskim,
2) Łęczno, wieś w tymże powiecie, par. Sulejów,
3) Prądów; mie scowość tej nazwy dziś już nie istnieje.

CCCXC. 1225. die 24. mensis Iunii, Reate.

Honorius III. P. M. priori et fratribus Dominici Sepulcri indulget, ut liceat eis generalis tempore interdicti divina officia celebrare.

Honorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs preposito et fratribus Dominici Sepulcri salutem et apostolicam benedic. cionem. Precibus uestris benignum impertientes assensum, auctoritate uobis presencium indulgemus, ut in collegiatis ecclesijs, quas habetis in Gnezdnensi prouincia, liceat uobis generalis tempore interdicti non pulsatis campanis, clausis ianuis, excommunicatis et interdictis exclusis, submissa uoce diuina officia celebrare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Reate VIII kalendas lulij, pontificatus nostri anno nono.

Transumpt oryginalny pargaminowy, wydany w r. 1302 przez lakuba arcy

biskupa gnieźnieńskiego i lana biskupa krakowskiego, przechowany w zbiorach hr. Rusieckich w Warszawie. Był on pierwotnie opatrzony dwiema pieczęciami, z których żadna się nie dochowała. Iest ta bula ogłoszona drukiem w Nakielskiego Miechowii na str. 146 i w kodeksie dyplomatycznym polskim (Warszawa 1858), tom III, N. 71.

CCCXCI. 1227. die 21. m. Octobris, in Zwierzchów.

Ioannes scholasticus, procurator Gunteri episcopi Plocensis, cum praeposito Miechoviensi de villis Góra, Suchodół et Krampsko paciscitur.

Th.“ Dei gracia abbas Andreiouiensis Cisterciensis ordinis, Andreas prepositus s. Michaelis et lohannes archidiaconus Sudumiriensis, diocesis Cracouiensis, a sede apostolica iudices delegati, omnibus presentem paginam inspecturis, salutem in Christo. Quoniam utilia negocia et utiliter euentum sortita debitum, plerunque longi pretextu temporis a memoria hominum elabuntur, quare contingit, quod que certa fuerint, dubia efficiuntur; idcirco circumspecta cauit antiquitas, ut queque negocia in publica redigantur instrumenta, que defectum humane memorie loco et tempore supplere valeant ac supportare. Nouerint igitur uniuersi, quod cum Miechouiensis prepositus et suus conuentus pro villis Gora et Suchodol uocassent in ius episcopum Plocensem et suum capitulum coram nobis a sede apostolica iudicibus delegatis, idem episcopus cum suo capitulo, quia personaliter coram nobis loco et die partibus legitime prefixis, comparere non potuerunt, per suos nuncios et literas sufficientes se excusantes, per procuratorem suum virum idoneum, Iohannem scholasticum sue ecclesie sufficienter instructum, et procuracionis sue de rato instrumentum nobis exhibentem, nihilominus comparuerunt. Partibus igitur in nostra presencia constitutis, magister S. procurator cause predicti prepositi et sui conuentus, obtulit libellum procuratori partis aduerse, uidelicet Iohanni scholastico Plocensis ecclesie, qui scholasticus de prudentum virorum consilio tucius et ecclesie sue utilius esse prospiciens transigere, quam litis dubie euentui se committere, propter bonum pacis per transaccionem seu composicionem coram nobis pro tribunali residentibus finem cause imposuit memorate, supradicto preposito cum aliquibus de suis fratribus ibidem presenti, eandem transactionem libenter acceptante, et una cum scholastico sepedicto auctoritate nostra roborari cum instancia petentibus. Forma vero dicte transaccionis seu composicionis hec est: videlicet, ut prepositus memoratus uillas de Crampsco '), que erant Plocensis ecclesie uille, nomine sue ecclesie iure perpetuo possideat, cum omnibus earum pertinencijs et iuribus, tam in fundis, quam hominibus, piscarijs et castoribus, qui ibidem in lacubus reperiuntur, cum decimis et iurepatronatus, cum uenacione capreolorum et alijs appendicijs; et ipse prepositus a lite desistat, et a porcione supradictarum uillarum Gora et Suchodol ?), et insuper XV marcas lati argenti Plocensi capitulo refundat, dictis villis Gora

et Suchodol Plocensi ecclesie perpetuo iure cedendo. Obligante se coram nobis dicto lohanne scholastico nomine ecclesie sue memorato preposito et ecclesie sue ad penam X marcarum puri argenti, si Plocensis episcopus et suum capitulum sepedictum transaccionem seu composicionem infra proximum festum sancti Andree apostoli ratam non haberent, et prefatum prepositum infra eundem terminum in quietam possessionem villarum de Crampsco et earum iurium non inducerent: ita quod pena soluta nihilominus maneat ipsi preposito et ecclesie sue libera potestas coram nobis iudicibus in causa priori super uillis videlicet Gora et Suchodol ius suum prosequendi. Et super his omnibus prefato preposito et ecclesie sue sepedictus Iohannes scholasticus de euiccione sese obligauit, in omnibus predictis dominum N. cancellarium Lesconis ducis Polonie et magistrum lohannem archidiaconum Sundumiriensem fideiussores interponens. Nos igitur iudices Deum, ut debemus, habentes pre oculis, memoratam transaccionem inter ecclesiam Plocensem et Mechouiensem, ut supradictum est, coram nobis iudicibus libere factam et ab utraque parte sponte receptam, parcium facta approbantes, auctoritate sedis apostolice, qua fungimur, confirmamus et presentis scripti patrocinio nostrorum sigillorum appensione roborato, in perpetuum ualituro communimus: auctoritate qua fungimur districte precipientes, dictam transaccionem ab vtraque parte inuiolabiliter obseruari, sepedictum prepositum nomine sue ecclesie in plenam possessionem tam ciuilem quam corporalem villarum de Crampsco et iurium earundem inducentes; Plocensi episcopo et capitulo suo uillarum de Gora et Suchodol nostra auctoritate racione supradicte transaccionis quieta possessione nihilominus remanente, maxime cum supramemoratus Plocensis episcopus cum suo capitulo, quecunque supranominatus Iohannes scholasticus procurator eorum repromisit, rata et firma habere cupientes, preposito sepedicto dictas villas de Crampsco cum iuribus earum superius enumeratis, iure perpetuo possidendas spontanee tradiderunt et eundem in possessionem tam ciuilem quam naturalem earundem villarum nomine ecclesie sancti Sepulchri in perpetuum quiete possidendarum, publice et solemniter induxerunt, factum suum et memoratam transaccionem instrumenti sui sigillis eorum communitam, roborantes et ratificantes. Quorum tam laudabile factum nos iudices approbantes et auctoritate, qua fungimur, confirmantes, cunctis seculorum populis presenti pagina declarauimus. Actum ab incarnacione Domini anno millesimo ducentesimo vigesimo VII, mense Octobri, XII kal. Nouembris, epacta prima, indiccione XV, concurrente IV, luna VIII, in festo XI Millium virg. feria quinta in Spirschow 3). Presentibus talibus eccle. siasticis et laicis personis : abbate de Andreow, N. cancellario, magistro lohanne archidiacono, V. et B. fratribus de Miechow, H. et L. sacerdotibus, magistro s. subdiacono et alijs clericis, Valek et Falenta militibus et alijs laicis; Benedicto monacho, Simone canonico, Adam presbytero, Nicolao vicario in Zuerszow, fratre Alardo, Vilhelmo

laico, Marco laico, Gothardo, Vislauo. Nicolao, Plauco, Radey, Henrico filio nostri Henrici, Paulo, Martino Vilchek.

Nakielski: Miechovia, str. 147. a) Nakielski kładzie Thomas. Iest to jednak prosta myłka, która stąd powstała , iż w oryginalnym dokumencie zwyczajem w owych czasach dosyć powszechnym, nie było całe imię opata jędrzejowskiego wypisane, lecz tylko początkowe litery Th. co Nakielski odczytał jako Tomasz, a na którąto myłkę już A. Z. Helcel w rozprawie: O klasztorze jędrzejowskim zwrócił uwagę. Ówczesnym bowiem opatem jędrzejowskim, którego już od r. 1227 przez lat prawie 20 spotykamy, był Teodoryk.

") Kramsko, wieś paraf. w woj. kaliskiem, obw. i pow. konińskim, lecz czy o tej wsi mowa w niniejszym dokumencie, nie można z pewnością oznaczyć.

2) Góra i Suchodół gdzie leżą, równie niepodobna oznaczyć, gdyż jest kilka wsi tej nazwy.

3) Zwierzchów, wieś w woj. kaliskiem, pow. piotrkowskim, par. Bogdanów.

CCCXCII. 1227. die 21. m. Octobris, in Zwierzchów.

Gunterus episcopus Plocensis pactum a loanne scholastico, procuratore suo cum praeposito Miechoviensi de villis Góra, Suchodół et Krampsko initum, assensu suo comprobat.

Gunterus Dei gracia Plocensis ecclesie electus, totumque ejusdem capitulum, omnibus presens scriptum inspecturis, in Christo salutem. Nouerint uniuersi, quod cum lohannem scholasticum ecclesie nostre, procuratorem in causa, quam contra nos prepositus Miechouiensis super uillis de Gora et Suchodol coram abbate de Andreow, magistro lohanne archidiacono Sudumiriensi, et And. preposito s. Michaelis, a sede apostolica iudicibus delegatis mouebat, constituissemus, ipse de prudentum uirorum consilio propter bonum pacis per transaccionem seu composicionem finem cause imposuit memorate. Nos autem dictam transaccionem approbantes, eam presentibus literis, sigillorum nostrorum appensione communitam, ratificamus. Forma uero dicte transaccionis seu composicionis hec est, ut prepositus memoratus et ecclesia sua uillas de Crampsco iure perpetuo possideat cum omnibus earum pertinencijs et iuribus, tam in fundis, quam in hominibus, piscarijs, castoribus, qui in lacubus reperiuntur, cum decimis et iurepatronatus, cum venacione capreolorum et alijs appendicijs, et ipse prepositus a lite desistat et XV marcas lati argenti nostro capitulo refundat: obligante se dicto Iohanne scholastico memorato preposito et ecclesie sue ad penam L marcarum puri argenti, si nos sepedictam transaccionem seu composicionem infra proximum festum s. Andree apostoli ratam non haberemus, et prefatum prepositum infra eundem terminum in quietam possessionem dictarum villarum et iurium non induceremus, ita quod pena soluta, nihilominus maneat ipsi preposito et ecclesie sue libera potestas, coram prefatis iudicibus in causa priori super villis videlicet de Gora et Suchodol ius suum prosequendi. Et super his omnibus de euiccione prefata preposito et ecclesie sue sepedictus Iohannes scholasticus sese obligauit in predictis, dominum N.

« السابقةمتابعة »