صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Suliou cum omnibus pertinenciis suis, ius castorum, piscacionis et passagij, quod habetis in fluuio, qui dicitur Pilcha, possessiones de Lancino cum pertinenciis suis, possessiones de Maleouo cum pertinenciis suis, ius castorum et piscacionis et passagij, quod habetis in fluuio Lutcisa, possessiones de Crisanow cum pertinenciis suis, possessiones de Prussinou , possessiones de Gora, possessiones de Bladricou, possessiones de Petrou cum omnibus pertinenciis suis, possessiones de Pucichou, possessiones de Vicesinou cum lacubus et ius castorum et passagij in fluuio Visla, possessiones de Strelci cum pertinenciis suis, possessiones de Lybochina, possessiones de Specechou, possessiones de Vonceci, possessiones de Rudnou, possessiones de Ocalino, possessiones de Dambroua cum omnibus pertinenciis suis, cum pratis, terris, nemoribus, usagijs et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in uiis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus. Sane laborum uestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale, ac eciam noualium, que propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de ortis et uirgultis et piscacionibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradiccione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licencia de eodem loco discedere; discedentem uero absque communium litterarum uestrarum caucione nullus audeat retinere. Quodsi quis forte retinere presumpserit, licitum uobis sit in ipsos monachos uel conuersos regularem sentenciam promulgare: illud districcius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum, liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari, absque consensu tocius capituli uel maioris et sanioris partis ipsius. Si que vero donaciones aut alienaciones aliter quam dictum est, facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus astrictus, sine consensu et licencia abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli uestri prouidencia constitutum, nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit, non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem, fratrum uestrorum testimonio uti, ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iudicio seculari de uestra propria substancia uel possessionibus uestris subiacere compellat, nec ad domos uestras causa ordines celebrandi, causas tractandi uel aliquos conuentus publicos conuocandi venire presumat, nec regularem eleccionem abbatis uestri impediat aut de instituendo uel remouendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si uero

episcopus, in cuius parrochia domus uestra fundata est, cum humilitate ac deuocione, qua conuenit

, requisitus, substitutum aliquem benedicere et alia, que ad officium episcopale pertinent, uobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tantum sacerdos fuerit, propriis manibus benedicere, et alia, que ad officium suum pertinent, exercere, et uobis omnia ab alio episcopo percipere, que a uestro fuerint indebite denegata. Illud adicientes, ut in recipiendis professionibus, que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi episcopo saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere conpellantur. Pro consecracionibus uero altarium, ecclesiarum siue pro oleo sancto uel pro quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat exercere, sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesis impendat. Alioquin liceat uobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, graciam et communio. nem apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate uobis, quod postulatis, impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis recipere libere et absque contradiccione possitis, sic tamen, ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romane sedis, ut diximus, graciam et communionem habentem, et de quo plenam noticiam habetis, per uos transire contigerit, ab eo benedictiones uasorum et uestium, consecraciones altarium, ordinaciones monachorum auctoritate apostolice sedis recipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterium uestrum uel personas inibi constitutas, suspensionis, excommunicacionis uel interdicti sentenciam promulgauerint, siue eciam in mercennarios uestros pro eo, quod decimas, sicut dictum est, non persoluitis, siue aliqua occasione eorum, que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt, seu benefactores uestros pro eo, quod aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus, in quibus uos laboratis et alii feriantur, eandem sentenciam protulerint, ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam, nec littere ille firmitatem habeant, quas nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat uobis nichilominus in uestro monasterio, exclusis excommunicatis et interdictis, diuina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna imposterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere uel interficere, seu uiolenciam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas, nec non libertates et exempciones secularium exaccionum a regibus

et principibus uel aliis fidelibus racionabiliter uobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auffere uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexacionibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, ream se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subiaceat ulcioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

(Krzyż w pierścieniu z legendą: Fac mecum domine signum in bonum).

Ego Gregorius catholice ecclesie episcopus ss.
+ Ego Octauianus bb. Sergij et Bachi diac. card. ss.
+ Ego Reinerius s. Marie in Cosinidin diac. card. ss.
† Ego Egidius ss. Cosme et Damiani diac. card. ss.
+ Ego Petrus s. Georgii ad uelum aureum diac. card. ss.
+ Ego Rainaldus s. Eustachij diac. card. ss.

Ego Thomas tituli s. Sabine presb. card. ss.
Ego Bartholom. S. Pudentiane presb. card. tituli Pastoris ss
Ego Sigebaldus tituli s. Laurencii in Lucina presb. card. ss.

Ego Stephanus s. Marie trans Tiberim tituli Calixti presb. card. ss.

Datum Perusii per manum magistri Martini, sancte Romane ecclesie vicecancellarii, XIII° kal. Iulii, indictione Il“, incarnacionis dominice anno M° CC° XXVIIII, pontificatus uero domini Gregorii pape VIIII anno tercio.

Oryginał pargaminowy bez pieczęci. Powołane w buli tej miejscowości są:
Sulejów, miasteczko w obw. i pow. piotrkowskim,
Pilica, lewy dopływ Wisły, płynie pod Sulejowem,
Łęczno, wieś należąca do parafii Sulejów,
Milejów, wieś parafijalna w obw. i pow. piotrkowskim,
Lutcisa, jest Łuciążnia, lewy dopływ Pilicy poniżej Sulejowa,
Krzyżanów należy do parafii Milejów,
Góra baldrzychowska, w obw. łęczyckim, pow. zgierskim, par. Bałdrzychów,

Prusinowice jedne leżą w tymże powiecie, par. Leźniczka, drugie w pow. opatowskim, par. Waśniów; któreby z tych były, niepodobna oznaczyć, gdyż w obu tych okolicach leżały posiadłości klasztoru.

Bladricou jest Baldrzychów, wieś paraf. w pow. zgierskim,
Piotrów w obw. i pow. opatowskim, par. Waśniów,
Pucichou jest Pustkowie, wieś w obw. łęczyckim, pow. zgierskim, par. Kałów,

Vicesinou jest Waśniów, wieś parafijalna w pow. opatowskim,
Strzelce w obw. i pow. cpoczyńskim, par. Sulejów,

Libochnia snać zatraciła swą nazwę, gdyż jej nie ma w pobliżu posiadłości klasztoru,

Specechou jest Święciechów w obw. i pow. opoczyńskim, par. Blogie,
Vonceci jest Wojcin, wieś parafijalna w tymże powiecie,
Rudnou jest Radonia w tymże powiecie, par. Blogie,
Okalina, wieś w pow. i par. Opatów,
Dąbrowa, wieś paraf. w pow. opoczyńskim.

CCCXCIX. 1230. in Gombin.

Boleslaus filius Conradi, dux Sandomiriae, ecclesiae Lagoviensi ad s. Mariam rusticum quemdam restituit.

Notum sit universis, tam presentibus, quam futuris, presentem paginam inspecturis, quod ego Bolezlaus divina clemencia dux Sudomirie, testificante patre nostro duce Conrado Mazovie cum baronibus Dobesio, Dyrsicrao et Badricho, Chyrnam cum fratribus ecclesie beate Marie de Lagoy 1) et domino Michaheli Cuyaviensi episcopo ipsiusque successoribus pristine mancipavi servituti, ut nullus ad prefatum Chirnam cum fratribus respectum habeat, nisi successio Cujaviensium episcoporum. Ne igitur propter humane fragilitatis condicionem a memoria hominum excidat, appensione sigilli patris mei et meo decrevi roborari. Hec autem acta sunt in Gubyn2), anno Dominice incarnacionis M° CC° XXX°.

Z oryginału pargaminowego, będącego niegdy własnością senatora Stronczyńskiego, ogłoszony drukiem w kodeksie dyplomatycznym polskim Rzyszczewskiego i Muczkowskiego, tomie II, pod N. IX. Oryginał ten opatrzony był pierwotnie dwiema pieczęciami, zawieszonemi na sznurkach jedwabnych czerwonego koloru, z których tylko po jednej pozostały niewyraźne okruchy.

1) Łagów, miasteczko w woj. sandomirskiem, obw. i pow. opatowskim,
2) Gombin, miasteczko w woj. mazowieckiem, obw. i pow. gostyńskim.

CCCC. 1230. die 23. m. Octobris, in Novo castro.

Marcus palatinus et Clemens castellanus Cracovienses testantur, Vitum militem hereditatem suam Iaksice monasterio Miechoviensi dono dedisse.

Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, M. Dej gracia palatinus et C. castellanus Cracovienses, testimonium ueritatis acceptare. Ne gestarum rerum memoria processu temporis euanescat et pereat, discretorum uirorum prudentia solet ea per litteras eternare. Inde est, quod vniuersitati uestre fore duximus significandum, quod Vitus miles filius Sdizlauj de Iaczit coram nobis ecclesie Mechouiensj sancto Sepulcro pertinenti, hereditatem suam de Iaczit :) libere et plenarie in elemosinam contulit, eodem jure hereditario, quo ipse possidebat, possidendam, multis quidem presentibus, sed nullo

contradicente. Hujus facti testes sumus: Marcus palatinus, Clemens castellanus, Buza venator, Stephanus tribunus, Petrus, Mirozlaus cum fratre, Petrus Uognonis filius, Henricus palatinj capellanus, Reinerus monachus, Henricus Andree capellanus. Actum in die beatj Seuerinj jn nouo Castro, anno Domini M° CC° XXX°.

Oryginał pargaminowy, pieczęcie oderwane. Nakielski: Miechovia, str. 153. 1) Taksice, wieś w pow. i par. Miechów.

CCCCI. 1230. die 18. m. Novembris, in Skaryszów.

Nobilis quidam lacobus coenobio Miechoviensi villam Dzierzkówek confert.

In nomine patris et filij et spiritus sancti Amen. Que geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, poni solent in lingua testium, uel uiuacis littere memoria conseruari, quatinus sic hominum calumpnia possit aliquatenus deuitari, que plerumque solet benefactis nouercari. Nouerint igitur tam uniuersi, quam singuli, quod nobilis vir Iacobus in nostra constitutus presencia, cupiens vna cum uxore Sepulchro dominico ab omnibus uenerando, reuerenciam et honorem exibere, imo habitu et signo ordinis illius insigniri et muniri, villam dictam Dirscouich 1) una cum hereditate uille integraliter pertinenti, ecclesie Mechouiensi nomine sancti Sepulchri fundate supradicti, in elemosinam libere et absolute hereditario iure, non solum fratribus eiusdem, imo multis presentibus, nullo uero reclamante, contulit possidendam. Vt autem hec collacio laudabilis et deuota debitam et robustam optineat firmitatem, ego domina Grimislaua ducissa cum filio meo duce Boleslauo, et ego Adalbertus palatinus in argumentum fidei nostrorum impressione sigillorum dignum duximus per presentem paginam ueritati testimonium perhibere. Testes: Marcus castellanus, Precslauus Zaya, Adalbertus frater eius, Strezec, Wencezlauus Sala, Nicolaus filius eius, Getka subcamerarius, Bogufalus Zamborich, Boguslauus camerarius palatini, Falimirus tribunus episcopi, Iohannes filius Pretslaui, Cristinus filius Mlodote, Vlodimirus, Falec et Adalbertus frater eius, Sdislauus tribunus de Lublin, Bogdas camerarius, vxor Michaelis, vxor Martini, Cristinus Redslaui filius, Cherubin, Remoldus et Eustachius filij Seraphin, Stephanus Crisonis frater, Sifridus villicus Scharesouiensis cum omnibus burgensibus de Scharesouia, Dobes filius Uoyslaui cum genero suo Bernardo, Stephanus Romani filius, Crisan filius Pucislaui, Criz filius Gosslaui, Adalbertus filius Vignani cum Vito fratre suo, Bogufalus Radsulouic, Segneus, Bronis castellanus de Chehow. Acta sunt hec anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo XXX", in octaua beati Martini in Scaresouia, nobis et eisdem testibus ad colloquium procedentibus cum duce Cunrado et militibus per eum pulsis olim de Polonia, tunc autem per filium eius de Rusia reuocatis, secus pontem fluminis, cui nomen Radomera, pertractandum. Valeant omnes et nulli contradicant.

« السابقةمتابعة »