صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni kal. Martii, pontificatus nostri anno VI°. (1249).

Hoc igitur a(d) dictorum fratrum peticionem adibito testimonio proborum uirorum duximus exemplandum, et nostris sigillis consignandum, ne forte eodem rescripto ui uel casu amisso, de ipsius tenore contingerit dubitari. Scripta in Cracovia XVII kal. Augusti, anno Dominice Incarnationis M. CC. L°, in crastino Diuisionis Apostolorum.

Oryginał pargaminowy, przechowany w zbiorach książąt Czartoryskich vol. X, opatrzony był pierwotnie czterema pieczęciami, z których tylko po dwu pierwszych sznurki spłowiałe z pasowego jedwabiu pozostały.

CCCCXXXIII. 1250. die 3. m. Octobris.

Theodoricus abbas monasterii Cisterciensium Coprivniciensis cum abbate monasterii Andreoviensis villam Wszeborzyce parte villae Błonie commutat.

In nomine patris et filij et spiritus sancti amen. Quia pium est, discordie malum in bonum pacis per omnia tempora ualiturum conuertere et felici scripturarum memoria perhennare, ego frater Theodoricus dictus abbas de Coprzywnicia), totusque conuentus meus notum facimus uniuersis, quod cum inter nos ex una parte, et abbatem et conuentum de Andrzeow2) ex altera, pro dampnis, que nostri homines de foro nostro in quadam parte de Blone 3) uilla eorum eis sepius faciebant, durauerit discordia multis annis, ut cesseret murmur populi, qui multum super hoc uidebatur offendi, et remoueatur a nobis omnis mocio scandalorum, predictum malum prefate discordie sopiuimus in hunc modum, uidelicet, quod abbas et conuentus de Andrzeow partem illam de Blone per uiam, que de uilla fori de Koprzywnicia per pratum opilionum iuxta fossatum nouum tendit. ad uillam, que dicitur Chrczin ), cum pratis, siluis, agris, aquis et omnibus horum omnium utilitatibus nobis possidenda iure perpetuo contulerunt, ita tamen, quod in eadem parte nostra, quam nobis dederunt, tam ipsi Andrzeouienses, quam homines eorum de Blonye, habebunt perpetuo suis animalibus tocius generis usuagium tocius generis pascuorum sine dampno in agris uel pratis faciendo; quod si factum fuerit dampnum, restituetur et a delinquente scotus argenti nobis dabitur pro emenda. Porro cum nos uel homines nostri nullum ius pascendi in eorum pascuis habeamus, statuimus, quod si homines nostri suis animalibus eorum pascua depascere presumpserint uel aliud dampnum fecerint in segetibus aut in pratis absque magistri de Blone licencia speciali, dampnum reddent et scotum similiter magistro (de) Blone pro emenda. Et sciendum, quod tam nos, quam homines nostri de tota parte illa, de qua nobis cesserunt, ipsis de Andrzeow decimam fideliter tenemur soluere et ipsi iugiter tenentur recipere sicut prius. Nos autem in recompensacionem ipsius partis, quam

habemus, contulimus dictis abbati et conuentui de Andrzeow uillam, quam dedit nobis in consecracione ecclesie nostre comitissa Beatrix, filia comitis Nicolai de Zabloche, nomine Xeborith 5), cum omnibus partibus et pertinencijs suis, scilicet terris cultis et incultis, pratis, aquis, siluis, apibus et omnibus alijs utilitatibus, quas infra metas eiusdem ville habebamus (et) debebamus habere. Ceterum quia dicti abbas et conuentus de Andrzeow in humulo, de quo nobis cesserant, se lesos grauiter causabantur, pro bono pacis eis contulimus illum angulum humularie, qui est sub uia, per quam itur de foro ad gayum Urbani et dirigitur ad superiorem angulum molendini, quod blisnana nominatur, et descendit iuxta aque alueum usque ad propriam humulariam de Andreow. Hac autem condicione eis dictum angulum contulimus, quod aquam ibi de suo alueo non deducent nec edificabunt ibi quitquam, quod molendinum debeat impedire. Et ideo, ut tocius litis materia subtrahatur, nec nos infra dictum angulum aliquid reclamare possimus, campum unicum, quem habemus in parte inferiori iuxta campos Blonye, pro quo tres pecias prati in sinagio (s) uille, que dicitur Chrczin, recepimus ab eisdem, eis benigne contulimus et uolumus, ut totum angulum et omnia, que eis concessimus et dedimus, cum omnibus utilitatibus eorundem perpetuis temporibus pacifice possideant et quiete. Ipsi autem de commutacione, quam ab eis accepimus, nobis debent legittimam partare (s) garenciam et nos eis ex ea, quam a nobis eciam acceperunt. Et ut ratum habeatur, presentem cartam sigilli nostri testimonio communiuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo, tercia die Octobris.

Z kopijarza koprzywnickiego, karta 192, str. odwrotna. Sprostowana myłka: a) de Koprzywniciensi.

1) Koprzywnica, miasteczko w woj. sandomirskiem, pow. staszowskim.
2) Iędrzejów, miasteczko powiatowe w woj. krakowskiem.

3) Błonie, leży w pow. staszowskim, par. Koprzywnica.

4) Krzcin, wieś na południe od Blonia położona, należąca również do par. Koprzywnica. Kopra

5) Sciborzyce czy Wszeborzycę odgadnąć trudno. Są wprawdzie Sciborzyce w woj. krakowskiem, pow. olkuskim, par. Wysocice, lecz te były w r. 1250 posiadłością rycerską, własnością Ścibora i Strachoty synów Mikołaja, i sprzedane zostały w r. 1252 klasztorowi Cystersów w Szczyrzycu, w którego posiadaniu już potem nieprzerwanie zostawały. (Kod. małopolski N. 38). Długosz w Liber beneficiorum (tom III, str. 372) wspomina pomiędzy posiadłościami, niegdy do klasztoru jędrzejowskiego należącemi, także wieś parafijalną Wszeborzyce, w ziemi sieradzkiej położoną. Wprawdzie tej nazwy miejscowość dziś w ziemi sieradzkiej nie istnieje. Gdy jednak Długosz wspomina zaraz niżej wieś Grodzisko, która do parafii tych Wszeborzyc należeć miała, a z kilku wsi tej nazwy w dawnej ziemi sieradzkiej położonych, jedno Grodzisko należące do parafii Borzykowej wielkiej, ma istotnie w sąsiedztwie wieś parafijalną zwaną Soborzyce, leżącą w pow. radomskim, obw. piotrkowskim, przeto te Soborzyce będą zapewne owemi Wszeborzycami Długosza. Być więc może, iż także wzmiankowana w naszym przywileju wieś Xeborith jest identyczna z temi Wszeborzycami.

CCCCXXXIV. 1251. die 5. m. Februarii, in Bochnia.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae venditionem villae Łącko a comite Wierzgone monasterio Miechoviensi factam, ratam esse iubet.

In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Vniuersa negocia, que stare cupiunt in statu solido, literis fiunt ac testimonio firmiora. Sciant ergo tam presentes, quam posteri, presentis pagine inspectores seu auditores, quod nos Boleslaus diuina fauente gracia dux Cracouie et Sandomirie, cum dilecta matre nostra domina Grymislaua predictarum terrarum ducissa, perspectis comitis Wierzgonis (olim) castellani de Sandec, erga nos fidelibus obsequijs, omnes hereditates, quas donacione nostra uel patris nostri bone memorie ducis Lestkonis seu qualibet legitima taxacione acquisiuit, sibi omnibusque successoribus suis confirmamus, dantes ei liberum arbitrium commutare, posteris relinquere, seu pro remedio anime sue ecclesie donare, nulla obstante filiorum uel consanguineorum suorum contradiccione. Prefatus siquidem Wierzgo zelo caritatis inductus, in nostra presencia et cum nostro consensu et fauore, fauente et adstante fratre ipsius comite Gytone nec non et filio eius comite Woyzlao, unam de suis hereditatibus, que Lancsco) nuncupatur, quam tempore patris nostri pacifice et sine impedimento possedit, fratribus sancti Sepulchri, id est domui Miechouiensi pro remedio anime sue et pro summa pecunie CCC marcarum puri argenti contulit, hereditario iure possidendam. Quod si filius eius Woyzlaus predictus eandem ad suos usus reuocare uoluerit, datis CCC marcis puri argenti prefate domui, nominata hereditate suam dotabit posteritatem; alioquin fratres dicte domus sancti Sepulchri sine omni strepitu calumnie eandem in perpetuum possidebunt. Quia vero pretaxatam domum sancti Sepulchri specialiter diligimus, speciali gracia eos premunientes, omnes incolas sepiusdicte uille ab omni iurisdicione et grauamine castellani excipimus, qui nec citentur, nec citati obediant castellanis, excepta nostra maiestate. Vt autem utraque donacio tam nostra, quam prefati nostri baronis, rata et inuiolabilis in euum perseueret, per manum Dobeslai nostre curie subcancellarij presentem literam sigilli nostri impressione fecimus roborari. Actum anno Domini M. CC. LI, in die b. Agathe uirginis, in Bochna, sub horum nobilium testimonio: comitis Michaelis castellani de Cracouia, comitis Clementis palatini eiusdem, Nicolai iudicis eiusdem, Sandonis subcamerarij et fratis sui Glawe, Petri filij Viti, domini Boleborij abbatis de Tyncia et Martini abbatis de Wanchodsc, Domoradi subiudicis Cracouiensis et quam plurimorum aliorum testium ibidem assistencium.

Nakielski: Miechovia, str. 171, skąd przedrukowany w Lelewelu: Polska dzieje i rzeczy jej, IV, 155. a) U Nakielskiego wyraz »olim« jest widocznie przez omyłkę opuszczony. W roku 1251 bowiem Witga czyli Wyczga nie był już kasztelanem sądeckim. Na kasztelanii sądeckiej spotykamy go znacznie wcześniej, mianowicie w r. 1243 (kod. dyplom. katedry krakowskiej N. 24 i dyplomataryjusz

mogilski N. 18), podczas gdy od r. 1249 do 1255 już brat jego Gedko kasztelaniję sądecką dzierży. Nie można zaś odnieść dokumentu niniejszego do r. 1243, gdyż z tym rokiem nie zgodziłby się ani Bolibor opat tyniecki ani Domarad podsedek krakowski. Gdy zresztą dokument nie budzi podejźrzenia a świadkowie z rokiem. 1251 się zgadzają, przypuścić należy, iż w oryginalnym tekscie stało albo olim castellani de Sandec, albo fratris Getconis castellani de Sandec.

1) Łącko, wieś parafijalna w obw. sądeckim, pow. krościeńskim.

CCCCXXXV. 1251. die 11. m. Aprilis, Lugduni.

Innocentius IV. P. M. monasterio Miechoviensi quasdam indulgentias largitur.

Innocentius episcopus seruus seruorum Dej. Uniuersis Christifidelibus presentes literas inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit et uota bene seruientibus multo maiora retribuat, quam ualeant promereri: ut tamen reddatur Domino populus acceptabilis, Christifideles ad complacendum ei quasi quibusdam illectiuis muneribus, indulgentijs scilicet et remissionibus inuitantur, ut reddantur exinde diuine gracie aptiores. Cupientes igitur, ut ecclesia dilectorum filiorum prioris et conuentus domus Dominici Sepulchri Miechouiensis, Cracouiensis diocesis, congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in die dedicacionis eiusdem annis singulis uenerabiliter uisitauerint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentijs misericorditer relaxamus. Datum Lugduni III idus Aprilis, pontificatus nostri anno

octauo.

Nakielski: Miechovia, str. 170. Sprostowana myłka: a) temporibus.

CCCCXXXVI. 1252. Cracoviae.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae, comiti Clementi de Ruszcza, palatino Cracoviensi, varias immunitates largitur.

In nomine Domini amen. Quoniam ea, que geruntur in tempore, ne simul cum cursu ac interuallo temporis elabantur a memoria, a prudentibus consueuerant studiosa mente scripturarum ac fidedignorum testimonio perhennari: noscat igitur presens etas et sciat futura, quod nos Boleslaus Dei gracia dux Cracouiensis et Sandomiriensis, una cum nostra charissima matre domina Grymislaua, ducissa terrarum earundem, considerantes fidelitatem et probitatem nostri fidelis comitis Clementis de Ruszcza ), palatini Cracouiensis, qui sua industria 'nos de captiuitate patrui nostri ducis Conradi liberauit per exploratores suos et nuncios fideles et pristine restituit libertati; postea quando idem dux coadunatis sibi alijs quatuor principibus, in fortitu

dine magna et exercitu graui terram sibi nostram subijcere et nos perdere cupiens, intrasset, idem Clemens accitis ad se amicis suis et militibus nostris, sicut fidelis miles et bellator strenuus, ipsos duces in campo, qui dicitur Suchodol, inuasit et cum Dei auxilio multos de aduersarijs nostris prostrauit et alios in fugam conuertit, nos in ducatu nostro constituens, omnes fines terrarum nostrarum in gladio suo et strenuitate cordis sui protexit. Cuius nos fidelitatem de more representantes, damus et perpetuo ei tradimus et omnibus posteris eius utriusque sexus omnes libertates, quas nos in dominio nostro habemus, ita, quod omnes hereditates supradicti comitis Clementis patrimoniales, deseruite et pecunia comparate, sint libere prorsus ab omnibus exaccionibus, solucionibus et angarijs, quocumque uocabulo censeantur. Habeat insuper idem comes Clemens et omnes posteri eiusdem potestatem iudicandi ad omnes sentencias iuxta formam curie nostre, uidelicet ad aquam et ferrum candens, ad duellum baculorum et gladiorum, ad suspendium et mutilacionem membrorum homines suos. Valeant preterea edificare in suis hereditatibus municiones, castra, ciuitates, pro libitu sue uoluntatis. Liceat sepedicto Clementi cum omni sua posteritate seruire libere principibus quibuscumque uicinis et remotis, nullius obstante auctoritate, absque omni impedimento suarum possessionum.. Vt autem hec nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum publice in Cracouia anno M°CC LII°. Presentibus his testibus: Michaele castellano Cracouiensi, Sandone palatino Sandomiriensi, Stephano castellano Sandomiriensi, Adamo castellano Vislicensi, Zeugno castellano Lublinensi, Zeugno castellano Zarnouiensi, Nicolao pincerna Cracouiensi, Sandone subcamerario Cracouiensi, Falislao subcamerario Sandomiriensi et alijs quam pluribus. Datum et ordinatum per venerabilem Prandotam episcopum Cracouiensem, anno

vt supra.

Nakielski: Miechovia, str. 33, Paprocki: Herby rycerstwa polskiego (Kraków 1858), str. 123, przedruk u Lelewela: Polska dzieje i rzeczy jej, IV, str. 156. 1) Ruszcza, wieś parafijalna w obw. krakowskim, pow. mogilskim.

CCCCXXXVII. 1252. die 16. m. Ianuarii, Perusii.

Innocentius IV. P. M. coenobium sanctimonialium ordinis s. Benedicti de Staniątki sub apostolicam suscipit protectionem.

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus abbatisse et conuentui monasterij de Stanutek '), ordinis sancti Benedicti, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo diuino estis obsequio mancipate,

« السابقةمتابعة »