صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

cum omnibus, que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem terras, possessiones, domos ac alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Perusij XVII kal. Februarij, pontificatus nostri anno nono.

Oryginał pargaminowy, opatrzony ołowianą bulą papieża Innocentego IV, zawieszoną na sznurku z żółtego i czerwonego jedwabiu, przechowany jest w archiwum klasztoru staniąteckiego.

1) Staniątki, wieś w obw. bocheńskim, pow. niepołomickim, par. Brzezie.

CCCCXXXVIII. 1252. die 22. m. Novembris, Perusii.

Innocentius IV. P. M. donationem villae Łącko a Wierzgone de Sandecz fratribus Dominici Sepulcri factam, ratam esse iubet.

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Wierzgoni Polono de Sandecz militi

, Cracouiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Sane presentate nobis ex parte tua litere continebant, quod villam tuam de Lancsco '), que est in castellania de Sandecz Cracouiensis diocesis, pro remedio anime tue dilectis filijs fratribus Dominici Sepulchri in presencia nobilis viri ducis Cracouiensis, ecclesie Romane deuoti, pia et prouida liberalitate donasti. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, donationem huiusmodi ratam habentes et gratam , illam auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Perusij X kal. Decembris, pontificatus nostri anno decimo.

Nakielski: Miechovia, str. 171.
") Łącko, wieś parafijalna w obw, sądeckim, pow. krościeńskim.

CCCCXXXIX. 1253. die 27. m. Februarii, in Korczyn.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae Nicolao filio Volcmari et sociis eius civitatem Bochnia iure Teutonico Vratislaviensi locandam confert.

In nomine Domini amen. Quoniam ut ait Sapiens, non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, que postea futura sunt“, erit recordacio apud eos, qui futuri sunt in nouissimo, necessarium est, gesta transitoria per testimonia scripture commendari memorie posterorum. Nouerint igitur uniuersi presencium noticiam habituri, quod nos Boleslaus Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, attendentes fidelia grataque seruicia, que nobis fideles nostri Nicolaus filius Volkmari, quondam ciuis de Legnicz, Nicolaus dictus de Kyyow, Egidius filius Henrici de Slup et Nicolaus de Gluptzicza nobis impenderunt multipliciter et adhuc impendent dante Domino in futurum, uolentes eos nostris obsequendise beneplacitis reddere prompciores et nihilominus condicionem ducatus nostri facere meliorem, sufficienti deliberacione habita cum illustri' domina Grimislaua matre nostra charissima, communicatoque venerabilis in Christo patris, domini Prandothe Cracouiensis episcopi, nec non fidelium baronum nostrorum consilio pariter et consensu, constituimus et facimus eos locatores ciuitatis, quam fundare et construere intendimus in loco salisfodinarum, quis Polonice Bochnija et Saltzberk Theutonice nuncupatur, volentes, ut ipsi locatores eth incole ciuitatis eiusdem omnino utantur et gaudeant iure Theutonico, quo Vratislauiensis ciuitas est locata, ita quodi ad alia iura et consuetudines ac obseruancias quascunque et adk alia, que ciuibus Vratislauiensibus sunt inconsueta, minime teneantur. Ad quorum eciam sustentacionem commodam et decentem sexaginta mansos Franconicos in agris cultis et incultis eidem ciuitati ad culturam perpetuo applicamus, de quibus quemlibet quintum mansum prefati quatuor viri et eorum successores qualescunque libere absque solucione census et decime iure hereditario possidebunt. Item pro remedio anime nostre unum mansum ad congruam sustentacionem capellani ecclesie sancti Nicolai ibidem, a solucione census et decime prorsus liberum, deputamus; de reliquis vero mansis cultis per sex annos, de incultis per duodecem cultores eorum a solucione census et decime plena gaudeant libertate; qua elapsa de quolibet manso tam pro decima quam pro censu mediam marcam argenti et duas mensuras tritici, duasque siliginis et totidem auene singulis annis nobis' soluere tenebuntur. De qua pecunia censuali et decimali capitulum Cracouiensis ecclesie quindecem marcas habere debet nomine decime annuatim, ex ordinacione venerabilis patris domini Prandothe episcopi memorati, accedente ad hoc censensu capituli supradicti. Sane si futuris contingeret in agris aut pratis, nemoribus et pascuis per nos vel nostros successores ciuitati prefate aliquid superaddi, ijdem locatores uel eorum posteri quintam, prout dictum est de agris alijs, percipient porcionem. Similiter quamlibet quintam curiam in ciuitate predicta, quintamque cameram pannorum, que sedecim erunt numero, per mediam marcam annuam soluentes pensionem, item quintam institam, quas sub duodeno comprehendimus numero, et soluent censum annuum per fertonem, et indiferenter omnes bancas panis et calceorum et macella omnia et generaliter omnes utilitates seu pro

uentus, qui in foro ciuitatis predicte nunc possint fieri uel in posterum superaddi, ab omni exaccione, censu uel quauis alia solucione in perpetuum libere possidebunt, ita tamen, quod ubi nos de quatuor partibus nostris quascumque recipimus soluciones, ibi eciam ipsi de suis porcionibus consimiles recipere poterunt soluciones; unum tamen” maccellum et unam bancam panis excipimus, que predicte ecclesie beati Nicolai ab omni solucione prorsus (libera) perpetuo applicamus. Preterea dedimus eisdem quatuor viris unum mactatorium et duas stubas balneareso. Insuper contulimus ipsis usum et dominium tot molendinorum, quot per spacium unius milliaris a ciuitate per ascensum et descensum fuuij, qui wlgariter Raba dicitur, super utroque eius littore uel alias, ubi eis magis expedire uidebitur, duxerint construenda ?, in quorum construccione nullus omnino, cuiuscunque' condicionis fuerit, eos impedire presumat, nec infra limites eorum nulli alteri edificare sit licitum molendina. Piscinas eciam, quotquot possunt et voluerint, permittimus eos facere, prohibentes alijs infra terminos eorundem; et hec omnia et singula volumus ab omni seruicio, pensione et exacciones fore libera penitus et exempta. Concedimus eciam ipsis et eorum successoribus nec non incolis ciuitatis eiusdem per spacium unius miliaris ad omnes eius partes in predicto fluuio Raba et in ceteris aquis" sui districtus cum hamis, sagenis, gurgustrijs et retibus piscacionem liberam, nec non per campos et rubeta in uallibus et montibus pascua suorum animalium libera. Item siluas et borras similiter per spacium unius miliaris ciuitatem undique ambientes', et ligna pro ignibus et edificijs incidendi, presertim cum ex hoc zuppa nostra meliorari et augeri in utilitatibus dignoscatur, liberas omnino eorum usui deputamus perpetuo possidendas, ita uidelicet, quod nullus militum seu nobilium uel quiuis alius cuiuscunque condicionis existat, presumat ipsos aut eorum familiam per impignoracionem uel quamcunque aliam molestiam aliquatenus perturbare; quos eciam huiusmodi gaudere perpetua volumus libertate, quod" merces et alias quascunque res* suas mobiles uel immobiles per totum nostrum ducatum et dominium in curribus, bigis, carucis vel summarijs, vel per aquas in nauibus, ad quascumque partes, loca vel prouincias maluerint, libere deferre ualeant, eciam ad nundinas et ad fora : ita, quod” de ipsis mercibus et rebus alijs simul et de animalibus ipsas vehentibus vel portantibus, et de pueris seu famulis ad ea spectantibus, ad solucionem thelonei, in quacumque castellania, districtu, ciuitate , uilla vel loco fuerit, ad quemcumque eciam illud siue ad nos, siue ad alios mediate siue immediate pertineat, nullomodo teneantur. Nulli eciam sit fas é iudicare ciues aut incolas ciuitatis premisse, ad quascunque partes ducatus nostri cum mercibus aut alijs rebus suis deuenerint, bona eorum per detentaciones, que anewank wlgariter nuncupantur, quomodolibeti occupandi, sine nostra uel nostrorum successorum licencia speciali; extunc nonnisi iure Theutonico, eciam si super eo an ad nostrum tribunal ipsos euocari contigerit, iudicari debebunt. Preterea cupientes prenotatum Nicolaum filium Volkmari propter merita ipsius,

eo quod bb nobis multas utilitates pre ceteris attraxit, specialis gracie prerogatiua benigno fauore respicere, et honoribus simul cum fructibus alijs anteferre, donauimus ei et suis successoribus pro araturis suis quandam porcionem “ terre, que obersar dd wlgariter dicitur, supra quam villa Chodinijce ce est locata, liberam ab omni censu, exaccione, collecta et a quauis alia solucione seu seruicio, quocumque vocabulo censeatur, iure hereditario perpetuo possidendam, siue per se ipsum colat, siue tradat alijs excolendam 88. Considerauimus bh insuper, quodü questiones et cause cicius et melius kk per unum quam per plures expediri consueuerunt, hinc est, quod prenotatum Nicolaum filium Volkınari cum suis successoribus iudicem et aduocatum constituimus hereditarie in prehabita ciuitate, qui in omni causa criminali uel ciuili, parua uel ardua", omnes incolas ciuitatis eiusdem et uillarum circumadiacencium mm, simul et omnes aduenas, mercatores, negociatores et generaliter omnes homines casu uel ex proposito de quacumque prouincia, regno, ducatu, comitatu, territorio uel districtu illuc venientes, cuiuscunque condicionis, status "", nacionis uel idiomatis existant, militalis uel ducalis ", dummodo ad iudicium pertineant seculare, iure Theutonico, quo ciuitas Vratislauiensis utitur, iudicabit: militibus nostris seu nobilibus duntaxat exceptis, quos super contractibus et excessibus ibi factis, ad nostrum volumus iudicium euocari; famulos tamen PP ipsorum ipse aduocatus quemadmodum et alios iudicabit, et de omnibus, que nomine pene uel satisfaccionis pro contumacia uel excessu de huiusmodi iudicijs obuenerint, ipse aduocatus percipiet. In ipsa autem ciuitate neque castellanus neque palatinus uel quiuis alius iudex ciues ibidem uel alios ducatus nostri homines uel eciam aliunde venientes poterit iudicare uel aliquam ibidem iurisdicionem seu iudicium exercere, sed per aduocatum et eius successores iudicandi erunt, utpote superius est expressum; nisi forsan essemus ibidem personaliter constituti, et eos contingeret ad nostram presenciam euocare. Porro ipse aduocatus et sui successores una cum ministris eorum a nemine, nisi a nobis et nostris successoribus per assessores seu scabinos, qui ius Theutonicum non ignorent, in omni generaliter causa iure Theutonico iudicari debebunt, et tunc non aliter comparere teneantur, nisi per nostras litteras fuerint euocati. Et quidem, si idem aduocatus uel eius successores in iudicio cum aliquo nobilium contenderit et in causa obtinuerit, eodem iure gaudebit, quo nobilis , si in causa uictoriam reportasset. Sane zupparij nostri ibidem cum scriptoribus et camerarijs eorum, non per ipsum aduocatum uel eius successores, sed per nos erunt super contractibus et excessibus iudicandi; ipsorum tamen 99 famuli aduocati iudicio, quando maleficia commiserint, subiacebunt. Addicimus eciam supradictis, quod " idem aduocatus non ea maleficia et excessus, que in zuppa nostra infra et intra montes seu schachtas et supra in domibus, gasis et septis zuppe committuntur, sed in alijs locis quibuslicet, si fuerint perpetrata, in forma iusticie iudicabit. Ne autem hec nostra donacio possit processu temporis a nobis uel nostris successoribus irritari, et ne dubietas aliqua, que plerumque animos

ad lites et iurgia excitat, circa ipsam ualeat suboriri, et ut presens scriptum vires obtineat publici instrumenti, ipsum sigilli munimine duximus roborandum ss. Acta sunt hec presentibus his testibus ad hoc rogatis: domino Prandotha episcopo Cracouiensi, Pomiano abbate de Ploczk, Michaele castellano Cracouiensi, Clemente palatino ibidem, Adamo castellano Visliciensi, domino Liaschota preposito " Scarbimiriensi, Nicolao iudice curie Cracouiensis, Sulkone castellano de Brzesk, Thoma thesaurario et multis alijs fidedignis. Datum in Korczin, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio et tercio calendas Marcij.

Z potwierdzenia Zygmunta I, wydanego na sejmie w Piotrkowie r. 1528, ogłoszony jest ten akt drukiem w Łabęckiego: Górnictwo w Polsce (Warszawa 1841) tomie II, str. 82. Iest także kopija tego Zygmuntowego potwierdzenia wpisana w jedną z ksiąg archiwum miasta Bochni, oznaczona literą K, pochodzącą z r. 1530, na str. 132. Odmianki tych dwóch tekstów podajemy poniżej, oznaczając tekst Łabęckiego literą Ł, tekst bocheński literą B: a) Ł. qui postea futuri sunt, b) B. posterum, c) Ł. Kijow, d) Ł. Glupszycz, e) Ł. obsequentibus, f) B. illustrissima, g) B. que, h) B. et brak, i) B. itaque, k) B. ad brak, 1) B. nobis brak, m) Ł. soluent, B. soluens, n) Ł. tum, o) Ł. balneales, p) B. domicilium , q) B. constituenda, r) B. cuiusque, s) B. ab omni pensione et seruicio et exaccione, t) Ł. penitus brak, u) B. agris, v) B. ambigens, w) B. quoque, x) Ł. vel, y) B. et, z) B. itaque, ż) B. potestas, 2) Ł. quomodolicet, aa) Ł. super et, bb) B. eoque, cc) Ł. pacionem, B. petiam, dd) B. obersdsar, ee) B. Chodenicz, ff) B. collecta brak, gg) B. alijs ad colendam, hh) B. consideramus, ii) B. quoque, kk) B. et melius brak, 11) Ł. criminali et ciuili, parua et arctua, mm) Ł circumiacencium, nn) Ł. status brak, oo) B. dodaje existat, pp) Ł. tum, q9) Ł. tum, rr) B. quoque, ss) B. roborare, tt) Ł. preposito brak.

1) Bochnia, miasto obwodowe w Galicyi zachodniej, nad rzeką Rabą położone. 2) Chodenice, wieś tuż pod Bochnią położona.

CCCCXL. 1253. die 9. m. Aprilis, in Osiek.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae Wolimiro episcopo Wladislaviensi locandi civitatem in castellania Lagoviensi iure Teutonico, potestatem tribuit.

Nos Boleslaus dux Cracouie et Sendomirie, uniuersis presens scriptum inspecturis, salutem in Domino. Scire uestram uolumus uniuersitatem, quod nos uenerabili patri domino W. ecclesie Wladislauiensis episcopo, in castellania Lagouiensi ') ciuitatem locandi sub eadem contulimus libertate, sub qua dominus Cracouiensis episcopus ciuitatem Tarsek ?) obtinet iam locatam. Et quod hanc nostram donationem firmam et stabilem credatis permansuram, hanc litteram sigillo nostro fecimus roborari. Datum in 'Ossek anno gracie M. CC. LIII, quarta feria proxima ante Ramispalmarum.

2 kopijaryjusza pierwszego kapituły włocławskiej, fol. 205, str. odwrotna.

) Łagów, miasteczko w woj. sandomirskiem, obw. i pow. opatowskim.

2) Tarczek, wieś parafijalna w temże województwie, obw. opoczyńskim, pow. szydłowieckim. Na osadzanie Niemców w powiecie tarskim otrzymał biskup kra

« السابقةمتابعة »