صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

DCXXV. 1274. die 1. m. Ianuarii, Cracoviae.

Sbroslaus canonicus Cracoviensis et Wratislaviensis donationem sex mansorum in villa Kolanowice, a Wilhelmo episcopo Lubusensi, monasterio Miechoviensi Sepulcri Dominici factam, assensu suo comprobat.

Quia iustum et consonum convenit esse racioni, ut ea, que pro remissione peccatorum sunt collata , licet minus legitime et irracionabiliter annotentur, ea studiosius cavendum, ut in utiliora extirpata, que vigorem optinent, racionabilius confirmentur. Quare ego Sbrozlaus canonicus Cracoviensis et Wratislaviensis, notum esse volo omnibus, hanc litteram inspecturis, quod collacio, que per venerabilem dominum Wilhelmum, olim episcopum Lubuciensem, sex mansorum, quos in villa Colini habuit iure empcionis, et nullo inpediente vel questionem ei tunc mouente possedit multis temporibus retroactis, prout in sua donacione iam apparet, et nunc vero fratribus Dominici Sepulcri de Mechov mansos superius nominatos transtulit in quadam commutacione, sicut ex privilegio ab eo eis iam collato, potest colligi manifeste, ego illam donacionem ad specialem peticionem et instanciam fratris Hugonis, nunc supradicti cenobii preceptoris, collacionem seu permutacionem, qualicunque modo habita censeatur, nomine meo necnon patris mei et matris ceterorumque amicorum meorum confirmo ut verus heres, qui iussa avi mei comittis Sbrozlay testatoris fideliter, ut teneor, debeo adimplere et eciam, si qui essent inpugnantes, eos a violencia prohibere, ita, quod integraliter ea, que sunt iam collata, ab eisdem fratribus pacifice possideantur sine omni amplius ques: tione. Vt autem hec rata permaneant, presentem eis paginam duxi concedendam, sigillo capituli Cracoviensis et mei sigilli munimine roboratam. Datum Cracovie in Circumcisione Domini, anno eiusdem Mo. CC'. LXX°. IlIlo. Presente magistro Gerardo decano Cracoviensi, fratre Thoma, domino Philippo Plocensi canonico et aliis quam pluribus.

Oryginał pargaminowy, przechowany w archiwum państwowem we Wrocławiu. Na paskach pargaminowych wiszą dwie pieczęcie mocno uszkodzone, jedna mała okrągła w zielonym wosku, pieczęć Zbrosława, druga w zwykłym wosku kapituły krakowskiej z odwrociem. Regesta szląskie tom II, N. 1450.

Kolanowice, wieś na górnym Szląsku, w rejencyi opolskiej, okręgu apel. raciborskim.

Miechów, miasteczko obwodowe w woj. krakowskiem.

DCXXVI. 1274. die 11. m. Novembris, in Osiek.

Boleslaus dux Cracoviae et Sandomiriae Svantoslao filio Clementis villas Żabno et Żyrawa confert.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis amen. Geste rei noticia propagatur in posteros, cum venit auctoritas et robur firmum a tes

timonio litterarum. Si fideles nostros diligimus et eis graciam nostram inpendimus cum profectu, principalem modum, sicut expedit, immitamur, exemplum rectoris boni singulis ostendentes. Quia dignum creditur et honestum, ut qui principum seruicijs se sponte subiciunt, digno retribucionis munere consolentur, notum sit igitur omnibus, tam presentibus, quam futuris, quod nos Boleslaus Dei gracia dux Cracouie et Sandomirie, inspicientes summam fidelitatem ac preciare obsequium, quod illustris Swantoslaus filius Clementis nobis multiformiter inpendit, hereditatem, que nuncupatur Shambno cum Ziraua, tam in apibus, quam omnibus vtilitatibus ad ipsam pertinentibus, iam dicto comiti Swantoslao quam suis posteris iure hereditario inperpetuum contulimus possidendam. Qua possessa homines in predicta hereditate conmorantes, a seruicijs ducalibus, que dicuntur preuod, pouoz, ac solucionibus veluti stan, pouoloue, vacca, inmunes permaneant et exempti: adicientes ipsis, quod (quicunque in ipsa hereditate habitare voluerunt, tantum de silua extyrpanda ad omnes partes recipiant, quantum pro agris conparandis indigebunt. Item eidem comiti Swentoslao, quam sue posteritati contulimus, ut homines in prefata hereditate residentes, ab omni iudicio castri, palatini puram habeant libertatem. In cuius (rei) testimonium et pleniorem euidenciam presentem literam sigilli nostri munimine fecimus conmuniri. Actum presentibus hijs venerabilibus uiris : Varsone castellano Cracouiensi, lanusio palatino Sandomiriensi, lohanne Licho subiudice, Wlodimiro lowchi Cracouiensibus), Kroscon. Datum in Hosek per manus Twardoslai subcancellarij, anno Domini Mo CC° LX°. IIlJ'. IIJo idus Nouembris.

Oryginał pargaminowy, przechowany w archiwum hr. Lanckorońskich w Rozdole. Tekst powyższy zdjęty jest z odręcznej podobizny udzielonej nam uprzejmie przez p. Karola Potkańskiego. Rok 1264 jest oczywistą myłką pisarską. W tym bowiem roku był Adam kasztelanem krakowskim, Siegniew wojewodą sandomirskim, podsędka i łowczego krakowskich z tego roku nie znamy. Natomiast Warsz postąpił ż palacyi sandomirskiej na kasztelaniję krakowską dopiero w r. 1270, a palacyję sandomirską objął po nim Ianusz; pierwszy dzierży kasztelaniję krakowską do r. 1280, drugi palacyję sandomirska do r. 1283. Widoczna więc, iż pisarz zamiast roku Mo CC° LXX° IIII", przez omyłkę napisał Mo CC° LX° III, opuszczając jednę X. Dokument sam bowiem nie budzi żadnego podejźrzenia ani co do formy i charakteru pisma, ani co do treści. Z reszty świadków Twardosław podkanclerzy występuje w latach 1256 do 1279, Ian Łyko jest dobrze znany z współczesnych aktów, choć nie jako podsędek krakowski. W r. 1273 występuje on jako świadek bez żadnego jeszcze urzędu, a w latach 1277 i 1258 jest skarbnikiem księżnej. Wlodzimirz łowczy krakowski nie jest wprawdzie znany, ale też nie wiemy wogóle kto był łowczym krakowskim w r. 1274 lub podsędkiem, nie jest więc wykluczoną możność, iż pierwszym był Włodzimirz, drugim lan Łyko. Tytuł willustris« dany Swiętosławowi tem się tłumaczy, iż był on synem Klemensa z Ruszczy, najpotężniejszego magnata małopolskiego z czasów Bolesława Wstydliwego. Sam też zostaje później kasztelanem wojnickiem a następnie wiślickim, na którejto ostatniej kasztelanii jeszcze go w r. 1288 spotykamy.

Zabno, miasteczko powiatowe w obw. tarnowskim.
Żyrawa dziś w pobliżu Żabna nie istnieje.
Osiek, miasteczko w obw. sandomirskim, pow. staszowskim.

+

DCXXVII. 1277.

die m. Octobris, Cracoviae. Paulus episcopus Cracoviensis villas Orzech, Piekary, Odół, Bobrowniki, Żychcice, Dąbrówka et Brzozowice parochiae ecclesiae de Kamień adiungit.

In nomine Domini nostri Iesu Christi amen. Pastoralis sollicitudo exigit officii, super gregem creditum excubare necnon summa et exacta providere diligentia, ne grex incommodi ullius dispendio pregravetur, quod eius animas prepediat et salutem. Eapropter tam presentes noverint, quam futuri, quia nos Paulus Dei gratia episcopus Cracoviensis, sane accepimus, quod universi et singuli incole harum villarum, videlicet Orech, Pecare, Odol, Bobrovnyk, Zyhcych, Dubrouka et Bresowi Iasd, que aliter Ruperti villa nuncupatur, que ad parrochiam ecclesie s. Margarethe de Bitom pertinebant, gravi prepedirentur incommodo in animarum et salutis eorum non modicum dispendium et gravamen ex eo, quod ad eandem ecclesiam pro audiendis divinis percipiendisque ecclesie sacramentis propter loci non modicam distanciam commode accedere non poterant et venire, unde quidam eorum inconfessi absque sacramentis ecclesiasticis decedentes, sic misere spiritum de carnis hergastulo emiserunt. Videntes itaque tantum periculum animarum ovibus pascue Domini, nostre cure et providencie creditis, imminere, ipsisque diligencius providentes, consulendo salubrius animabus earum pariter et saluti, de grato fauore, consensu pariter et assensu dilecti in Christo fratris nostri, domini Hermanni Cracouiensis canonici, rectoris ecclesie supradicte, omnes villas et incolas memoratos parrochie ecclesie sanctorum Petri et Pauli apostolorum de Camen annectentes, incorporamus perpetuo et parrochianos eiusdem ecclesie, que est eis vicinior, de cetero constituimus, ut eidern ecclesie ad omnia parrochiana iura ibidem, sicut oves dominice celestis alimonie pabulo reficiende, non immerito sint astrici, ad quam commodius et facilius possunt accedere et venire nec non ecclesiasticis imbui sacramentis. Nulli ergo omnino hominum hanc nostre donacionis paginam liceat infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis vero attemptaverit, indignacionem omnipotentis Dei et dictorum beatorum apostolorum se noverit incursurum. In horum ergo omnium evidenciam cerciorem, presentem paginam nostri sigilli munimine dignum statuimus roborandam. Actum publice Cracovie, anno Domini M°. CCo. LXX°. VII°, in die sancti Francisci, indictione VI. Presentibus hiis dominis: magistro Gerardo decano, lohanne custode, predicto Hermanno, Michaele preposito et Petro custode Kylciensibus, Anthonio nostro Cracoviensi procuratore, Cracoviensibus canonicis et aliis quam multis.

Oryginał pargaminowy, przechowany w archiwum państwowem we Wrocławiu. Na pasku pargaminowym wisi pieczęć biskupia. Regesta szląskie tom II,

N. 1547

Archiwum wrocławskie posiada jeszcze dwa dokumenta dotyczące tej samej sprawy, wystawione w tymże samym roku i miesiącu, lecz o dwa dni później, mianowicie d. 6 października 1277 w Krakowie, jeden biskupa Pawła, drugi kanonika Hermana, oba w przedmiocie przydzielenia do parafii świeżo poświęconego kościoła w Kamieniu, wsi wyżej przytoczonych. Regesta szląskie tom II, N. 1548 i 1549.

Kamień, Orzech, Piekary, Dąbrówka i Brzozowy jaz dziś Brzozowice, wsie na górnym Szląsku, w rejencyi opolskiej, okr. apel. raciborskim, w pobliżu Bytomia położone.

Bobrowniki i Żychcice leżą w woj. krakowskiem, obw. Olkuskim, pow. lelowskim, par. Siemonia.

Odół dziś już nie istnieje.

DCXXVIII. 1293. die 3. m. Aprilis, Wratislaviae.

Procopius episcopus Cracoviensis Christifidelibus ecclesiam Wratislaviensem ad s. Vincentium devote visitantibus, indulgentias largitur.

Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis, Procopius divina miseracione Cracoviensis episcopus, salutem in eo, qui in Bethelehem nasci voluit, in Ierusalem crucifigi. Quantis laudum preconiis quantisue deuocionum affectibus lignum dominicum triumphale a Christicolis sit deuotissime venerandum, eius magnitudo precii manifestat. In quo vita mundi pependit, in quo Christus tam de morte, quam de hoste humani generis victoriosissime triumphavit. Proinde vt ad lignum sancte Crucis, in quo mortua vita fuit, vitam prefati generis reperando, quod in ecclesia sancti Vincencii martyris gloriosi fratrum religiosorum ordinis Premonstratensis, cenobii in suburbio Wratislauiensi habetur, in cruce reconditum supradicta, frequencior concursus habeatur, specialis devocio increbrescat et amplior veneracio prestetur a Christi plebe, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad dictam ecclesiam qualibet feria sexta et in festivitatibus sancte Crucis predicti causa ligni venerandi cum devocione accesserint, nos confisi de misericordia omnipotentis Dei et beate Marie virginis gloriose, de grato consensu et ratihabicione reverendi in Christo patris, domini lohannis Dei gracia Wratislaviensis episcopi, quadraginta dies de iniuncta penitencia misericorditer in Domino relaxamus. Acta publice Wratislauie, anno Domini Mo CC° XC° tercio, feria sexta infra octavas Pasche.

Oryginał pargaminowy, przechowany w archiwum państwowem we Wrocławiu. Na pasku pargaminowym wisi pieczęć biskupia, mocno uszkodzona. Regesta szląskie tom III, N. 2275.

DCXXIX. 1293. die 14. m. Aprilis, in Bytom.

Procopius episcopus Cracoviensis pactionem a Ludovico abbate monasterii ad s. Vincentium Wratislaviensis cum Engelberto praeposito ecclesiae Bitomiensis ad s. Margaretham factam, ratam esse iubet.

In nomine Domini amen. Quod a viris prudentibus presertim in ordinacionibus bonorum ecclesie agitur, inconcussum et inuiolabile perseuerat, dum a scripto testium et testimonio litterarum perhenne recipit munimentum. Proinde nos Procopius Dei gracia episcopus Cracouiensis, volentes ordinaciones, que per probos et discretos viros sub nostro fierent testimonio, gaudere inuiolabili firmitate, notum facimus vniuersis, hanc paginam inspecturis, quod cum venerabilis in Christo pater dominus Lodovicus, Dei miseracione abbas domus sancti Vincencii apud Wratislauiam, eiusdem diocesis, ordinis Premonstratensis, sane accepisset, discretum virum Engelbertum rectorem ecclesiae sancte Margarete apud Bithom, nostre diocesis, velle ad studium proficisci, causa iuris canonici addiscendi, et dictam suam ecclesiam locare alicui fideli persone pro certa pecunia et annua pensione, que persona nil obmittens de contingentibus, ipsam ecclesiam regeret et curam diligentem gereret animarum, quia prefatus dominus abbas predicte ecclesie est patronus, multo deliberaciori studio operam adhibuit sollicitam, vt eandem ecclesiam in sui curam reciperet et dicto Engelberto pecuniam certis temporibus persolueret memoratam. Tandem nostro fretus consilio et consensu, vna cum prefato Engelberto conuenientes in vnum, viros prouidos et discretos: dictus dominus abbas pro parte sua dominum Adam Cracouiensem et dominum Arnoldum Swirinciensem prepositos, Engelbertus vero pro parte sua dominum Michahelem custodem et dominum Rimboldum canonicos Cracouienses concorditer elegerunt, fratrem Woycechonem ordinis fratrum Minorum eis communi consensu quintum socium adiungentes, dantes eis plenariam potestatem, vt quicquid iidem ordinatores inter ipsos super dicta ecclesia et redditibus eius ordinando concorditer diffinirent, tam memoratus dominus abbas, quam prefatus Engelbertus eidem ordinacioni firmiter starent, ipsam inuiolabiliter obseruando. Alioquin preuaricator ipsius et transgressor decem marcas fusi argenti solueret ordinatoribus memoratis et dicta nihilominus ordinacio in suo semper robore perseuerat. Igitur prephati ordinatores die sanctorum Thiburcii, Valeriani et Maximi martirum, in domo fratrum Minorum in Bithom conuenientes in vnum, discussione sollerti et magna deliberacione premissa, vt vtrique parti equa lance iusticia preberetur, omnes et singuli pari consensu et vnanimi voluntate concorditer diffiniendo sanxerunt, quod dominus abbas et fratres conuentus domus sancti Vincencii predicte recipiant et recipient cum omnibus vsufructibus, vtilitalibus et pertinenciis integre absque aliqua diminucione dictam ecclesiam sancte Margarete, eiusque gerent curam et regimen animarum per fratres idoneos et honestos, nichilo

« السابقةمتابعة »