صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

minus rectoris seu plebani pro dicto Engelberto iure semper et nomine remanente. Pro redditibus autem eiusdem ecclesie dictus dominus abbas et conuentus domus predicte eidem Engelberto semper XXXIII marcas boni, fusi et finiti argenti, ita, quod XVI et mediam vsque ad octauas beati Martini confessoris et XVI et mediam vsque ad octauas beatorum Philippi et Iacobi apostolorum annis singulis semper soluerent et omni occasionis scrupulo semoto bona fide cum suis successoribus soluere tenebuntur; alioquin, quod absit, si (in) solucione huiusmodi vlla negligencia crassa emergeret siue dolus, extunc ipsa ecclesia sancte Margarete dictis domino abbate et fratribus consencientibus, ipso facto interdicto ecclesiastico subiacebit, donec predicta pecunia plenius persoluatur, et de dampnis, que in extorsione eiusdem pecunie dominus Engelbertus medio tempore eciam

satisfiat. Verumtamen si post anni circulum eadem pecunia persolui minime curaretur, extunc dicta ecclesia cum omnibus vsufructibus, attinenciis et vtilitatibus sicut prius ad sepedictum Engelbertum absque cuiuslibet contradiccionis obstaculo reuertetur, premissa ordinacione nullum ius et robur penitus obtinente. Et quod vtraque pars sponte ac libere recepta premissa ordinacione et penis ipsam vallantibus, ad nostram accedens presenciam petiuit humiliter, ut tam dictam ordinacionem quam penas easdem ratas habentes, auctoritate ordinaria ratificaremus et firmas faceremus inuiolabiliter obseruari, nos videntes vtrique parti ex hiis iusticiam et commodum prouenire et cultum ecclesie proficere, ipsas ordinacionem et penas auctoritate, qua fungimur, ordinaria, ratas et firmas habentes, sanccione irrefragabili sub firma dictarum obseruacione penarum in hiis scriptis inuiolabiliter confirmamus, dictam ecclesiam sancte Margarete, si memorata pecunia premissis in terminis non fuerit exsoluta, extunc prout exnunc in hiis scriptis subponentes ecclesiastico interdicto. In horum itaque euidenciam cerciorem et euidens testimonium hanc paginam scribi et munimine sigillorum tam nostri quam Cracouiensis capituli, sub cuius scire ac testimonio necnon consensu consummata est hec ordinacio, fecimus roborari. Actum et datum publice in Bithom, anno M° CC nonagesimo tercio, die superius annotato, presentibus ordinatoribus memoratis.

Drugi akt tejże samej treści wystawił w tymże samym dniu i miejscu Ludwik opat klasztoru u św. Wincentego, wobec świadków: Iarosza proboszcza szkalmirskiego, Tomasza archidyjakona zawichojskiego i Mikołaja archidyjakona sandomirskiego, oba zaś te akta zatwierdził Ian biskup krakowski w Krakowie roku 1298 w dzień św. Wawrzyńca męczennika. Presentibus: Nicolao de Banch, magistro Cristano medico, canonicis, domino Sdislao archidiacono Lublinensi, Henrico Wilhelmi, Nicolao Laurencii et Alexandro nostre curie clericis. Potwierdzenie to przechowane jest w oryginale pargaminowym w archiwum państwowem we Wrocławiu. Na pasku pargaminowym wisi pieczęć biskupia. Regesta szląskie tom III, N. 2276 i 2277.

Bytom, miasto na górnym Szląsku, w rejencyi opolskiej, okręgu apelacyjnym raciborskim.

DCXXX. 1317. die 18. m. Septembris, in Stary Sącz.

Catharina Odolani, abbatissa monasterii Sandecensis sanctimonialium ordinis s. Clarae, scultetiam in villa Wietrznica Svetonio filio Czaczconis vendit.

In nomine Domini amen. Cuncta negocia, que istis aguntur temporibus, de facili a memoria decidunt, nisi scripturarum testimonio vel voce testium eternentur. Igitur presentes nouerint et futuri, quod nos humilis Christi ancilla soror Catherina dicta Odolani, venerabilium sororum abbatissa cenobij Sandecensis, ordinis s. Clare, vna cum assensu et pari voluntate tocius collegij earundem sororum, cupientes bona nostri monasterij indesinenter augeri et in amplius excrescere, ac Christi famularum sustentacionem diligencius augmentare, vendidimus Suetonio filio Czaczhonis de Bnard pro tribus marcis grossorum et suis legitimis filijs scolteciam in hereditate nostra Wietrznicza nuncupata, cum terra culta, rubetis et sylua, sicut antecessores sui Marcus et famulus noster Stephanus dictus Cys eandem hereditatem cum omnibus vtilitatibus in longitudine et latitudine ab antiquo rexerunt et possederunt: dantes prefato scolteto Suetonio et suis posteris vtriusque sexus potestatem villam locandi iure Theutonico, iure scilicet Maydeburgensi, ex donacione felicis recordacionis domine Kunegundis, quondam ducisse Cracouie et domine Sandecensis, nostri monasterij fundatricis, ad idem monasterium pertinentem, ita, quod in prefata hereditate scultetus pretactus et sui legitimi successores locent et ponant homines cuiuscunque idiomatis vel cuiusuis nacionis. Homines vero nostro monasterio seruitute obnoxios non licebit eis locare absque nostro consensu et licencia speciali. Constituentes eum et eius posteros ibidem scultetos ac iudices et legitimos heredes sub hac forma, vt dictus Sweton cum suis posteris in signum sue maioritatis tres quartas vnius mansi vel lanei Franconici obtinebit et perpetuo possidebit, ab omni solucione liberas et immunes; tabernam liberam cum omni vtilitate, molendinum cum quotquot rotis voluerit, construet, vbi aptus locus sibi videbitur, de loco ad alium locum transponendo, cuius molendini sex annis omnes cum suis successoribus percipiet vtilitates scultetus prefatus; transactis autem annis sex medietas pretacti molendini ad nostri vsus monasterij spectabit, et extunc, si quid fuerit reparandum, pro media parte operis nos volumus respondere, aliam medietatem molendini scultetus Sueton et sui liberi ac heredes perpetuo possidebunt, cum libera piscacione, venacione castoris et aliarum quarumcunque ferarum, apum procreacione, pascuis in sylua. Hanc libertatem scoltetus multociens dictus et sui posteri cum villanis habebunt, excepta clausura super Dunaiecz et Beli, quod jas nuncupatur. Omnibus autem colonis, qui pro succidenda sylua et rubeta exstirpanda (s) ad predictam villam declinauerint, ibique suum fixerint incolatum, super rubeta decem annorum damus libertatem, de decimis sex annorum, de nigra sylua XXti annis, de decima vero XII liberam habeant facultatem,

g

ita quod nulli hominum aliquod seruicium facere vel aliquam exaccionem dare infra predictos annos tenebuntur, ab omni solucione liberi, sed gaudebunt omnimoda libertate. Postquam autem anni libertatis fuerint euoluti, dimensione mansorum Franconicorum (facta), quilibet colonus de suo manso Franconico octo scotos vsualis argenti in festo beati Martini solvere sit astrictus, cuius solucionis quinque partes nobis cedent, sexta vero ad sepedictum scoltetum et ad suos posteros pertinebit; et ita peractis annis libertatis in peticionibus et seruicijs vt Antiqua Ciuitas et Beganici sese conformabunt, et sicut est consuetudo terre de iudicijs et vtilitatibus iudiciorum nobis seu nostro monasterio duabus partibus presentatis, idem Sueton et sui posteri pro se terciam partem retinebunt. Per eum Suetonium et suos scabinos seu iuratos omnes cause parue et magne cum omnimoda punicione reorum, que in hac hereditate emerserint, fruentur (s), sed tamen magna iudicia cum assessore per nos sibi misso presidebit; et si qui predictum scoltetum aut suos posteros citare voluerit, non alio modo, quam nostri officij sigillo eos euocabunt, et ibi in curia nostra iure Teutonico aduersarijs respondebunt; alio modo vel coram alio iudice citati nec comparere nec respondere tenebuntur. Eandem scoltetiam Suetonio et suis posteris cum omnibus utilitatibus donamus perpetuo possidendam, vendendam, donandam, commutandam et vt libet alienandam. Et ne inposterum quisquam ipsum scultetum Suetonium et suos posteros tentet aggrauari, presentes nostri conuentus ac nostri officij sigillis decreuimus communiri. Acta sunt hec in Antiqua Sandecz anno Domini M. CCC. XXXXIIII (s), calendis Octobris. Presentibus hijs testibus: fratre Floriano procuratore nostro, Paulo nostro iudice dicto Trebich, Floriano famulo nostro, Soblino Schram, Iohanne Sambach, Geruino fabro, Suetoslao Koblca, Paulo filio Ade et alijs quam plurimis.

Z kopijarza klasztoru Panien Klarysek w Starym Sączu, karta 54, stronica odwrotna, gdzie zanotowano, iż oryginał opatrzony był dwiema pieczęciami. Sprostowane myłki: a) ad, b) hereditarie, c) sed tam, d) Boblino, Irham, e) Iohanne et Ambach.

Wietrznica, w obw. sądeckim, pow. krościeńskim, par. Ochotnica, położona z lewego brzegu Dunajca poniżej uścia rzeczki Sosnowy potok do tegoż Dunajca. Data roku 1344 polega oczywiście na myłce pisarskiej. Katarzyna Odolanowa jest ksienią klasztoru starosądeckiego w latach 1313 i 1317, w roku 1320 jest już inna ksieni Stronisława, w r. 1323 ksieni Budzisława, zaś w r. 1324 jest ksienią znowu Katarzyna, lecz snać tylko imienniczka Odolanowej. W r. 1336 spotykamy Salomeę jako ksienię konwentu starosądeckiego a w r. 1341 Wisławę. Świadkowie przypadają zgodnie na czasy Katarzyny Odolanowej, to jest na lata 1315-1317. Należy tylko niektóre poprzekręcane imiona świadków sprostować, i tak, zamiast: Boblino, Irham, winno być zapewne Soblino Schram, który był niegdy sołtysem Sromowic; Iohanne et Ambach, czytać należy niewątpliwie Iohanne Sambach, który był mieszczaninem w Starym Sączu.

Wspomniany codopiero Soblin Szram, nie żyje już w roku 1323, w tymże roku jest też prokuratorem klasztoru już Swiętosław następca Floryjana; a gdy nadto w r. 1320 jest Stronisława ksienią klasztoru, wszyscy zaś zresztą świadkowie na rok 1317 zgodnie przypadają, przeto w braku innych wskazówek, któreby

dozwoliły ściślej oznaczyć datę, proponujemy rok 1317, tłumacząc myłkę kopisty w ten sposob, iż tenże mając snać już zniszczony dokument pod ręką, niewyraźną datę M. CCC. XVII, IIII cal. Octobris odczytał jako M. CCC. XXXX. IIII, wcielając nadto czwórkę (IIII) odnoszącą się do daty dnia, niewłaściwie do daty roku.

DCXXXI. 1331. die 17. m. Iulii, Sandomiriae.

Wladislaus rex Poloniae testatur, Spicimirum castellanum Cracoviensem cum quodam Leonardo villam Sukmanie villa Skrzyszów commutasse.

Nos Wladizlaus Dei gracia rex Polonie, vniuersis tam presentibus quam futuris uolu[mus] esse notum, quod nobiles viri Spicimirus Castellanus Cracouiensis et Leonardus filius . . zislay. quondam castellani de Polanecz, existentes sani in corpore ac racione, non conpullsi nec] per aliquem modum coacti, ad nostram presenciam uenientes, commutacionem suarum hereditatum [inter] se fecerunt nuncupatorum Suqmayn et Scrisew, secundum quod ipsas iure hereditario possideb[ant], ita, quod prenominatus Spicimirus hereditatem suam Sukman iam tactam, pro hereditate Leonardi dicta Scrzisew dedit, comutauit, sibi et suis liberis in perpetuum cum omni iure resignauit ad habendam, tenendam, cum omnibus fructibus possidendam; ipse uero iam dictus Leonardus hereditatem pretactam Scrzisew similimodo eidem domino Spicimiro et suis filijs seu [successoribus] dedit, comutauit, donauit, a se et a suis consanguineis seu amicis libere in perpe[tuum et ir]reuocabiliter resignauit cum omni iure sui patronatus, iuxta quod est in suis gadibus plenarie limitata, tenendam, habendam, uendendam, donandam et ad usus placitos conuertendam, secundum quod sibi et filijs suis uidebitur expedire: nobisque humiliter suplicantes ex utraque parte, ut ipsorum comutacionem literis. nostris patentibus firmaremus. Super quibus peticionibus nos aclinati, ratam et gratam habentes, pro comite Spicimiro et suis liberis in rei testimonium presentem literam fieri et sigilli nostri munimine iussimus comuniri. Actum in Sandomiria in die sancti Allexij confessoris, anno Domini milessimo trecentessimo tricessimo primo.

Oryginał pargaminowy, nieco przez myszy uszkodzony, przechowany w archiwum książąt Sanguszków w Gumniskach, opatrzony jest małą pieczątką królewską, w zwykłym wyciśniętą wosku, zawieszoną na sznurku z zielonego jedwabiu. (Zebrawski tab. 11, N. 29).

Sukmanie, wieś w obw. bocheńskim, pow. wojnickim, par. Olszyny.
Skrzyszów, wieś paraf. w obwodzie i pow. tarnowskim.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

) Liczby stronic tu podane oznaczają paginacyję łacińską wstępu, gdzie są zamieszczone dodatki.

« السابقةمتابعة »