صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra: materies opus est ut crescant postera saecla;

quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;

nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.

Sic alid ex alio numquam desistet oriri

vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
Respice item quam nil ad nos anteacta vetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
Hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram.
Numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
quidquam, non omni somno securius exstat?

22

Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
dulcia linquebant labentis lumina vitae.
Vnus enim tum quisque magis deprensus eorum
pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
viva videns vivo sepeliri viscera busto.
At quos effugium servarat corpore adeso,
posterius tremulas super ulcera taetra tenentes
palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
donique eos vita privarant vermina saeva
expertis opis, ignaros quid vulnera vellent.
At non multa virum sub signis milia ducta
una dies dabat exitio nec turbida ponti
aequora fligebant navis ad saxa virosque.
Hic temere in cassum frustra mare saepe coortum
saevibat leviterque minas ponebat inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

improba naucleri ratio cum caeca iacebat.

Tum penuria deinde cibi languentia leto

membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. Illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum vergebant, nurui nunc dant sollertius ipsi.

C. VALERIVS CATVLLVS

23

Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,
iam tum cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare chartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quidquid hoc libelli

qualecumque; quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo.

24

Passer, deliciae meae puellae,

quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti

et acris solet incitare morsus,

cum desiderio meo nitenti

20

5

10

5

[blocks in formation]

25

Lugete, o Veneres Cupidinesque

et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat;
nam mellitus erat, suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis ;
tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! io miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae

flendo turgiduli rubent ocelli.

26

Phasellus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus,

neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis

opus foret volare sive linteo.

5

10

15

5

[blocks in formation]

comata silva: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phasellus: ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem.
Neque ulla vota litoralibus diis

15

20

[blocks in formation]

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum

omnis unius aestimemus assis.

Soles occidere et redire possunt:

nobis, cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes,

ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque saviabor.
O quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?

29

Marrucine Asini, manu sinistra

10

non belle uteris in ioco atque vino:

tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »