صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Monte tumultus aquae properat per levia saxa,
et late resonat monte tumultus aquae.
Floribus innumeris pingit sola flatus Eoi,
Tempeaque exhalant floribus innumeris.
Per cava saxa sonat pecudum mugitibus Echo,
bisque repulsa iugis per cava saxa sonat.
Vitea musta tument vicinas iuncta per ulmos,
fronde maritata vitea musta tument.
Nota tigilla linit iam garrula luce chelidon:
dum recolit nidos, nota tigilla linit.

10

15

Sub platano viridi iucundat somnus in umbra, sertaque texuntur sub platano viridi.

20

Tunc quoque dulce mori, tunc fila recurrite fusis, inter et amplexus tunc quoque dulce mori.

TIBERIANVS

152

Amnis ibat inter arva valle fusus frigida, luce ridens calculorum flore pictus herbido. Caerulas superne laurus et virecta myrtea leniter motabat aura blandiente sibilo.

Subter autem molle gramen flore adulto creverat: tum croco solum rubebat et lucebat liliis

5

et nemus fragrabat omne violarum de spiritu.
Inter ista dona veris gemmeasque gratias
omnium regina odorum vel colorum Lucifer
aureo flore eminebat cura Cypridis rosa.
Roscidum nemus rigebat inter uda gramina:
fonte crebro murmurabant hinc et inde rivuli,
quae fluenta labibunda guttis ibant lucidis.
Antra muscus et virentes intus myrtus vinxerant.

10

Has per umbras omnis ales plus canora quam putes
cantibus vernis strepebat et susurris dulcibus;
hic loquentis murmur amnis concinebat frondibus,
quas melos vocalis aurae, musa Zephyri, moverat.
Sic euntem per virecta pulchra odora et musica
ales amnis aura lucus flos et umbra iuverat.

POMPILIANVS

153

Defensor patriae, iuvenum fortissimus, Hector,
qui murus miseris civibus alter erat,
occubuit telo violenti victus Achillis;

occubuere simul spesque salusque Phrygum.
Hunc ferus Aeacides circum sua moenia traxit,
quae iuvenis manibus texerat ante suis.
O quantos Priamo lux attulit ista dolores!
Quos fletus Hecuba, quos dedit Andromacha!
Sed raptum pater infelix, auroque repensum
condidit, et maerens hac tumulavit humo.

D. MAGNVS AVSONIVS

154

Mane iam clarum reserat fenestras,
iam strepit nidis vigilax hirundo:

tu velut primam mediamque noctem,
Parmeno, dormis.

Dormiunt glires hiemem perennem,

sed cibo parcunt: tibi causa somni,
multa quod potas nimiaque caedis
mole saginam.

[blocks in formation]

Inde nec flexas sonus intrat auris,

et locum mentis sopor altus urget, nec coruscantis oculos lacessunt fulgura lucis.

Annuam quondam iuveni quietem, noctis et lucis vicibus manentem, fabulae fingunt, cuï Luna somnos continuarit.

Surge, nugator, lacerande virgis: surge, ne longus tibi somnus, unde non times, detur: rape membra molli, Parmeno, lecto.

Fors et haec somnum tibi cantilena

Sapphico suadet modulata versu? Lesbiae depelle modum quietis, acer iambe.

155

'Cui dono lepidum novum libellum?' Veronensis ait poeta quondam inventoque dedit statim Nepoti.

10

15

20

[blocks in formation]

Ipse est. Intrepide volate, versus,
et nidum in gremio fovete tuto.

Hic vos diligere, hic volet tueri;
ignoscenda teget, probata tradet:

post hunc iudicium timete nullum. Vale.

156

Vane, quid adfectas faciem mihi ponere, pictor,

ignotamque oculis sollicitare deam?

Aëris et linguae sum filia, mater inanis indicii, vocem quae sine mente gero. Extremos pereunte modos a fine reducens, ludificata sequor verba aliena meis. Auribus in vestris habito penetrabilis Echo: et, si vis similem pingere, pinge sonum.

157

Vxor, vivamus, quod viximus, et teneamus nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:

15

5

nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo; quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.

Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis vincas Cumanam tu quoque Deïphoben;

5

nos ignoremus, quid sit matura senectus.

Scire aevi meritum, non numerare decet.

MODESTINVS

158

Forte iacebat Amor victus puer alite somno myrti inter frutices pallentis roris in herba. Hunc procul emissae tenebrosa Ditis ab aula circumeunt animae, saeva face quas cruciarat.

'Ecce meus venator,' ait, 'hunc,' Phaedra, 'ligemus!'

5

Crudelis, 'Crinem,' clamabat Scylla, 'metamus!'
Colchis et orba Procne, 'Numerosa caede necemus !'
Didon et Canace, 'Saevo gladio perimamus!'

Myrrha, 'Meis ramis,' Euhadneque, ‘igne crememus !'
'Hunc,' Arethusa inquit Byblisque, 'in fonte necemus!' 10
Ast Amor evigilans dixit, 'Mea penna, volemus.'

CLAVDIVS CLAVDIANVS

159

Felix, qui patriis aevum transegit in agris, ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem; qui baculo nitens, in qua reptavit arena,

unius numerat saecula longa casae;

ingentem meminit parvo qui germine quercum,
aequaevumque videt consenuisse nemus;
proxima cui nigris Verona remotior Indis,
Benacumque putat litora rubra lacum.
Illum non vario traxit fortuna tumultu,

nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.

5

10

Non freta mercator tremuit, non classica miles;

non rauci litis pertulit ille fori.

Indocilis rerum, vicinae nescius urbis,

aspectu fruitur liberiore poli.

Frugibus alternis, non consule, computat annum; autumnum pomis, ver sibi flore notat.

15

Idem condit ager soles idemque reducit, metiturque suo rusticus orbe diem.

Sed tamen indomitae vires, firmisque lacertis

aetas robustum tertia cernit avum.

20

Erret et extremos alter scrutetur Hiberos:

plus habet hic vitae, plus habet ille viae.

« السابقةمتابعة »