صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hinc Remus auspicio se devovet atque secundam
solus avem servat. At Romulus pulcher in alto
quaerit Aventino, spectat genus altivolantum.
Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris, uter esset induperator.
Exspectant veluti, consul cum mittere signum
vult, omnes avidi spectant ad carceris oras,
quam mox emittat pictis e faucibus currus,
sic exspectabat populus atque ora tenebat
rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exim candida se radiis dedit icta foras lux;
et simul ex alto longe pulcherrima praepes
laeva volavit avis, simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque.

3

O Tite tute Tati tibi tanta, tyranne, tulisti.

4

At tuba terribili sonitu taratantara dixit.

5

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

6

'Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis: non cauponantes bellum, sed belligerantes

ferro, non auro, vitam cernamus utrique.

5

10

15

20

Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum: quorum virtuti belli fortuna pepercit,

eorundem libertati me parcere certum est.

Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.'

7

Haece locutus vocat, quocum bene saepe libenter

mensam sermonesque suos rerumque suarum
comiter impertit, magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regendis
consilio, indu foro lato sanctoque senatu,
cui res audacter magnas parvasque iocumque
eloqueretur, et cuncta malaque et bona dictu
evomeret, si qui vellet, tutoque locaret.

Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque!
Ingenium cui nulla malum sententia suadet

ut faceret facinus, levis, haud malus, doctus, fidelis,
suavis homo, facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum
paucum, multa tenens, antiqua sepulta vetustas
quae facit; et mores veteresque novosque tenentem,
multorum veterum leges divumque hominumque,
prudentem, qui dicta loquive tacereve posset.
Hunc inter pugnas Servilius sic compellat.

8

Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei.

9

Vnus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem.

Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.

5

5

10

15

10

Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.

11

Moribus antiquis res stat Romana virisque.

12

Et tum sicut equus, qui de praesepibus fartus
vincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaque prata
celso pectore, saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit albas.

13

Sed superstitiosi vates impudentesque harioli,

aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,

[ocr errors][merged small]

qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam, quibus divitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt. De his divitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera. 5

14

Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu

faxit. Cur? Volito vivus per ora virum.

C. LVCILIVS

15

Virtus, Albine, est, pretium persolvere verum
quis in versamur, quis vivimus rebus, potesse;
virtus est, homini scire id quod quaeque habeat res;
virtus, scire, homini rectum, utile quid sit, honestum,

quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhones

tum;

virtus, quaerendae finem re scire modumque; virtus, divitiis pretium persolvere posse;

virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;

5

hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, contra defensorem hominum morumque bonorum,

10

hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;

commoda praeterea patriai prima putare,

deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

M. TVLLIVS CICERO

16

Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, dum sanctis patriae legibus obsequimur.

T. LVCRETIVS CARVS

17

Aeneadum genetrix, hominum divumque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefacta est verna diei
et reserata viget genitabilis aura Favoni,

5

10

[blocks in formation]

aëriae primum volucres te, diva, tuumque
significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria ac montis fluviosque rapacis
frondiferasque domos avium camposque virentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quidquam dias in luminis oras
exoritur neque fit laetum neque amabile quidquam,
te sociam studeo scribendis versibus esse

quos ego de rerum natura pangere conor

Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
Effice ut interea fera moenera militiai

per maria ac terras omnis sopita quiescant.

18

Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta

naturae primus portarum claustra cupiret.

Ergo vivida vis animi pervicit, et extra

30

5

10

« السابقةمتابعة »