صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhones

tum;

virtus, quaerendae finem re scire modumque; virtus, divitiis pretium persolvere posse;

virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;

5

hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, contra defensorem hominum morumque bonorum,

10

hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;

commoda praeterea patriai prima putare,

deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

M. TVLLIVS CICERO

16

Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, dum sanctis patriae legibus obsequimur.

T. LVCRETIVS CARVS

17

Aeneadum genetrix, hominum divumque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefacta est verna diei
et reserata viget genitabilis aura Favoni,

[blocks in formation]

aëriae primum volucres te, diva, tuumque
significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria ac montis fluviosque rapacis
frondiferasque domos avium camposque virentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quidquam dias in luminis oras

15

20

exoritur neque fit laetum neque amabile quidquam, te sociam studeo scribendis versibus esse

quos ego de rerum natura pangere conor

25

Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.

Effice ut interea fera moenera militiai

per maria ac terras omnis sopita quiescant.

18

Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta

naturae primus portarum claustra cupiret.

Ergo vivida vis animi pervicit, et extra

30

5

10

processit longe flammantia moenia mundi

atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri,

quid nequeat, finita potestas denique cuique

15

quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim

obteritur, nos exaequat victoria caelo.

19

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vis?
Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
Nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum, divina mente coorta,
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt, totum video per inane geri res.
Apparet divum numen sedesque quietae
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina

5

10

15

20

cana cadens violat semperque innubilus aether integit, et large diffuso lumine rident.

Omnia suppeditat porro natura neque ulla

res animi pacem delibat tempore in ullo.

At contra nusquam apparent Acherusia templa

25

nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,

sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. His ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit atque horror, quod sic natura tua vi

tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

30

20

'Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor
optima nec dulces occurrent oscula nati
praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris factis florentibus esse, tuisque
praesidium. Misero misere,' aiunt, 'omnia ademit
una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
Illud in his rebus non addunt, 'Nec tibi earum
iam desiderium rerum super insidet una.'
Quod bene si videant animo dictisque sequantur,
dissolvant animi magno se angore metuque.
"Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
quod superest cunctis privatus doloribus aegris:
at nos horrifico cinefactum te prope busto
insatiabiliter deflevimus, aeternumque
nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

5

10

15

21

Denique si vocem rerum natura repente

mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa

'Quid tibi tanto opere est, mortalis, quod nimis aegris

luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles?
Nam gratis anteacta fuit tibi vita priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in vas
commoda perfluxere atque ingrata interiere:
cur non ut plenus vitae conviva recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
Sin ea quae fructus cumque es periere profusa
vitaque in offensu est, cur amplius addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius vitae finem facis atque laboris?
Nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.
Si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si pergas vivendo vincere saecla,
atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'
quid respondemus, nisi iustam intendere litem
naturam et veram verbis exponere causam?
Grandior hic vero si iam seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito inclamet magis et voce increpet acri?

5

10

15

20

'Aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querellas. 25 Omnia perfunctus vitai praemia marces.

Sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, imperfecta tibi elapsa est ingrataque vita

et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum. Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte

30

aequo animoque agedum magnus concede: necesse est.'
Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
cedit enim rerum novitate extrusa vetustas

semper, et ex aliis aliud reparare necesse est;

35

« السابقةمتابعة »