صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Venere artifices laudis ad certamina; quos inter scurra, notus urbano sale, habere dixit se genus spectaculi,

quod in theatro numquam prolatum foret. Dispersus rumor civitatem concitat.

10

Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.

In scaena vero postquam solus constitit
sine apparatu, nullis adiutoribus,
silentium ipsa fecit exspectatio.
Ille in sinum repente demisit caput

et sic porcelli vocem est imitatus sua,
verum ut subesse pallio contenderent
et excuti iuberent. Quo facto simul
nihil est repertum, multis onerant laudibus
hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus. 'Non mehercule
me vincet,' inquit: et statim professus est
idem facturum melius se postridie.

Fit turba maior. Iam favor mentis tenet
et derisuri, non spectaturi, sedent.
Vterque prodit. Scurra degrunnit prior
movetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese vestimentis rusticus
porcellum obtegere, (quod faciebat scilicet,
sed, in priore quia nil compererant, latens)
pervellit aurem vero, quem celaverat,
et cum dolore vocem naturae exprimit.
Acclamat populus scurram multo similius
imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
turpemque aperto pignore errorem probans:
'En hic declarat, quales sitis iudices!'

15

20

25

30

35

INCERTVS AVCTOR

108

Tu qui secura procedis mente parumper
siste gradum, quaeso, verbaque pauca lege.
Illa ego quae claris fueram praelata puellis
hoc Homonoea brevi condita sum tumulo,
cui formam Paphie, Charites tribuere decorem,
quam Pallas cunctis artibus erudiit.

5

Nondum bis denos aetas mea viderat annos,

iniecere manus invida fata mihi.

Nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsa

maeror Atimeti coniugis ille mei.

10

'Sit tibi terra levis, mulier dignissima vita

quaeque tuis olim perfruerere bonis.'

Si pensare animas sinerent crudelia fata
et posset redimi morte aliena salus,
quantulacumque meae debentur tempora vitae

15

pensassem pro te, cara Homonoea, libens.

At nunc quod possum, fugiam lucemque deosque, ut te matura per Styga morte sequar.

'Parce tuam, coniux, fletu quassare iuventam

fataque maerendo sollicitare mea.

20

Nil prosunt lacrimae nec possunt fata moveri.
Viximus, hic omnis exitus unus habet.

Parce: ita non unquam similem experiare dolorem

et faveant votis numina cuncta tuis.

id tibi victuro proroget ulterius.'

Quodque mihi eripuit mors inmatura iuventae

25

L. ANNAEVS SENECA

109

Iam rara micant sidera prono
languida mundo: nox victa vagos
contrahit ignis luce renata,
cogit nitidum Phosphoros agmen ;
signum celsi glaciale poli
lucem verso temone vocat.
Iam caeruleis evectus equis
Titan summa prospicit Oeta;
iam Cadmeis incluta Bacchis
aspersa die dumeta rubent
Phoebique fugit reditura soror.
Labor exoritur durus et omnis
agitat curas aperitque domos.
Pastor gelida cana pruina
grege dimisso pabula carpit;
ludit prato liber aperto

nondum rupta fronte iuvencus,
vacuae reparant ubera matres;
errat cursu levis incerto

molli petulans haedus in herba; pendet summo stridula ramo

20

[blocks in formation]
[blocks in formation]

instruit hamos aut suspensus

spectat pressa praemia dextra:
sentit tremulum linea piscem.

110

Verum est, an timidos fabula decipit,
umbras corporibus vivere conditis,
cum coniunx oculis imposuit manum
supremusque dies solibus obstitit
et tristis cineres urna coercuit?
Non prodest animam tradere funeri,
sed restat miseris vivere longius?
An toti morimur nullaque pars manet
nostri, cum profugo spiritus halitu.
immixtus nebulis cessit in aëra
et nudum tetigit subdita fax latus?
Quidquid sol oriens, quidquid et occidens
novit, caeruleis Oceanus fretis

quidquid bis veniens et fugiens lavat,

aetas Pegaseo corripiet gradu.

Quo bis sena volant sidera turbine,

quo cursu properat volvere saecula astrorum dominus, quo properat modo obliquis Hecate currere flexibus:

5

10

15

hoc omnes petimus fata: nec amplius, iuratos Superis qui tetigit lacus,

20

usquam est; ut calidis fumus ab ignibus vanescit, spatium per breve sordidus,

ut nubis, gravidas quas modo vidimus, arctoi Boreae dissicit impetus:

25

sic hic, quo regimur, spiritus effluet.

Post mortem nihil est ipsaque mors nihil,

[blocks in formation]

custos non facili Cerberus ostio, rumores vacui verbaque inania

et par sollicito fabula somnio.

Quaeris quo iaceas post obitum loco?
Quo non nata iacent.

[ocr errors]

Audax nimium qui freta primus
rate tam fragili perfida rupit,
terrasque suas post terga videns
animam levibus credidit auris,
dubioque secans aequora cursu
potuit tenui fidere ligno,
inter vitae mortisque vias
nimium gracili limite ducto.
Candida nostri saecula patres
videre procul fraude remota.
Sua quisque piger litora tangens
patrioque senex factus in arvo,
parvo dives, nisi quas tulerat
natale solum, non norat opes:
nondum quisquam sidera norat
stellisque quibus pingitur aether
non erat usus, nondum pluvias
Hyadas poterat vitare ratis.
Non Oleniae lumina caprae

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« السابقةمتابعة »