صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

A SELECTION OF LATIN VERSE

Q. ENNIVS

1

Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.
Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
‘Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque novos. Ita sola
postilla, germana soror, errare videbar
tardaque vestigare et quaerere te neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exim compellare pater me voce videtur
his verbis: “O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.”
Haec effatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrimans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.'

10

15

2

Curantes magna cum cura tum cupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.

5

10

Hinc Remus auspicio se devovet atque secundam
solus avem servat. At Romulus pulcher in alto
quaerit Aventino, spectat genus altivolantum.
Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris, uter esset induperator.
Exspectant veluti, consul cum mittere signum
vult, omnes avidi spectant ad carceris oras,
quam mox emittat pictis e faucibus currus,
sic exspectabat populus atque ora tenebat
rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exim candida se radiis dedit icta foras lux;
et simul ex alto longe pulcherrima praepes
laeva volavit avis, simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque.

15

20

3

O Tite tute Tati tibi tanta, tyranne, tulisti.

4

At tuba terribili sonitu taratantara dixit.

5

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

6

‘Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis:
non cauponantes bellum, sed belligerantes
ferro, non auro, vitam cernamus utrique.

5

5

Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors
virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
quorum virtuti belli fortuna pepercit,
eorundem libertati me parcere certum est.
Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.'

7
Haece locutus vocat, quocum bene saepe libenter
mensam sermonesque suos rerumque suarum
comiter impertit, magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regendis
consilio, indu foro lato sanctoque senatu,
cui res audacter magnas parvasque iocumque
eloqueretur, et cuncta malaque et bona dictu
evomeret, si qui vellet, tutoque locaret.
Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque!
Ingenium cui nulla malum sententia suadet
ut faceret facinus, levis, haud malus, doctus, fidelis,
suavis homo, facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum
paucum, multa tenens, antiqua sepulta vetustas
quae facit; et mores veteresque novosque tenentem,
multorum veterum leges divumque hominumque,
prudentem, qui dicta loquive tacereve posset.
Hunc inter pugnas Servilius sic compellat.

10

15

8

Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei.

9
Vnus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.

10

Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.

11 Moribus antiquis res stat Romana virisque.

12

Et tum sicut equus, qui de praesepibus fartus
vincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaque prata
celso pectore, saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit albas.

5

13

Sed superstitiosi vates impudentesque harioli, aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam, quibus divitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt. De his divitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera. 5

14

Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu

faxit. Cur? Volito vivus per ora virum.

C. LVCILIVS

15

Virtus, Albine, est, pretium persolvere verum
quis in versamur, quis vivimus rebus, potesse;
virtus est, homini scire id quod quaeque habeat res;
virtus, scire, homini rectum, utile quid sit, honestum,

« السابقةمتابعة »