صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

provinciarum consuetudo vel crescens festivitatum ac Sanctorum numerus. Dissentiunt igitur in Officiis quibusdam, Praefationibus, Collectis, conspirant in Ordine et Canone Missae. Hic mutationibus et novationibus multo minus erat obnoxius.

Hic ipse Ordo et Canon Missae Gregorianus infra descriptus est ex Codice Othoboniano. Nam ut hunc Vaticano habuerim meliorem, monuit Vezzosii auctoritas in Praefatione ad Tom. VI. Opp. Thomasii: Hunc librum (Othobonianum) quum saepe in Vaticana bibliotheca, in quam illatus modo est, inspexissem, Vaticano longe antiquiorem crediderim. Eiusdem etiam rei indicium esse posset, quod exercitatissimus in hisce iudiciis efformandis Thomasius, quum in bibliotheca reginae Sueciae, in qua sua aetate uterque reponebatur, utrolibet pro arbitrio uti posset, Othoboniani non Vaticani variantes lectiones sibi notaverat ad marginem editi a Pamelio exempl. Adstipulatur Vezzosio Gerbertus, utpote avτónτηs L. A. I. p. 87. Verum ut ipse iudicium pronuntiare possis, benevole lector, adiecta est aliorum codicum scriptura, quorum nomina afferam necesse est.

I. Codex Pamelii antiquissimus, magni habitus, cum a plurimis viris eruditis tum a. Thomasio. (Pam.)

II. Codex Angeli Roccae Vaticanus, cedit Pameliano vetustate. Observat praeterea Menardus ad codicis integritatem haud pauca desiderari. (Rocc.)

nam multa con

III. Codex S. Eligi vel monasterii Corbiensis sub invocatione S. Eligii constructi, quem evulgavit Menardus. Iterum recusus est in editione Patrum S. Mauri, minus propter propriam antiquitatem et dignitatem tinet quae Gregorium auctorem nequaquam agnoscunt *) observationes Menardi, nulli alii membranae commode aptandas. (El.)

quam propter

IV. Praeter Codicem S. Eligii quatuor Menardo ad manus erant libri Gregoriani manuscripti. Primus ex bibliotheca monasterii S. Remigii Remensis, cui in observationibus suis nomen codicis Remensis attribuit. Putat librum scriptum esse tempore Caroli Magni. (Rem.)

V. Secundus quo usus est codex dicitur Rodradi presbyteri, qui fuit illius scriptor floruitque circa annum DCCL. Vide quae Menardus de hac membrana disputavit in Praefatione ad Sacramentarium. (Rod.)

[ocr errors]

VI. Alius eiusdem monasterii Corbiensis liber conscriptus est iussu Ratoldi, abbatis Corbiensis vigesimi sexti. Hunc codicem, reliquis aetate inferiorem, indigitavit Menardus nomine Ratoldi. (Rat.)

VII. Quartum codicem praebuit Menardo Ioannes Tilius, initio mutilum.

*) Gerbertus observavit magnam codicis San-Eligiani cum Sacramentario Gelasiano convenientiam, ita tamen ut plerumque ad formam Gregoriani sit reformatus. Ipse meis oculis, inquit, venerabundus suspexi Parisiis, ubi hodie codex ille apud S. Germanum de Pratis conservatur. L. A. I. p. XXIV.

Videtur olim fuisse ecclesiae Sagiensis in Normannia sub metropoli Rothomagensi. (Til..)

VIII. Codex Reginae Sueciae a PP. San-Maurinis (aeque atque qui sequitur) primum collatus. Coniici potest, eum pertinuisse ad ecclesiam Novigenti, vulgo S. Cloud prope Parisios. (RS.)

IX. Codex monasterii S. Theodorici non procul a Remis. Scriptus creditur octavo saeculo vel ineunte nono. (Theod. I.)

X. Codex eiusdem monasterii eiusdem fere aetatis, proprie scriptus ad usum monialium beatae Mariae Suessonensis. (Theod. 2.)

XI. Codex Gemeticensis, in ignoto Angliae monasterio exaratus circa annum M., monasterio vero Gemeticensi dono datus a Roberti, praefati coenobii Anglicani abbate, postea episcopo Londinensi, denique archiepiscopo Cantuariensi: qui sede expulsus, cum Roma reverteretur, Gemetici obiit anno MLII. Sane libri huius Anglicani prae ceteris ratio habenda videtur, quia Angli ab ipso Gregorio liturgiam sacrosque ritus acceperunt, cum tardius ordo Romanus in omni ecclesia Gallicana obtinuerit. Haec PP. Benedictini. (Gem.)

XII. Codex Muratorii Vaticanus, cuius iam supra mentionem fecimus. (Vat.)

XIII. Codex San-Gallensis saec. X. triplicis ritus, supra commemoratus p. 6. Gerbertus L. V. I. p. XIX.: Est hic incomparabilis sane codex ille, cuius si notitia ad Thomasios, Mabillonios, Muratorios pervenisset, puto, quod alacres in Alemanniam eius videndi causa advolassent nec detractassent ex locorum intercapedine itineris ex Gallia et Italia longitudinem, promte istinc superatis Alpium iugis. (SG.)

XIV. XV. XVI. Neque vero in hac una eximia membrana acquievit studium Gerberti ac fervor. Ut taceam Gelasianos libros ab ipso collatos in Gregoriano ritu explorando inprimis adhibuit tres codices sibi simillimos, San Blasiensem, Petershusanum, Solodorensem. Duo posteriores eodem omnino cum San-Blasiano literarum ornatu, initialium praesertim, auro, argento variisque coloribus pictarum splendent: adde characterum ac totius scripturae eum habitum et conformitatem et si dicere fas est identitatem, ut si non omnes unum eundemque scriptorem habuisse dicendi forent, ex una schola prodiise pro certo habendi sint, posteaquam jam opera Caroli M. literarum nitor restitutus sit. (SB. Pt. Sol.)

XVII. XVIII. Insuper scripturam consuluit Gerbertus duorum codicum, qui in Bibliotheca Caesarea Vindobonensi asservantur. Uterque venerandae sunt antiquitatis et originem ducunt ex saeculo nono. Alter, quem Vindobonensem appellat, canonem solum cum Praefatione praemittit, priores paginas habet literis aureis pulcherrime exornatas, addit ad marginem expositionem Ca

nonis seu commentarium perpetuum. Alter Augiensis commemoratur a Lambecio Bibl. Caes. II. c. 5. (Vind. Aug.)

XIX. Codex Moguntinus, quoad sciam, nondum in criticorum trutina examinatus, asservatur in Bibliotheca Seminarii Moguntini, quod floret sub auspiciis Marci Adami Nickelii, viri et doctrinae copia et ardentissimo rerum sacrarum studio aeque ac vera Christiani sinceritate et humanitate conspicui. Hic Vir Reverendus mihi, cum autumno anni MDCCCXLV. Moguntiae et regionis amoenitate et civium comitate detinerer, promptum ad hunc codicem dedit aditum. Est ut mihi videtur saeculi octavi: neque huic opinioni adversatur, quod in codice recentiori manu adiectae sint Missae in Vigilia et in Natali S. Bonifacii, cuius cultum iam saeculo octavo ad finem vergente apud Moguntinos obtinuisse certum est. (Mog.)

Praetermittimus codices atque libros qui passim ad aliorum testimonia confirmanda arcessuntur.

Appositus est Ordini Gregoriano Canon Gelasianus: nam ut cum Gerberto loquar, plura in recessu habet mutua haec veterum liturgicarum formularum collatio ac comparatio quam videri queat levi intuitu. Secutus sum Codicem Gerberti Rheinaugiensem (p. 6.), margini adieci scripturam Thomasiani codicis.

Adnotationes spectant vel ad crticum Canonis Gregoriani apparatum vel aperiunt plurimarum partium ac formularum origines. Praeterea ita harum adnotationum ratio est comparata, ut oculos semper adiiciant ad Missam Illyrici (M. I.) et Cacciarii Canonem Leoninum. (L.)

ORDO ET CANON MISSAE GREGORIANUS.

I. In nomine Domini incipit Liber Sacramentorum de circulo Anni a Sancto Gregorio Papa Romano editus. Qualiter Missa Romana celebratur.

II. Hoc est in primis Introitus qualis fuerit statutis temporibus, seu diebus festis sive quotidianis.

III. Deinde Kyrie eleison.

IV. Item dicitur Gloria in excelsis Deo, si Episcopus fuerit, tantummodo die Dominico sive diebus festis. A Presbyteris autem minime dicitur, nisi solo in Pascha. Quando vero Letania agitur neque Gloria in excelsis Deo neque Alleluia canitur.

[blocks in formation]

IX. Deinde Offertorium et dicitur Oratio super oblata.

X. Qua completa dicit Sacerdos excelsa voce:

ORDO ET CANON MISSAE GELASIANUS.

« السابقةمتابعة »