صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

recitabantur ex Diptychis et tamen ubique legitur in Codicibus Memento pro vivis. Dubitat Vezzosius ad Canonem Romanum Sacramentarii Gelasianum, ubi deest Momento mortuorum, an id aliquid ritus Gallicani indicet (Opp. Thomas. VI. p. 175.) Nam apud Gallicanos Vivorum ac Mortuorum memoria una oratione simul absolvitur. Neque negarim fieri potuisse ut ex ritu Gallicano hic mos ad Romanos permigraverit, imo apud nonnullas ecclesias, praecipue in Alemannia superiori, Galliae vicina permanserit. At magis mihi arridet alia sententia. Duplex erat apud vetustos in Missa mortuorum commemoratio: altera fiebat et in missis Defunctorum proprie sic dictis et certis diebus, ut ferebat loci consuetudo. Ita sollemnis facta est mortuorum commemoratio in Coena Domini, in illo monasterio, cuius erat Codex S. Eligii. Altera pro 'defunctis viventium ad Deum oratio recitabatur si ex fidelium coetu nuper decesserint quidam de vita. Tunc intersertum et Canoni in quotidianis quoque missis illud Memento pro defunctis a librariis saepius omissum, quoniam fuit ut ita dicam Canonis pars fortuita atque adventitia. Si spernis hanc meam opinionem, spernis vetusti codicis testimonium. In antiquissimo Missali San-Gallensi, cuius scriptura ad Merovingicum characterem accedit, hoc notatur: Si fuerit ut nomina defunctorum recitentur, dicit Sacerdos: Memento etc.

Non haerendum est in orationibus, quas ex privata devotione recitarunt singulae ecclesiae vel ante vel post Memento pro Defunctis. Multa exempla congesserunt Bona R. L. II. XIV. Gerbertus LV. I. p. 364. Ne desit exemplum audias Codicem Vindobonensem: Memento mei, quaeso Domine, et miserere, licet haec sancta indigne tibi sancte Pater omnipotens aeterne Deus meis manibus offerantur sacrificia, qui nec invocare sanctum ac venerabile nomen tuum dignus sum. Sed quoniam in honore, laude et memoria gloriosissimi dilecti filii tui Domini nostri Iesu Christi offeruntur, sicut incensum in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis accendantur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Memento etiam Domine et eorum nominum etc.

In Missa Illyrici inter quatuor oblationes pro Defunctis, quae fiunt ante Con-. secrationem, prima est pro defuncto, secunda pro defunctis animabus famulorum famulorumque, tertia pro omnibus in tui nominis confessione defunctis, quarta generalis post Consecrationem pro Vivis et Defunctis: Suscipe S. Trinitas hanc oblationem, quam pro seniorenostro et cuncta congregatione S. Petri meisque parentibus, fratribus, benefactoribus, fidelibus amicis, meisque propinquis et omnilus circumstantibus, qui se mihi commendaverunt et qui pro me orant, seu pro quibus debitor sum exorare, tam vivis quam defunctis tibi offero, quatenus te Domino miserante eis et mihi remissio et indulgentia peccatorum concedatur et vita aeterna condonetur. Post Consecrationem sequitur Memento pro semet ipso, deinde pro semet ipso et pro debitoribus, dein item pro semet ipso in eodem

Canone dicendum, item pro salute vivorum et mortuorum. Interiecta sunt verba: Hic recites nomina quorum velis. Agmen claudit Memento pro Defunctis Romanum. At unamquamque orationem excipiunt Nobis quoque peccatoribus. Ut mihi videtur sacerdos ante Orationem Nobis quoque ex his quinque deprecationibus sumere potuit quam vellet. L. a Gregoriano non discrepat.

[ocr errors]

XXIII. Binterim 1. c. p. 455: Ein Fragment dieses Gebetes citirt der alte Verfasser des Breviarium in Psalterium (Ad capessendam futuram beatitudinem cum electis eius in quorum nos consortium non meritorum inspector sed veniae largitor admittat Christus Dominus noster. Opp. Hieronymi ed. Vallarsii. Tom. VII. p. 254. in fine Ps, LXXII.) woraus die Ueberzeugung entsteht, dass es unter die ältesten Theile der Messe muss gerechnet werden, obschon es einige Zusätze bei den Namen der Heiligen erlitten hat. Wir können der Kritik des Walafried Strabo nicht beipflichten, der aus den hier angeführten Namen der Heiligen eine getheilte Anfertigung des Canons herleiten will. Carpit iterum miserum Strabonem, alto silentio praetermittit Innocentii III. aliorumque ad hanc canonis partem adnotationes, quibus haec iterata Sanctorum commemoratio argumento est, quod Canon non simul ab uno compositus est sed successivis temporibus particulatim a pluribus, unde in hac commemoratione supplentur ex magna parte, qui de primitivae ecclesiae Sanctis deesse videbantur in commemoratione prima. Quapropter. magis assensum merentur quae addit Binterim in sequentibus: Die funfzehn Heiligen, deren Namen genannt werden, sind wieder jene, denen in Rom vorzügliche Kirchen gewidmet waren. Vielleicht waren Anfangs nur zwölf Namen eingeschrieben, wie im ersten Theile des Canon; wozu nachher noch drei hinzukamen. Das scheint auch Hildebert hier anzudeuten: Idem,,dum memorat Sanctos" humerale recenset,,Quod bis sena Patrum nomina scripta gerit." Nach dem Zeugnisse des Bischof Aldelmus, der im 8. Jahrhundert lebte, soll der h. Gregor I. die beiden Namen Lucia und Agatha beizusetzen befohlen haben. De virgin.. c. 2. Ceterum huic capiti ut primo Martyrum catologo apud antiquos multa Sanetorum Sanctarumque nomina addita esse ex domesticae sanctitatis оvvýaɛ non est quod moneamus: sed ne unum quidem nomen praeter haec quindecim postea cladem evasit. De sana interpretatione vocis meriti audi Menardum: Id est demeriti peccati. Nam statim sequi-. tur sed venia e largitor. Huic interpretationi adstipulatur vetus expositio ms. Praefationis et Canonis Missae Bibl. Corb. Non retributionem peccatorum aestimet sed ipse sit veniae largitor. Et quandoque meritum sumitur pro peccato, S. Augustinus lib. de cura pro mortuis gerenda c. I. quorum tam mala sunt merita.

Finita hac oratione post illa verba: Largitor admitte, si novae fruges aut quaelibet alia humanis usibus inservientia benedicenda erant, ante altare

collocari olim solebant et hic a sacerdote benedici et terminata benedictione solíta clausula Per Christum Dominum nostrum sequentem addebant orationem Per quem haec omnia sq. quae non solum referebatur ad Oblata sed etiam ad res tunc benedictas, quas Deus continuo creat sive producit. Bona R. L. II. c. XIV.

[ocr errors]

XXIV. Vat. omittit Amen Oratio Dominica, quam Tertullianus vocat totius Evangelii breviarium et salutaris doctrinae compendium, cum in toto officio divino tum in Coena Sacra sollemnis fuit apud maiores: ita ut extra du; bitationis aleam positum sit quod refert Augustinus Ep. CXLIX. fere omnem ecclesiam Canonem Oratione Dominica concludere. Haec simplicia et facilia ad intelligendum: at magnam et perdifficilem quaestionem movet epistola Ș. Gregorii iam saepius commemorata, ad Ioannem, Syracusanum episcopum missa. De ipso pontifice murmur erat in Sicilia, quia orationem Dominicam mox post Canonem dici statuisset. Respondet Gregorius: Orationem domini

[ocr errors]

idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationes hostiam consecrarent. Et valde inconveniens mihi visum est, ut precem quam Scholasticus composuerat, super oblationem diceremus et ipsam traditionem quam redemptor noster composuit, super eius corpus et sanguinem non diceremus. Sed et oratio dominica. apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo sacerdote. Primo vexavit Romanae ecclesiae doctores quod Apostoli tam simplici ritu et (utmultis videtur) ieiuno Coenam Sacram celebrarint. Bona, alioquin candidus iudex, in his lapsus est. Illa dictio exceptiva,,solummodo" aut irrepsit in textum Gregorii, aut ad alias orationes restringenda est, quae consecrationem antecedunt et subsequuntur. Nam verba, quibus Christus hoc sacrificium instituit, apostoli procul dubio recitabant, non omissa memoria passionis eius, sicut ille praecepit: Hoc facite in meam commemorationem. Binterim, ut fas est, respuit opinionem sane miram, vocem solummodo in codices irrepsisse. Affert medelam per coniecturam sollemni modo, neque his contentus, verba Gregorii ita vult intellecta, ut tempore apostolorum Oratio Dominica non in aliorum sacramentorum administratione sed tantum in Missa adhibita sit. Patronum vocat Leonem III., in epistola ad Gallos et Germanos haec iubentem; Post haee consuluit, si dominica oratio in benedictione ciborum debeat usitari. Quod fieri non oportet, quia in sanctificatione corporis et sanguinis Domini nostri hanc solummodo sancti apostoli decantabant. Nemo non videt, Leonem Gregoriana verba repetere: neque tamen tuetur sententiam Binterimii. Nolite, inquit, vilem habere orationem quam tam sanctam habebant apostoli, ut nulla alia adiecta hanc solummodo in Coena sacra adhibuerint. Equidem ingenue fateor me nihil videre difficultatis in epistola Gregorii, nisi forte hoc nonnullis displicet, apostolorum aetate, cum saepius gladius hostium districtus et furibunda immineret infidelium persecutio, ecclesiam

[ocr errors]

breviori formula usam esse. Duplex in Gregorii verbis distinguendum est. Consecrarunt apostoli. Hanc vocem consecrare Gregorius ex communi ecclesiae usu, sexcentis exemplis comprobato, pertinere vult ad illam Missae partem, quae etiamnunc vocatur Consecratio: Qui pridie quam pateretur etc, Haec sacratissima verba omissa esse ab apostolis, Gregorio minime venit in mentem. Quid vero voluerit sanctus pontifex, docet totius epistolae ingenium. Erant enim et hodie sunt homines hebetis atque nullius ingení, in divinis dwλíGovtes tòv závwna: hos contra Canonem suum coarctatum ac noviter dispositum murmurantes, edocet Gregorius de libertate ecclesiae in ritibus ac caerimoniis concessa. Vos aegre fertis, inquit, tam leves pristinae liturgiae mutationes: sed magis vobis reprehendendi erant apostoli, quos praeter verba consecrationis Orationem solummodo dominicam scimus recitasse. Recte igitur Rupertus Tuitiensis: Non quidem sanctius nunc est quam erat prius ad solam quando orationem Dominicam et verba domini consecrabatur.

Sed non tacendum est, aliam eamque magnam inesse loco Gregoriano difficultatem: etenim si verba premuntur, Gregorius primus instituisse videtur, ut Oratio Dominica in Romana missa diceretur. Hanc sententiam suam fecit Ch. M. Pfaffius in opusculo de liturgiis ac praeter eum multi Protestantium theologi. En vero, inquit, istam Gregorius ait orationem dominicam se canoni missatico adiecisse, quae in eodem hactenus non exstiterit. Itaque in Gelasiano codice ea inveniri haud debet, quae tamen in illo quem Thomasius edidit exstat. Acriter in Pfaffium Muratorius invehitur. Allatis multum patrum testimoniis, pergit dicere: Fierine potuit ut orationem tanti momenti una Romana ecclesia in Canone omiserit? Apage. At verò, ut haec Muratorii pace dicam, profecto fieri potuit ut ecclesia Romana hanc orationem omiserit aeque atque Symbolum Apostolorum. Liberius Bona: Quod si usus universae ecclesiae a temporibus apostolorum fuit, hanc orationem in singulis missis recitare, nescio cur G. dicat, inconveniens sibi visum eam omittere ac si suo tempore in usu non esset. An forte in quotidianis missis omittebatur, ipse autem pristinum morem restituit? Sane hunc abusum in ecclesiis Hispaniarum invaluisse, eodem saeculo quo G. decessit Concilium Toletanum IV. nos.docet c..9. Nonnulli, inquit, sacerdotum in Hispanis reperiuntur, qui dominicam orationem quam salvator noster docuit et praecepit, non quotidie sed tantum die dominica dicunt. Confugit dein Bona ad Ioannem Diaconum, in vita Gregorii narrantem, orationem dominicam mox post Canonem super hostiam cessasse recitari. Ioannem enim viri docti Romanae ecclesiae aeque ac ipsum Gregorium ita explicant, nihil aliud a Gregorio statutum fuisse nisi ut loco congruo recitaretur oratio dominica. Non male. Ante Gregorium dicebatur Pater Noster vel in principio vel in fine missae: sed inconveniens visum est pontifici eam orationem tam remotam esse ab ipsa consecratione, quam apostoli solummodo ad consecrationem adiecerunt. Expuncta igitur Scholastici prece, quae post Consecrationem sa

[ocr errors]

cerdotibus in usu erat, posuit orationem Domini super panem et vinum modo consecratum recitandam.

Praemittitur orationi dominicae brevis Praefatio, qua sacerdos se indignum et degenerem Dei filium agnoscens, protestatur se non audere Deum Patrem compellare, nisi Christus monitis et praeceptis fiduciam praebere dignatus esset. Occurrit fere in omnibus ecclesiae liturgiis, Romanae praefationis auctor ipse appellatur Gregorius. Tamen iam Hieronymus in tertio adversus Pelagianos libello hanc praefatiunculam tangere videtur. Sic docuit apostolos suos, ut quotidie in corporis illius sacrificio credentes audeant loqui. Quamquam largior Vallarsio, apte posse intelligi Hieronymum de Praefatione proprie sic dicta.

In decantanda oratione dominica non una erat ecclesiarum disciplina. Apud Orientales, Gallos et Hispanos illam recitabat omnis populus, forte quod communis esset oratio, ut Cyprianus loquitur. Romae vero saltem a Gregorii tempore solus decantabat sacerdos. Krazer de occid. lit. p. 527.

XXV.

Bona R. L. II., 15: Postrema petitio orationis dominicae latius extenditur sequenti deprecatione Libera nos, quam prisci rituum expositores Embolismum vocant. Ea siquidem magis exprimitur, a quibus malis liberari petamus a praeteritis scilicet, praesentibus et futuris

Usus erat antiquus hic addere plures sanctos ad arbitrium sacerdotis. Unde magna est codicum varietas. El. Rod. Rat. Mog. et beatis Vat. Andrea da propitius. El. et intercedente Andrea nec non et B. Stephano protomartyre pacem diebus Per Dominum. Pam. cum b. Cyriaco Martyre et b. Martino Confessore. Theod. 2. S. Quintini, Nicasii, Gregorii, Medardi et Eligii. Til. nec non et beatis Martyribus turs Gervasio et Protasio SB. Andrea cum omnibus sanctis. L. Maria et beato Michaele Archangelo tuo et sanctis apostolis Petro, Paulo, Andrea atque Bartholomaeo cum omnibus Sanctis. In Missa Illyrici nullum exstat Orationis Libera vestigium.

XXVI. Codex noster Othobonianus Ordinem Missae concludit hac formula perantiqua: Pax Domini semper vobiscum. Respondetur et cum Spiritu tuo: neque nostrum est longius de osculo pacis et pace in Missa danda disserere. Vaticanus, Eligianus, San Blasianus aliique addunt semel vel ter, Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. At hoc ipso additamento produnt illae membranae recentiorem originem. Nam ex veterum scriptorum consensu Sergius primus a DCLXXX. statuit ut, tempore confractionis dominici corporis diceretur ter Agnus Dei miserere nobis Multis postea ingruentibus ecclesiae adversitatibus, ut ait Innocentius de myst. m. VI., 6., statutum fuit ut in tertio diceretur dona nobis pacem: qui ritus ubique receptus est, excepta basilica Lateranensi, in qua

« السابقةمتابعة »