صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et poteras ægro spirans fub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse fibi.

Ad eandem.

Redula Redula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados,

Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ
Corpora Chalcidico facra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amœnâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Paufilipi.
Illic Romulidûm studiis ornata fecundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.
* Apologus de Ruftico et Hero.

R

Usticus ex malo sapidiffima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus
Malum ipfam in proprias tranftulit areolas.
Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,

Mota folo affueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lufus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus.
Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et fœtus et ipfe parens.

Elegiarum Finis.
*Added in the Edit. of 1673.

5

5

10

SYL

SYLVARUM LIBER.

P

Anno EAtatis 16.

In obitum § Procancellarii medici.

Arere fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date fupplices,

Qui pendulum telluris orbem
Iäpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore

AEmathiâ jacuiffet Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occifum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.

5

10

15

§Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Profeffor of physic, who died when he was a fecond time Vice-Chancellor in October 1626. So that the date of Milton's age is wrong.

Si triste fatum verba Hecateia
Fugare poffint, Telegoni parens
Vixiffet infamis, potentique
AEgiali foror usa virga.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidiffet hafta.

Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita fanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, fuperftes, nec fine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri receffus.

At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiefcant cespite, et ex tuo
Crefcant rofæ, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

20

25

30

35

40

Sit mite de te judicium AEaci,
Subrideatque AEtnæa Proferpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

J

In quintum Novembris, Anno AEtatis 17.
A M pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque sedebat
In folio, occultique doli securus et hoftis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immenfum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans fceleris focios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros;

Hic tempeftates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua vifcera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,

Et quofcunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Infidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Caspia tigris
Insequitur trepidam deferta per avia prædam
Nocte fub illuni, et fomno nictantibus aftris.
Talibus infeftat populos Summanus et urbes

45

5

10

15

20

Cinclus

Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali pofcere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Trojæ.
At fimul hanc opibusque et feftâ pace beatam
Afpicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia fulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove claufus in AEtna
Efflat tabifico monftrofus ob ore Tiphœus.

25

30

35

Ignefcunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cuspis.
Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis,

Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Denfantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinofas velox fuperaverat Alpes,
Et tenet Aufoniæ fines, à parte finistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non

45

50

Te

« السابقةمتابعة »