Virgil, المجلد 2

الغلاف الأمامي
W. Heinemann, 1925
1 مراجعة
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.

من داخل الكتاب

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

مقاطع مشهورة

الصفحة 84 - Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri, passimque armenta videbant 36(. Romanoque Foro et lautis mugire Carinis. ut ventum ad sedes, " haec," inquit, " limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo, rebusque veni non asper egenis.
الصفحة 5 - Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus : Fauno Picus pater : isque parentem Te, Saturne, refert ; tu sanguinis ultimus auctor.
الصفحة 344 - Troia.' olli subridens hominum rerumque repertor : es germana lovis Saturnique altera proles : 830 irarum tantos volvis sub pectore fluctus. verum age et inceptum frustra submitte furorem : do quod vis, et me victusque volensque remitto. sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit ; commixti corpore tantum subsident Teucri ; morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnes uno ore Latinos.
الصفحة 8 - At rex sollicitus monstris oracula Fauni, Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro Fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
الصفحة 62 - In partisque rapit varias perque omnia versat: sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti. 25 Nox erat, et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat : cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem.
الصفحة 52 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
الصفحة 84 - Argileti, 345 testaturque locum, et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. lam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. 350
الصفحة 108 - Regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit angues.
الصفحة 320 - Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
الصفحة 82 - ... primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320 is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat, 325 deterior donee paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi.

معلومات المراجع