صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Lætitiaque metuque, avidi conjungere dextras
Ardebant: fed res animos incognita turbat.
520 Diffimulant; et nube cava speculantur amicti,
Quæ fortuna viris; classem quo litore linquant;
Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Poftquam introgreffi, et coram data copia fandi,

525 Maximus Ilioneus placido fic pectore cœpit:
O Regina, novam cui condere Juppiter urbem,
Justitiaque dedit gentes frænare fuperbas:
Troes te miferi, ventis maria omnia vecti,
Oramus: prohibe infandos a navibus ignes,

530 Parce pio generi, et propius res afpice noftras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas.
Non ea vis animo, nec tanta fuperbia victis.
Eft locus, Hefperiam Graii cognomine dicunt;
535 Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ;
Oenotrii coluere viri: nunc fama, minores
Italiam dixiffe, ducis de nomine gentem.
Huc curfus fuit.

Quum fubito affurgens fluctu nimbofus Orion 540 In vada cæca tulit, penitusque procacibus Auftris, Perque undas, fuperante falo, perque invia faxa Difpulit: huc pauci veftris adnavimus oris. (morem Quod genus hoc hominum? quæve hunc tam barbara Permittit patria? hofpitio prohibemur arenæ. 545 Bella cient, primaque vetant confiftere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma; At fperate Deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis: quo juftior alter

Nec

Nec pietate fuit, nec bello major et armis.
550 Quem fi fata virum servant, fi vefcitur aura
Aetheria, nec adhuc crudelibus occubat umbris ;
Non metus, officio nec te certaffe priorem
Pæniteat. funt et Siculis regionibus urbes,
Armaque, Trojanoque a fanguine clarus Acestes.

555 Quaffatam ventis liceat fubducere claffem,
Et filvis aptare trabes, et stringere remos.
Si datur Italiam, fociis et Rege recepto,
Tendere; ut Italiam læti Latiumque petamus:
Sin abfumta falus, et te, pater optime Teucrum,

560 Pontus habet Libyæ, nec spes jam reftat Iuli;
At freta Sicaniæ faltem, fedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus: cuncti fimul ore fremebant
Dardanidæ.

565 Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur :
Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Trojæ nefciat urbem?

570 Virtutesque, virosque, et tanti incendia belli?
Non obtufa adeo gestamus pectora Pœni:
Nec tam averfus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam, Saturniaque arva,
Sive Erycis fines, regemque optatis Acesten;

575 Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter confidere regnis?
Urbem quam ftatuo, vestra eft: fubducite naves.
Tros Tyriusque mihi nullo difcrimine agetur.
Atque utinam rex ipfe, Noto compulfus eodem,
Q2

580 afforet 580 Afforet Aeneas! equidem per litora certos Dimittam, et Libyæ luftrare extrema jubebo; Si quibus ejectus filvis, aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates,
Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem
585 Ardebant. prior Aenean compellat Achates:
Nate Dea, quæ nunc animo fententia furgit?
Omnia tuta vides; claffem, fociofque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipfi
Submerfum: dictis refpondent cætera matris.

590 Vix ea fatus erat, quum circumfufa repente
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Reftitit Aeneas, claraque in luce refulfit,
Os humerosque Deo fimilis. namque ipfa decoram
Cæfariem nato genitrix, lumenque juventæ

595 Purpureum, et lætos oculis afflarat honores.
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum, Pariusve lapis circumdatur auro.

Tum fic Reginam alloquitur, cunctisque repente
Improvifus, ait: Coram, quem quæritis, adsum,

600 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O fola infandos Trojæ miferata labores!
Quæ nos, relliquias Danaum, terræque marisque
Omnibus exhaustos jam cafibus, omnium egenos,
Urbe, domo focias: grates perfolvere dignas

605 Non opis eft nostræ, Dido, nec quicquid ubique eft
Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.
Di tibi, fi qua pios respectant numina, fi quid
Ufquam juftitiæ est, et mens fibi conscia recti,
Præmia digna ferant. quæ te tam læta tulerunt

610 Secula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Luftrabunt convexa, polus dum fidera pafcet;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt;
Quæ me cunque vocant terræ. fic fatus, amicum

615 Ilionea petit dextra, lævaque Serestum:

Post, alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo aspectu Sidonia Dido,
Cafu deinde viri tanto; et fic ore locuta eft:
Quis te, nate Dea, per tanta pericula cafus
620 Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulfum patriis, nova regna petentem,

625 Auxilio Beli. genitor tum Belus opimam
Vaftabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo cafus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelafgi.
Ipse hoftis Teucros infigni laude ferebat,

630 Seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.
Quare agite, O tectis, juvenes, fuccedite noftris.
Me quoque per multos fimilis fortuna labores
Jactatam, hac demum voluit confiftere terra.
Non ignara mali, miferis fuccurrere disco.

635

Sic memorat: fimul Aenean in regia ducit
Tecta: fimul Divum templis indicit honorem.
Nec minus interea fociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga fuum, pingues centum cum matribus agnos;

640 Munera, lætitiamque Dei.

At domus interior regali splendida luxu

[blocks in formation]

Instruitur, mediifque parant convivia tectis.
Arte laboratæ vestes, oftroque fuperbo:
Ingens argentum menfis, cœlataque in auro

645 Fortia facta patrum, feries longiffima rerum
Per tot ducta viros antiquæ ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius confiftere mentem
Paffus amor) rapidum ad naves præmittit Achatem:
Afcanio ferat hæc, ipfumque ad mænia ducat.

650 Omnis in Afcanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam fignis auroque rigentem,
Et circum textum croceo velamen acantho;
Ornatus Argivæ Helenæ: quos illa Mycenis,
655 Pergama quum peteret, inconcessosque Hymenæos,
Extulerat: matris Ledæ mirabile donum.
Præterea fceptrum, Ilione quod gefferat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.

660 Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Confilia: ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Afcanio veniat, donisque furentem
Incendat Reginam, atque offibus implicet ignem.

665 Quippe domum timet ambiguam Tyriofque bilingues.
Urit atrox Juno, et fub noctem cura recurfat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem:
Nate, meæ vires, mea magna potentia; folus,
Nate, Patris fummi qui tela Typhoea temnis;
670 Ad te confugio, et supplex tua numina pofco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ,

Nota

« السابقةمتابعة »