Et vertenda manu, et creta folidanda tenaci: 180 Ne fubeant herbæ, neu pulvere victa fatifcat; Tum variæ illudunt pestes. fæpe exiguus mus Sub terris pofuitque domos, atque horrea fecit: Aut oculis capti fodere cubilia talpæ:
Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ
185 Monftra ferunt: populatque ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens formica senectæ. Contemplator item, quum se nux plurima filvis Induet in florem, et ramos curvabit olentes : Si fuperant fœtus, pariter frumenta sequentur,
190 Magnaque cum magno veniet tritura calore. At fi luxuria foliorum exuberat umbra, Nequicquam pingues palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare ferentes, Et nitro prius, et nigra perfundere amurca,
195 Grandior ut fœtus filiquis fallacibus effet. Et, quamvis igni exiguo properata maderent, Vidi lecta diu, et multo spectata labore, Degenerare tamen: ni vis humana quotannis Maxima quæque manu legeret: fic omnia fatis
200 In pejus ruere, ac retro fublapfa referri.
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis fubigit; fi brachia forte remifit, Atque illum in præceps prono rapit alveus amni. Præterea tam funt Arcturi fidera nobis, 205 Hædorumque dies fervandi, et lucidus Anguis; Quam quibus in patriam ventosa per æquora vectis Pontus et oftriferi fauces tentantur Abydi. Libra die fomnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividet orbem:
![[blocks in formation]](https://books.google.com.eg/books/content?id=FaSEoDw77I8C&hl=ar&output=html_text&pg=PA37&img=1&zoom=3&q=terra&cds=1&sig=ACfU3U16n7WXJWSrOsWmvUnavSDiVq1Orw&edge=0&edge=stretch&ci=406,1080,401,29)
210 Exercete, viri, tauros: ferite hordea campis,
Usque fub extremum brumæ intractabilis imbrem. Nec non et lini fegetem, et Cereale papaver Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris: Dum ficca tellure licet, dum nubila pendent. 215 Vere fabis fatio: tum te quoque, Medica, putres Accipiunt fulci; et milio venit annua cura: Candidus auratis aperit quum cornibus annum Taurus, et averso cedens Canis occidit aftro.
At fi triticeam in messem robustaque farra
220 Exercebis humum, solisque inftabis aristis: Ante tibi Eoæ Atlantides abfcondantur, Gnofiaque ardentis decedat ftella coronæ, Debita quam fulcis committas femina, quamque Invitæ properes anni fpem credere terræ.
225 Multi ante occafum Majæ cœpere: fed illos Exspectata seges vanis elusit ariftis.
Si vero viciamque feres, vilemque faselum, Nec Pelufiacæ curam afpernabere lentis; Haud obfcura cadens mittet tibi figna Bootes.
230 Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimenfum partibus orbem Per duodena regit mundi Sol aureus aftra. Quinque tenent cælum zonæ: quarum una corufco Semper Sole rubens, et torrida femper ab igni:
235 Quam circum extremæ dextra lævaque trahuntur, Cærulea glacie concretæ atque imbribus atris. Has inter mediamque, duæ mortalibus ægris Munere conceffæ divum. et via fecta per ambas, Obliquus qua se signorum verteret ordo.
240 Mundus ut ad Scythiam Riphæasque arduus arces
Confurgit; premitur Libyæ devexus in Austros. Hic vertex nobis semper sublimis: at illum Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis
245 Circum, perque duas in morem fluminis Arctos; Arctos Oceani metuentes æquore tingi. Illic, ut perhibent, aut intempefta filet nox Semper, et obtenta densantur nocte tenebræ; Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit: 250 Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, Illic fera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio prædifcere cœlo Poffumus: hinc messisque diem, tempusque serendi; Et quando infidum remis impellere marmor 255 Conveniat: quando armatas deducere classes, Aut tempestivam filvis evertere pinum. Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, Temporibusque parem diversis quatuor annum.
Frigidus agricolam fi quando continet imber, 260 Multa, forent quæ mox cœlo properanda sereno, Maturare datur. durum procudit arator Vomeris obtufi dentem: cavat arbore lintres: Aut pecori fignum, aut numeros impreffit acervis. Exacuunt alii vallos, furcasque bicornes;
265 Atque Amerina parant lentæ retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga: Nunc torrete igni fruges, nunc frangite faxo. Quippe etiam festis quædam exercere diebus Fas et jura sinunt. rivos deducere nulla 270 Relligio vetuit; segeti prætendere sepem, Infidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio merfare falubri. Sæpe oleo tardi costas agitator afelli Vilibus aut onerat pomis: lapidemque revertens
275 Incufum, aut atræ massam picis urbe reportat. Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna Felices operum. quintam fuge: pallidus Orcus, Eumenidesque satæ. tum partu Terra nefando Cœumque Iapetumque creat, sævumque Typhœa,
280 Et conjuratos cœlum refcindere fratres. Ter funt conati imponere Pelio Offam Scilicet, atque Offæ frondofum involvere Olympum: Ter Pater exstructos disjecit fulmine montes. Septima post decimam felix, et ponere vitem,
285 Et prensos domitare boves, et licia telæ Addere: nona fugæ melior, contraria furtis. Multa adeo gelida melius se nocte dedere: Aut quum Sole novo terras irrorat Eous. Nocte leves melius ftipulæ, nocte arida prata 290 Tondentur: noctes lentus non deficit humor. Et quidam feros hiberni ad luminis ignes Pervigilat, ferroque faces infpicat acuto. Interea longum cantu folata laborem Arguto conjux percurrit pectine telas: 295 Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem, Et foliis undam trepidi despumat aheni.
At rubicunda Ceres medio fucciditur æstu; Et medio tostas æstu terit area fruges. Nudus ara, fere nudus: hiems ignava colono. 300 Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur, Mutuaque inter se læti convivia curant: Invitat genialis hiems, curasque refolvit.
Ceu preffæ quum jam portum tetigere carinæ, Puppibus et læti nautæ impofuere coronas. 305 Sed tamen et quernas glandes tunc ftringere tempus, Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta. Tunc gruibus pedicas et retia ponere cervis, Auritosque sequi lepores; tum figere damas, Stupea torquentem Balearis verbera fundæ,
310 Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. Quid tempeftates autumni et fidera dicam? Atque ubi jam breviorque dies, et mollior æstas, Quæ vigilanda viris? vel quum ruit imbriferum ver: Spicea jam campis quum messis inhorruit, et quum
315 Frumenta in viridi stipula lactentia turgent? Sæpe ego, quum flavis messorem induceret arvis Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere prælia vidi; Quæ gravidam late fegetem ab radicibus imis 320 Sublime expulfam eruerent: ita turbine nigro Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes. Sæpe etiam immenfum cælo venit agmen aquarum, Et fædam glomerant tempeftatem imbribus atris Collectæ ex alto nubes: ruit arduus æther,
325 Et pluvia ingenti fata læta boumque labores Diluit: implentur fossæ, et cava flumina crefcunt Cum fonitu, fervetque fretis spirantibus æquor. Ipfe Pater, media nimborum in nocte, corusca Fulmina molitur dextra: quo maxima motu
330 Terra tremit: fugere feræ, et mortalia corda Per gentes humilis stravit pavor. ille flagranti Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit: ingeminant Austri, et densissimus imber:
![[blocks in formation]](https://books.google.com.eg/books/content?id=FaSEoDw77I8C&hl=ar&output=html_text&pg=PA41&img=1&zoom=3&q=terra&cds=1&sig=ACfU3U2oi_mxJKGLZRW9_NGR1OVX9ljiJQ&edge=0&edge=stretch&ci=387,1107,438,23)
« السابقةمتابعة » |