صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ergo inter sese paribus concurrere telis

490 Romanas acies iterum videre Philippi:

Nec fuit indignum Superis, bis fanguine noftro
Emathiam, et latos Aemi pinguefcere campos.
Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,

495 Exesa inveniet scabra rubigine pila:

Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes:
Grandiaque effoffis mirabitur offa fepulcris.
Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quæ Tufcum Tiberim, et Romana palatia fervas,

500 Hunc faltem everso juvenem fuccurrere seclo
Ne prohibete. fatis jam pridem fanguine noftro
Laomedonteæ luimus perjuria Trojæ.
Jam pridem nobis cæli te regia, Cæfar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos. 505 Quippe ubi fas verfum atque nefas: tot bella per orbem: Tam multæ fcelerum facies: non ullus aratro Dignus honos: squalent abductis arva colonis, Et curvæ rigidum falces conflantur in enfem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum: 510 Vicinæ ruptis inter fe legibus urbes

Arma ferunt: fævit toto Mars impius orbe.
Ut, quum carceribus fefe effudere quadrigæ,
Addunt se in spatia, et fruftra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

P. VIR

GEORGICON.

[ocr errors]

LIBER SECUNDUS.

ACTENUS arvorum cultus, et fidera cœli:

Nunc te, Bacche, canam, nec non filveftria tecum

Virgulta, et prolem tarde crefcentis olivæ.
Huc, pater o Lenæe; (tuis hic omnia plena
5 Muneribus: tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager; fpumat plenis vindemia labris)
Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis :
10 Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipfæ
Sponte fua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle filer, lentæque genistæ,
Populus, et glauca canentia fronde falicta.

Pars autem pofito furgunt de semine: ut altæ

15 Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet
Aefculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima filva:
Ut cerafis, ulmisque: etiam Parnaffia laurus
Parva fub ingenti matris se subjicit umbra.
20 Hos natura modos primum dedit: his genus omne
Silvarum, fruticumque viret, nemorumque facrorum.
Sunt alii, quos ipse via fibi repperit ufus.
Hic plantas tenero abfcindens de corpore matrum

Depofuit Depofuit fulcis: hic ftirpes obruit arvo,

25 Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos:
Silvarumque aliæ preffos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliæ: fummumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.

30 Quin et caudicibus fectis, mirabile dictu,
Truditur e ficco radix oleagina ligno.
Et fæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pyrum, et prunis lapidosa rubefcere corna.

35 Quare agite, o proprios generatim discite cultus,
Agricolæ, fructusque feros mollite colendo:
Neu segnes jaceant terræ. juvat Ifmara Baccho
Conferere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,

40 O decus, o famæ merito pars maxima noftræ,
Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti verfibus opto:
Non, mihi fi linguæ centum fint, oraque centum,
Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram.
45 In manibus terræ: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages, et longa exorsa tenebo.
Sponte fua quæ se tollunt in luminis auras,
Infecunda quidem, fed læta et fortia furgunt.
Quippe folo natura fubeft. tamen hæc quoque fi quis

50 Inferat, aut scrobibus mandet mutata fubactis,
Exuerint filveftrem animum: cultuque frequenti,
In quascunque voces artes, haud tarda sequentur.
Nec non et fterilis quæ ftirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos fi fit digesta per agros:

[blocks in formation]

55 Nunc altæ frondes, et rami matris opacant,
Crefcentique adimunt fœtus, uruntque ferentem.
Jam, quæ feminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, feris factura nepotibus umbram :
Pomaque degenerant fuccos oblita priores:
60 Et turpes avibus prædam fert uva racemos.
Scilicet omnibus eft labor impendendus; et omnes
Cogendæ in fulcum, ac multa mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Refpondent, folido Paphiæ de robore myrtus.

65 Plantis eduræ coryli nafcuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrofa coronæ,
Chaoniique patris glandes: etiam ardua palma
Nafcitur, et cafus abies vifura marinos.
Inferitur vero ex fætu nucis arbutus horrida:

70 Et fteriles platani malos gessere valentes.
Caftaneæ fagos, ornusque incanuit albo
Flore pyri, glandemque fues fregere fub ulmis.
Nec modus inferere atque oculos imponere simplex.
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmæ,
75 Et tenues rumpunt tunicas, anguftus in ipfo
Fit nodo finus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolefcere libro.
Aut rurfum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in folidum cuneis via: deinde feraces

80 Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cælum ramis felicibus arbos:
Miraturque novas frondes, et non fua poma.
Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec falici, lotoque, nec Idæis cypariffis.

85 Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivæ,

Orcha

Orchades, et radii, et amara pausia bacca;
Pomaque, et Alcinoi filvæ: nec furculus idem
Crustumiis, Syriisque pyris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia noftris,

90 Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos.
Sunt Thafiæ vites, funt et Mareotides albæ :
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ.
Et passo Psythia utilior, tenuisque lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;

95 Purpureæ, preciæque : et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt etiam Ammineæ vites, firmissima vina:
Tmolus et affurgit quibus, et rex ipse Phanæus,
Argitisque minor: cui non certaverit ulla,

100 Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, mensis et Dis accepta fecundis,
Tranfierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.
Sed neque quam multæ species, nec nomina quæ fint,
Est numerus: neque enim numero comprendere refert.

105 Quem qui fcire velit, Libyci velit æquoris idem
Difcere, quam multæ zephyro turbentur arenæ :
Aut, ubi navigiis violentior incidit eurus,
Noffe, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia poffunt.

110 Fluminibus falices, crassisque paludibus alni
Nafcuntur: fteriles faxofis montibus orni:
Litora myrtetis lætissima: denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.
Afpice et extremis domitum cultoribus orbem,

115 Eoafque domos Arabum, pictosque Gelonos.
Divifæ arboribus patriæ. fola India nigrum
G2

Fert

« السابقةمتابعة »