صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Parisiis, ubi nunc in supradictæ curiæ tutela sunt, ad Suprema Curia Parlamenti Parisiensis. nos quamprimum redire possint; eosque liberos Jacobo Nos commissarii magni sigilli Angliæ, &c. supre- Mowato Scoto, viro probo atque honesto velit commitmam curiam parlamenti Parisiensis rogatam volumus tere, cui nos hanc curam delegavimus, ut eos et inde curare velit uti Miles, Gulielmus, et Maria Sandys, de- acciperet, et ad nos huc adduceret: recipimusque, ocfuncti nuper Gulielmi Sandys et Elizabethæ Soamæ casione hujusmodi oblata, jus idem atque æquum subuxoris ejus liberi, natione Angli, ætate nondum adulta, ditis Galliæ quibuscunque ab hac curia redditum iri.

LITERE RICHARDI PROTECTORIS

NOMINE SCRIPTE.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi LUDOVICO Galliarum Regi. Serenissime ac potentissime Rex, amice ac fœderate, CUM serenissimus pater meus gloriosæ memoriæ Oliverius reip. Angliæ protector, omnipotente Deo sic volente, supremum jam diem tertio Septembris obierit, ego successor ejus in hoc magistratu legitimè declaratus, tametsi in summo morore ac luctu, non potui tamen quin de re tanta primo quoque tempore majestatem vestram per literas certiorem facerem, quam et mei patris et hujus reip. amicissimam hoc nuntio repentino haud lætaturam esse confido. Meum nunc est à vestra | majestate petere, de me sic velit existimare, ut qui nihil deliberatius in animo habeam, quàm societatem et amicitiam quæ gloriosissimo meo parenti vestra cum majestate fuit, summa fide atque constantia colere; ejusque fœdera, consilia, rationes vobiscum institutas eodem studio ac benevolentia observare ratasque habere: legatum proinde apud vos nostrum eadem qua prius potestate præditum volo: quicquid id nostro nomine vobiscum egerit, ita accipere velitis rogo quasi à me ipso actum id esset. Vestræ denique majestati compre

cor fausta omnia.

Westmonasterio, ex Aula nostra, 5 Septemb. 1658.

Eminentissimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime Domine,

QUANQUAM nihil mihi acerbius accidere potuit, quàm de serenissimi et præclarissimi patris mei obitu scribere, tamen cum sciam quanti ille fecerit eminentiam vestram, quanti vos illum, neque dubitem quin eminentia vestra, cui summa rei Gallicæ commissa est, amici ac fœderati tam constantis tamque conjuncti mortem molestissime latura sit, permagni referre arbitratus sum, ut eam quoque, simul cum rege, de hoc casu gravissimo per literas monerem; vobisque etiam, quoniam id æquum est, confirmarem, me ea omnia sanctissimè præstiturum ad quæ præstanda vobis, rataque habenda serenissimæ memoriæ pater meus fœdere tenebatur: perficiamque ut illum, utpote vobis amicissimum omnique laude florentem, cùm amissum meritò doletis, quàm minimè

3 G

tamen quod ad servandam societatis fidem attinet, desideretis: cui etiam ad utriusque gentis commune bonum vestra quoque ex parte servandæ Deus eminentiam vestram quàm diutissimè conservet.

Westmonasterio, Septemb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c. Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate,

Cum videar mihi paternam virtutem vix satis posse imitari, nisi easdem quoque amicitias colam et retinere cupiam, quas ipse et virtute sibi quæsivit, et sibi esse maxime colendas ac retinendas judicio singulari duxit, non est quod dubitet majestas vestra, quin eodem se prosequi studio ac benevolentia debeam, qua pater meus memoriæ serenissimæ est prosecutus. Tametsi igitur in hoc magistratus ac dignitatis initio non eo loco res nostras reperiam, ut in præsentia possim ad quædam capita respondere, quæ oratores vestri in medium protulerunt, tamen et institutum à patre fœdus cum majestate vestra continuare, et arctius etiam conjungere, mihi quidem magnopere placet; rerumque utrinque statum simul ac pleniùs intellixero, ad ea transigenda quæ cum utriusque reip. commodis potissimum conjuncta esse videbuntur, ero equidem semper, ad me quod attinet, promptissimus. Deus interim majestatem vestram, ad gloriam suam et orthodoxæ ecclesiæ tutelam atque præsidium, quam diutissimè conservet.

Westmonasterio, ex Aula nostra, Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandiæ, Duci Scania, Esthoniæ, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Cassubiæ, et Vandalia, Principi Rugiæ, Domino Ingria et Wismariæ, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavariæ, Juliaci, Clivia, et Montium Duci.

Serenissime, potentissime rex, amice ac fœderate,

BINAS accepi à majestate vestra literas; alteras per nuncium suum, alteras legato nostro D. Philippo Mea

charissime,

dows, ad me transmissas. Ex quibus non solum do- | Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate lorem suum de obitu patris mei serenissimi veris animi sensibus expressum, deque ipso majestas vestra quàm DETULIT ad nos per libellum supplicem Samuel Pigpreclarè senserit, verum etiam de me quoque ejus in gottus, Londinensis mercator, se nuper naves duas locum suspecto quantam spem ceperit cognovi. Et ad (quarum alteri nomen Posta, magister Tiddeus Jacopaternæ quidem laudis cumulum nihil posthac amplius bus; alteri The Water-Dog, magister Garbrand Peters aut illustrius tanto authore accedere potest, meis certe Londino in Galliam negotiandi causa misisse; eas inde in capessenda repub. auspiciis nihil felicius tanto gratu-sale onustas Amsterodamum petisse; Amsterodamo latore, ad virtutes denique patrias tanquam hæreditatem alteram saburra tantùm, alteram halece impositas cooptimam adeundas nihil quod accendat vehementius jus cum Petro quodam Heinsbergo societas erat m tanto hortatore potuit accidere. Ad rationes majes-mare Balticum Stetinum usque Pomeraniæ, quæ in tatis vestræ de communi Protestantium causa no- vestra ditione est, ad exponendam illic halecem navibiscum initas quod spectat, sic velim existimet, me gasse; verùm utrasque hasce naves accepisse se alicubi quidem ex quo ad hæc gubernacula accessi, quan- maris Baltici à copiis quibusdam vestris detineri; quàm eo loco res nostræ sunt, ut summam diligenti- tametsi ut huic malo occurreret cum utraque nave synam, curam, vigilantiam domi potissimum requirant, grapham sigillo curiæ maritimæ obsignatam unà curanihil tamen antiquius aut deliberatius habuisse aut verit mittendam, qua et navium harum et mercium. habere, quam paterno fœderi cum majestate vestra per- excepta halecis parte supradicta, unum se esse ac legicusso quantum in me erit non deesse. Classem itaque timum dominum demonstraret. Cujus rei cum fidem in mare Balticum mittendam cum iis mandatis curavi, apud nos plenam fecerit, peto magnopere à majestate quæ internuncius noster, quem ad hoc totum negotium vestra (quandoquidem duarum navium jactura sine amplissimè instruximus, majestati vestræ communica- summo hominis detrimento fortunarumque forte omnium bit. Quam Deus opt. max. incolumem, prosperisque naufragio vix posse accidere videtur) uti mandet sms rerum successibus fortunatissimam, ad orthodoxam fidem atque imperet illarum navium liberam primo quoque tutandam diutissime conservet. tempore dimissionem. Deus majestatem vestram, al gloriam suam ecclesiæque orthodoxæ præsidium, quan diutissimè servet incolumem.

Westmonasterio, ex Aula nostra, die 13 Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Serenissimo ac Potentissimo
Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum,
Vandalorumque Regi, &c.

Serenissime, potentissimeque rex, amice ac fœderate,

MITTO ad majestatem vestram, quo nihil dignius aut præstantius possum mittere, virum verè egregium, vereque nobilem Georgium Aiscoum, equitem auratum, non solùm belli, et navalis præsertim scientia multis ex rebus fortiter gestis cognitum jam sæpe atque spectatum, verum etiam probitate, modestia, ingenio, doctrina præditum, moribus suavissimis nemini non charum, et, quod nunc caput rei est, sub signis majestatis vestræ virtute bellica toto orbe terrarum florentissime jam diu mereri cupientem. Velimque sic habeat majestas vestra, quicquid huic viro muneris commiserit, in quo fides, fortitudo, experientia constare vel etiam prælucere possit, neque fideliori neque fortiori, nec facile peritiori posse se quicquam committere. Quæ autem ego illi negotia dedero communicanda vestræ majestati, in iis expeditum aditum, aurem benignam velit rogo præbere, eamque fidem, quam nobismetipsis coràm fuisset habitura; eum denique honorem, quem tali viro et suis meritis et nostra commendatione ornatissimo convenire judicaverit. Deus res vestras ad gloriam suam et orthodoxæ ecclesiæ præsidium felici exitu fortunet. Westmonasterio ex Aula nostra,

die Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo Potentissimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

[ocr errors]

Westmonasterio, ex Aula nostra, Jan. 27. ax. 1653.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Celsis et Potentibus Dominis Occidentalis Frisia Potestati bus, S. D.

Celsi et potentes domini, amici ac fœderati charissimi,

GRAVEM ad me detulit querelam per libellum supplicem Maria Grinderia vidua, cùm sibi à Thoma Killegræo vestro milite pecunia bene magna aute annos octodecim debeatur, se eum ne nullo modo adducere per procuratorem posse, neque ut debitum solvat, neqat ut de jure suo, si quid sit, velit lege experiri; id ne a procuratore viduæ cogi possit, petisse eum à celsitudinibus vestris per libellum supplicem, ne cui liceat eum lege persequi ullius pecuniæ ab se in Angliæ debitir. Ego verò si celsitudinibus vestris hoc tantum signif cavero, viduam esse, egenam esse, multorum matrem parvulorum, cujus iste omnes prope fortunas avertere conatur, non committam ut apud vos, quibus divina præcepta atque adeo de viduis pupillisque non oppe. mendis notissima esse confido, graviore ulla utendum cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium pe titioni istius concedere velitis: id quod nunquam cor cessuros vos esse mihi persuadeo.

Westmonast. ex Aula nostra, Jan. 27. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenisin
Potentissimoque Principi LUDOVICO Gallia Regi
Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœdere

augustissime,

ACCEPIMUS, idque non sine dolore, quasdam in previncia protestantes ecclesias ab homine quodam mas

feriato ita indignè fuisse in sacris concionibus interpel- | Joanne Wilkio, duas navigationes conducta oneratalatas, ut ea res magistratibus, ad quos hujus causæ cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animadversione digna censeretur: sed conventum Cleri, qui iis in locis proximè habebatur, à majestate vestra impetrasse, ut res integra Parisios ad concilium regium revocaretur: à quo dum nihil hactenus decernitur, ecclesias illas et præsertim Aquariensem, convenire ad colendum Deum prohiberi. Vehementer itaque à majestate vestra etiam atque etiam peto, primùm, ut quorum preces ad Deum pro salute sua rebusque regni prosperis non interdicit, eorum coitus publicos ad precandum interdicere ne velit: deinde ut in illum hominem rei divinæ interpellatorem ex sententia illorum judicum, quibus hujusmodi causarum legitima atque consueta cognitio Gratianopoli data est, animadvertatur. Deus majestatem vestram quàm diuturnam atque incolumem conservet; ut si hæc nostra vota vobis accepta sunt, Deoque grata esse existimatis, eadem ab illis etiam protestantibus ecclesiis quibus nunc interdicitur, pro vobis publice fieri, sublato illo interdicto, quàm primum velitis.

que navaverit, pactum stipendium persolvere societas recusat: cùm cæteris qui semel tantum navigarunt, jampridem persolutum sit. Quod cur sit factum non intelligo, nisi si eorum judicio mercede dignior est, qui semel quàm qui bis meruerit. Vehementer itaquc peto à majestate vestra, ut huic uni Alexandro, cui duplum debetur, debita navatæ operæ satisfactio ne defiat; velitque pro authoritate sua quàm brevissimum solutionis diem damnique simul sarciendi sociis Brasiliensibus constituere: quorum dilationibus effectum est, ut datum inde mercatori damnum mercedem ipsam jam pene superat. Deus majestatem vestram lætis rerum successibus contra hostem augere indies et fortunare pergat. Westmonasterio, ex Aula nostra, 23 Feb. an. 1658.

Westmonasterio, 18 Feb. an. 1658.

Eminentissimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime domine cardinalis, PROFICISCITUR in Galliam, ibique ad tempus commorari cogitat illustrissima domina defuncti nuper ducis Richmondiæ uxor cum duce filio adolescentulo. Eminentiam itaque vestram magnopere rogo, ut siquid acciderit in quo iis vestra authoritate, favore, patrocinio, utpote peregrinis, usus esse possit, ita eorum dignitatem tueri, vobisque haud vulgariter commendatam rebus omnibus habere velitis, ut ad vestram humanitatem erga omnes, præsertim tam illustri genere oriundos, eximiam, sentiant nostris literis quod accedere potuit cumuli accessisse : simul et hoc sibi persuadeat eminentia vestra commendationem suam, si quid à me hujusmodi postulabit, apud me non minus valituram. Westmonasterio, 29 Feb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi JOANNI Portugalliæ Regi. Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate, TAMETSI multa sunt quæ ad regem amicum et reip. nostræ conjunctissimum necessariò scribam, nihil est tamen quod faciam libentius quàm quod nunc facio, ut majestati vestræ, regnoque Portugalliæ insignem hanc proximam de communi hoste Hispano victoriam gratuler: qua non ad vestram tantummodo, verum etiam ad Europe totius pacem ac respirationem, permagnum, atque in multos fortasse annos, allatum esse momentum nemo est quin intelligat. Alterum est in quo victoriarum certissimum pignus justitiam majestatis vestræ agnoscam, qua ex articulo fœderis 24, per arbitros Londini datos, mercatoribus nostris est satisfactum, quorum naves onerarias Brasiliensis societas conduxit. Unus est Alexander Bencius, mercator Londinensis, cui, cùm navis ejus, quæ Tres Fratres vulgo nominatur, magistro

RICHARDUS Protect. Reip. Angliæ, &c. Eminentissimo
Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime domine,

PER literas ad eminentiam vestram octo circiter abhinc mensibus Jun. 13 datas, causam Petri Petti, viri et singulari probitate præditi et egregiis artibus in re navali nobis reique publicæ utilissimi, commendavimus. Ejus nave Edwardo anno 1646 à quodam Gallo, cui nomen Basconi, Thamesis in ostio, ut scripsimus, capta, et in portu Bononiensi vendita, quanquam rex in concilio regio 4 Novemb. anno 1647 decreverat, ut quam censuisset consilium pecuniæ summam damni accepti loco dandam, satisfactioni daretur, is tamen ex eo decreto nihildum se fructus percepisse ostendit. Cùm autem dubium mihi non sit, quin eminentia vestra meo rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid impedimento sit, cujusve negligentia aut contumacia factum, ut decreto regio post annos jam decem non obtemperetur ; velitque pro sua authoritate instare, ut decreta illa pecunia, quam irrogatam jamdiu existimamus, et exigatur quamprimum, et petitori nostro solvatur. Ita rem justitiæ imprimis gratam eminentia vestra fecerit, et à me singularem prætereà gratiam inierit. Westmonasterio, ex Aula nostra, 22 Feb. 1658.

Duæ sequentes Literæ, RICHARDO abdicato, Restituti
Parlamenti nomine scripti sunt.

Parlamentum Reipub. Angliæ serenissimo potentissimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Serenissime potentissimeque rex, amice charissime,

CUM visum sit Deo optimo atque omnipotenti, penes quem solum conversiones omnes regnorum, rerumque publicarum sunt, nos pristine auctoritati summæque rerum Anglicarum administrandæ restituere, et majestatem vestram ea de re certiorem esse faciendam imprimis duximus, et vobis porro significandum, nos cum

mos.

majestatis vestræ utpote Protestantium principis poten- | pristinum locum atque munus in republica gerendah tissimi tum pacis inter vos Daniæque regem, et ipsum tineamus, placuit imprimis ea de re nec majestas quoque Protestantium principem præpotentem, non vestram, utpote vicinum nobis et amicum regem, sine nostra opera atque officio benevolentissimo recon-celandam, et quem ex adversis rebus vestris capi ciliandæ, quantum in nobis situm est, esse studiosissiVolumus itaque ut internuntio nostro extraordinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub. apud majestatem vestram hactenus fungitur, idem omnino munus nostro nunc nomine prorogetur eique adco his nostris literis potestatem proponendi, agendi, transigendi cum majestate vestra facimus planè eandem quæ ei proximis literis commendatitiis facta est: quicquid ab co transactum nostro nomine atque conclusum erit, id omne ratum nos esse habituros, Dco bene juvante, nostra fide spondemus. Deus ille majestatem vestram quam diutissime conservet, rebus Protestantium columen atque præsidium.

dolorem simul esse significandum: id quod ex eo sta eaque diligentia nostra facile perspicietis quam al ra cem inter majestatem vestram regemque Sueciæ re** ciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, a bebimus. Quapropter internuntio nostro ad serenissi Suecorum regem extraordinario Philippo Meads negotium dedimus, ut majestatem vestram bis de nostro deinceps nomine adeat, ea communicet, ponat, agat atque transigat, quæ commissa sibi à te et mandata esse ostendet. Quam ei fidem mass vestra hoc in munere habuerit, eam nobismetipss a bere se credat, rogamus. Deus majestati vestre istis omnibus rerum suarum difficultatibus, in qu

J

Guil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti tamen forti et magno animo versatur, felicem læta
Reipub. Angliæ.
exitum primo quoque tempore concedat.

Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.

Parlamentum Reipub. Angliæ Serenissimo Principi

FREDERICO Daniæ Regi.

Serenissime rex, amice charissime,

CUM voluntate ac nutu summi rerum omnium moderatoris Dei opt. max. factum sit ut nos demùm restituti,

Guil. Lenthall, prolocutor Parlane
Reipub. Angliæ.

Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.

[ocr errors]

SCRIPTUM

DOM. PROTECTORIS REIPUBLICÆ ANGLIÆ, SCOTIÆ, HIBERNLÆ, &c.

EX CONSENSU ATQUE SENTENTIA CONCILII SUI EDITUM:

IN QUO HUJUS REIPUBLICÆ CAUSA CONTRA HISPANOS JUSTA ESSE DEMONSTRATUR.

1655.

QUIBUS causis adducti, quasdam insulas in Occidentali India, ab Hispanis jam antea occupatos, adorti nuper simus, eas et justas esse et rationi quam maximè consentaneas nemo est quin facile intelligat, qui modò secum reputaverit, quemadmodum rex ille, ejusque subditi erga gentem Anglicanam in illo tractu Americano semper se gesserint; non alium nempe ad modum nisi perpetuò planè hostilem ; qui modus sese gerendi ab ipsis et initium habuit injustissimum, et ab eo tempore contra gentium commune jus, contra fœderum peculiares inter Anglos atque Hispanos leges eadem est prorsùs ratione continuatus.

mus, cur Hispani exercere omne genus hostilitatis in nostros illic homines usque eo licere sibi arbitrentur, ut qui illas in oras aut tempestate appulsi, aut naufragio ejecti, aliove simili casu delati sunt, eos non ut captivos ad vincula solùm, sed in servitutem etiam redigant, ipsi tamen ruptam sibi pacem etiam in Europa, et gravissimè violatam existiment, si Angli vicissim, paria reddendi, resque suas repetendi causa, quicquam iis in locis contra eos moliuntur.

Verum, etiamsi Hispaniæ regis apud nos legati, Hispanica factione, quæ semper in consilio regis proximi, patrisque ejus plurimum potuit, confisi, siquid Angli hoc in genere fecissent, levissimis de causis querimonias et postulationes iniquas et ridiculas afferre non dubitarint ; illi tamen reges, Hispanis licet nimium addicti, suorum subditorum constringi noluerunt manus, ubi Hispani suas esse solvendas existimarunt: imò vim vi propulsare, et Hispanos, qui ad pacem iis in locis servandam perduci nullo modo potuerunt, in bostium numero habere suis permiserunt. Adeò ut anno circiter millesimo sexcentesimo et quadragesimo cum hæc res in concilio regis proximi agitata esset, postularetque Hispanorum legatus ut naves quædam in Americam profecturæ, et in ostio fluminis vela jam facere paratæ prohiberentur, propterea quòd hostilitatis in Hispanos illic exercendæ potestate essent instructæ, simulque ipse jus commercii in Occidentali India habendi postulantibus per consiliarios quosdam regis, ad cam rem constitutos, Anglis denegaret, placuit ut illæ naves institutum iter suum persequerentur, quod et factum est.

Fatendum quidem est Anglos, his annis proximis, vel iniqua æquo animo ferè pertulisse, vel se duntaxat defendisse; unde forsitan potest fieri, ut nonnulli de illa nuper in Occidentalem Indiam nostræ classis profectione ita sentiant, quasi de bello à nobis ultrò incœpto atque illato, non quasi de eo, quod re quidem vera ab Hispanis ipsis et primò ortum atque conflatum, et (quanquam hæc respublica, quod in se erat, confirmandæ pacis, et commercii iis in locis habendi causa nihil prætermisit) ab iisdem hactenus continuatum summoque studio gestum reperietur: qui quoties oblata sibi occasio est, nullam omnino justam ob causam, nulla injuria lacessiti, occidere, trucidare, imo sedatis nonnunquam animis obtruncare nostros illic homines, quos visum est, bonis etiam atque fortunis direptis, coloniis habitationibusque deletis, navibus, si quas per illa maria offendunt, captis, hostium imò prædonum in numero habere non desinunt. Illius enim nominis opprobrio omnes cujuscunque gentis, præter se solos, afficiunt, qui illa maria navigare audeant. Neque hoc Hactenus prædicti reges subditis suis, bellum iis in alio jure aut meliore se facere intelligunt, quam Papæ locis ob rationes suas privatim suscipientibus, non denescio qua donatione nixi, et quod partes quasdam fuerunt: tametsi, propter potentiam Hispanicæ facillius occidentalis plagæ ipsi primi omnium scrutati tionis supradicta, publicè, pro eo ac debuerant, et exsunt: quo nomine ac titulo novi illius orbis jus omne, istimatione gentis pristina dignum erat, causam eorum ac ditionem universam ad se solos pertinere conten- suscipere noluerunt. Et nobis certè contumeliosum dunt: de quo titulo sane quàm absurdo copiosius di- æquè et indignum fuisset, quibus largiente Deo, tot cendi locus erit, cum ad expendendas eas causas venie-naves ad omnem maritimi belli usum ornatæ atque in

« السابقةمتابعة »