صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Lectionem Horatiani loci vulgatam

firmare conatur

Gustavus Schwab,

Gymn. Stuttg. Professor.

Od. I. 2, 35-40.

Sive neglectum genus et nepotes
Respicis auctor,

Heu nimis longo satiate ludo,

Quem iuvat clamor, galeaeque leves,
Acer et MAURI peditis cruentum

Vultus in hostem.

Lectio huius loci olim vulgata:,,Mauri," quam non dubitamus omnium esse, quot hucusque collati sunt, codicum manuscriptorum, quaeque etiam nunc subinde in novissimis Horatii nostri editionibus, licet minus feliciter, nostro quidem iudicio, defenditur, ad annum usque 1671. sollicitata non fuit. Sensere tamen plerique commentatorum difficultatem quandam in explicanda voce, nec illam facile quisquam praeterit, quin ullo modo in interpretando, vel potius excusando vocabulo desudaverit.

Primum erat, ad quod animum attendebant, ipsa militis gens, cuius fortitudinem Marti tam gratam poeta nobis describit, coeptumque est quaeri, cur Maurum Horatius potissimum nominaverit. Itaque antiqui iam Scholiastae Acron et Porphyrion (citamus Fabricianos ex editione Henricopetrina anni 1588.) curavisse videntur, ne lector in Mauro illo, quasi inopportune oculis oblato, haereret; quorum alter, Acron: ,,Maurum, inquit, alusive posuit, pro quocunque hoste;” alter, Porphyrion:,,Mauri, pro cuiuslibet accipit bellicosae gentis viro. Speciem enim pro genere posuit." Neque Scholiasta

Cruquianus aliter (sub oculis sunt editiones Cruquianae annor. 1578. et 1597.):,,Maurum pro cuiuslibet bellicosae gentis viro ponit, speciem pro genere."

Editores Horatii, ex quo ille typis mandari coeperat, in hac Grammaticorum explicatione non acquievere, plura addentes, dum in,,pedite" Mauro stupent. Ex illis, quorum commentarios inspicere nobis licuit, primus Antonius Mancinellus 1), Italus, multae lectionis vir, post repetitam Scholiastarum sententiam, rem ex antiquitate illustrandam suscipit, dicens:,,Mauri.... pugnabant frequentius ab equo hastati; equis nudis utentes, et iunceis fraenis; gerebant etiam gladios, At pedites elephantum pellibus pro clypeis se protegebant, leonum et pardalium, et ursorum pelles induebant, et dormientibus sternebant. Auctor est Strabo lib. XVII." [cap. 3. ed. Casaub. p. 569.].

Loco hoc Strabonis post Mancinellum Cruquius etiam usus est (edit. 1578. p. 10.) qui,,ad truculentiam pedites Mauros induisse leonum, pardalium et ursorum pelleis" credit. Ita et pedes Maurus et Mauri acer vultus illustratus est ex Strabone, quem post secula etiam in partes vocavere Klotz (vindic. Horat. p. 77.) et nuperrime vir clariss. F. H. Bothe in repetita Feae editione (ed. prior. annotatt. p. 9.).

Ceterum Mauro acrem illum vultum iure a poeta tribui docet Lambinus ex loco bene apposito Aeliani, quem illi Ios. Scaliger iuvenis eruditissimus" indicaverat. „Per acrem, ait, Mauri peditis vultum, avôqıxòv, id est, virilem, et quasi trucem significat. Taleis autem vultu atque aspectu Mauros fuisse tradit Aelianus his verbis : Εἰσὶ δὲ Μαυρούσιοι καὶ και λοὶ καὶ μεγάλοι, καὶ ἀνδρικὸν ὁρῶσι.” 2) (Ed. Lambini Wechel. Francof. ad M. 1577. p. 11.)

1) Utimur editione Veneta anni, ut videtur, 1492.

Extat

Neque Lambinus, neque qui post illum huius loci testimonio usi sunt, librum Aeliani, ex quo desumtus est, indicat. autem in Aeliano de animal. Nat. L. XIV. cap. 5. ed. Conr. Gessner. p. 289.

Denique post Torrentium (cuius copia nobis non fuit) a Bondio (edit. Schrevel. Lugd. Bat. 1663.) locum Horatii nostrum ad historiam referendum esse notatum est.,,Notum enim Iubae Regis adversus Caesarem bellum, et quanto Caesarianis terrori fuit eius exercitus, de quo Suetonius, Caes. c.XVI.” 3) Simul de Iugurtha cogitavere; e. g. Iuvencius, qui: ,,de Mauris, inquit, hoc in loco praecipue meminit, quorum fortitudo in bellis recentibus contra Iugurtham et Jubam etc. perspecta fuerat."

Sic locus ab omni parte videri poterat illustratus, cum paucis verbis inopinatas illi turbas movit vir in emendando audax, Tanaquil Faber (Hor. Op. Salmar. 1671.), qui in ,,notulis" suis ad nostrum locum: „Emenda, inquit, Marsi. Nam Mauri imbelles: olim correctionem probabo." Probaturo mors supervenit (12. Sept. 1672.). Neque soceri promissum Dacierius absolvit, licet in hanc Fabri sententiam concesserit, dum Torrentii opinionem refutare conatur, qui ad lubae Mauretaniae regis bellum contra C. Iulium Caesarem alludere poetam contendit; cui Dacierius hisce verbis adversatur:,,Horace n'étoit pas assez méchant Courtisan pour renouveler une chose qui ne pouvoit être qu'odieuse. Il faut nécessairement lire Marsi: comme dans les vieilles éditions." (Oeuvres d'Horace par M. Dacier et le père Sanadon. Amstelod. ap. I. Wetstein et G. Smith. 1735.)

Sane coniectura sic temere posita tam alta Horatio nostro vestigia non impressisset, nisi acutissimum disertissimumque patronum esset nacta R. Bentleium, qui, severe vituperato Dacierio, quod in vetustis editionibus extare Marsum addiderit, de qua lectione nihil Bentleio vel legendo vel fando

3) Cum Caesar h. 1. decem legiones Inbae tribuat, licet augendo numerum imponere voluisse militibus suis ex ipso Suetonio appareat, tamen illa quam iniicit, legionum mentio probabile facit, non spernendam peditum manum Mauris adfuisse, quod in usum vertere licebat commentatoribus, qui Maurum vere peditem nostro loco vindicant Schw.

sit compertum,'

nihilo tamen secius emendationem istam certissimam esse affirmat, refragantibus licet omnibus libris et scriptis et editis.

Integram Bentleii notam afferre libet, suppressis tantummodo scriptorum veterum, quos ille transscribit locos, praeter duos vel tres; sic enim palam fiet, quanto acumine alienum commentum firmare et, ut unice verum plerisque videretur vir in arte critica summus efficere potuerit:

[ocr errors]

,,Militis, Bentleius ait (edit. Amstelod. 1728. p. 7 —9.), ,,haec descriptio est, et Fortis et Peditis, et Cominus stabili»que pede cum hoste pugnantis. Tria haec plane indicantur his „verbis: „Acer peditis vultus in hostem cruentum:" quorum ne ,,unum quidem Mauris convenire iam tibi ostendam. Princi„pio multum abest, ut hi fortes haberentur; utpote Hispanis ,,et Gallis, nedum Romanis, virtute inferiores. Hirt. B. Afr. ‚6. Liv. XXIII. 26. Neque vero Pedites Mauri ullo in nume,,ro erant; Equitatu solo valebat ea gens; nec Cominus deni,, que vel iusta acie pugnabant, sed Eminus et Parthorum fere ,,more statim refugientes, ubi iacula semel emiserant. Val. „Flacc. III. 587. Hirt. c.7.97. Tac. Hist. II. 58. Claudianus „de bello Gildonico v. 432. sqq.:

Nec vos, barbariem quamvis collegerit omnem,
Terreat. An Mauri fremitum raucosque repulsus
Umbonum et vestros passuri cominus enses?
Non contra clypeis tectos galeisve micantes
Ibitis. In solis longe fiducia telis.

Exarmatus erit, cum missile torserit, hostis.
Dextra movet iaculum; praetentat pallia laeva,
Cetera nudus Eques. Sonipes ignarus habenae
Virga regit. Non ulla fides, non agminis ordo.
Arma oneri, fuga praesidio.

,,Qui quidem locus vel unus rem totam conficit: cum et im,,belles fuisse Mauros testatur, et ex equo pugnare solitos, te,,lisque eminus missis continuo in fuga praesidium quaerere.

„Et praeterea, cum Horatius haec ita coniunxerit, Quem iuvat clamor, galeaeque leves

Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem,

,,ut plane Peditem Galeatum 4) intelligi oporteat; miles ille Maurus omnino sine galea pugnam inire solet, ut docet te ,,idem iste locus." (Hic Bentl. addit Sil. X. 605.)

[ocr errors]

,,Denique, ut condonemus haec omnia, demusque tibi, ,,et Pedites fuisse Mauros, et Fortes, et Cominus et Galeatos ,,in acie pugnavisse; quorum nihil est verum: stultissimus ta,,men omnium foret Horatius, si virtutis hic militaris exem,,plum de Maura gente petiisset. Quippe acri illo Mauri pe,,ditis vultu Martem iuvari dicit: eundemque auctorem Romu,,lae gentis hic memorat, atque genus suum ac nepotes diu ,,neglectos tandem respicere. Quid ergo? an Mars ille tandem ,,suis propitiatus Mauri virtute delectetur? At quibus tandem ,,cum hostibus conflictati sunt Mauri magis quam Romanis? ,,Ergo ille hic cruentus hostis, et a Mauro confossus ac tru,,cidatus, erit demum Romanus. Meliora vero, o Noster; ,,atque apage tam indignam et in nepotes et in auctorem con,,tumeliam. Illene ut ullius magis gentis quam virtute Italâ

,,luvetur ?"

,,Recte itaque repositum est, Marsi, qui miles Italorum ,,omnium fortissimus semper est habitus. Strabo V. [cap. 4.] p. 241. : MΑΡΣΟΙ καὶ Πέλιγνοι, τὰ ἔθνη ταῦτα μικρὰ μὲν, ἀνδρικώτατα δέ. Appianus Bel Civil. I. [cap. 46. fin.] "P. 639. de Marsis verba faciens: "Eoti yao to ¿Ivos noleημικώτατον, και φασι κατ' αὐτοῦ θρίαμβον ἐπὶ τῷδε τῷ „πταίσματι γενέσθαι μόνῳ· λεγόμενον πρότερον, Οὔτε κατὰ „ΜΑΡΣΩΝ οὔτε ἄνευ ΜΑΡΣΩΝ γενέσθαι θρίαμβον. Pro,,verbii loco fuisse ait, Neque de Marsis neque sine Marsis ,,triumphum agi posse." (Addit Bentl. Virg. Georg. II. v. 167. Horat. Carm. II. 20. III. 5.)

4) Hoc argumentum ita conclusum iure exagitat b. la ni ad n.l.'

« السابقةمتابعة »