صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

2

dum turbatus sit et disjectus, ut vix unum et alterum recte sese excipiant, vera horum carminum ratio Castelli aciem prorsus effugit, et neque rhythmum ille neque alphabeticum eorum ordinem assecutus esse videtur. Quo factum est, ut contextum carminum minime perspiciens, in singulis, quæ passim exhibuit, commatibus vel dispescendis vel legendis atque interpretandis non posset non sæpissime a vero aberrare. Neque magis pristinum horum codicum ordinem carminumque veram indolem deprehenderunt et Thomas Mareschallus, qui magnam utriusque codicis partem Hebraico charactere transcripsit, et alius vir doctus anonymus, qui in plagulis quibusdam cum cod. Harlej. 5481. compactis singularum fere paginarum descriptionem Latinam dedit. Nos autem forte fortuna in hos codices delati, simulatque alphabetica esse carmina intellexeramus, et litterarum ordine et chirographo ducibus octo novemve carmina e disjectis poetæ membris restituere facili negotio potuimus. Horumque e numero sex, quæ quidem publica luce digniora visa sunt, postea otio dato emendata, perpolita, versione Latina, notisque criticis, philologicis et dogmaticis instructa prelo paravimus.

Duplicem autem hæc carmina apud doctos homines commendationem habitura esse speramus, philologicam alteram, alteram dogmaticam. Ac primum quidem patriæ Samaritanorum poeseos unicum specimen continent, idque Arabica magnam partem

tione (v. 2), incomprehensibilitate (M), providentia (9), constantia (Pg), misericordia universali (et M2P), de sacra scriptura, traditionibus (P), bonis operibus (PV), sabbatho (gu et 9), Hebræis (997), sacerdotum lapsorum restitutione (AM), et, ob quod omni sæculo male audierunt, sed injuria, de imaginibus (2mཡྻ).”

' Vide quæ notavimus ad Carm. I, 6, 7, 8. 12. 21. II, 5. III, 14, 18. et alibi.

2 Exstat hic fasciculus, octo foliis constans in Bibliotheca Bodleiana Oxoniensi, ibique inter codd. Bodleianos est No. 503. Vide S. Ven. Alex. Nicoll Bibliothecæ Bodleianæ codd. manuscriptorum orientalium catalogum. P. II. vol. 1. pag. 4. Cæterum quæ potissimum codicum Harleianorum folia et quam recte transcripserit Mareschallus, exploratuin non habeo. Præterea Brunsius in commentatiuncula: über die Samariter, (quæ inserta est promptuario, quod inscribitur: Beiträge zur Philosophie und Geschichte der Religion und Sittenlehre von C. T. Staudlin T. I. p. 80.) se ejusmodi fragmenta olim Oxonii e cod. Mareschall. 60., (qui idem est ac Bodlei. 503.) descripsisse refert; sed neque unquam usus est his fragmentis, neque hoc apographum in schedis ejus manuscriptis, quorum cura mihi fost mortem ejus demandata fuit, exstitit.

versione instructam, quæ usum loquendi interdum subobscurum illustrat: deinde eadem ad dogmata Samaritanorum penitius perspicienda maximopere inserviunt, et multo magis, quam ea, quæ a recentioribus Samaritanis, indoctis plerumque hominibus per litteras impetrarunt Jos. Scaliger, Huntington, Jobus Ludolphus, et recentiori memoria Ill. Silvester de Sacy. (Cf. § 6.)

§ 2.-Uterque, quo usi sumus, codex hodie in Musei Britannici libris Harleianis asservatur, uterque bombycinus est et formæ quadratæ. Et alter quidem (No. 5481.) isque paulo majoris formæ, nonaginta quatuor paginis constans, olim liturgicus et sacerdotum s. synagogarcharum Damascenorum' usui destinatus fuisse videtur. Foliis ejus admodum turbatis interjecta sunt alia, quæ commentarii Arabico-Samaritani in Pentateuchum fragmenta continent. Ad marginem singulorum carminum, vel ab eorundem initio et fine leguntur inscriptiones vel Samaritanæ vel Arabicæ ad rem liturgicam plerumque spectantes, ut p. 14.

A397Å¥ ¥93^ ritus adorationum; pag. 62. x

[ocr errors]

.46 .Sabbathum nuptiarum benedictum ; p سبت العرس المبارك

precatio sacerdotis magni; rarius صلوة لاملم الكبير 99

auctorem indicantes, ut pag. 51. KT327 9M XgKA ^72m 22 H2AM 2P 99 precatio senioris. Ab Galuga,3 filii Tobiæ, filii Kahalæ, cui propitius sit Dominus

,senioris Badaka لا صدقة بن اسماعيل 77 .omnium, pag شيخ

filii Ismaëlis.

Alter codex, minoris formæ, numero 5495. notatus, paginas quadraginta novem continens, calamoque paulo nitidiore exaratus, privatis usibus destinatus fuisse videtur, eamque forsan ob caussam sæpius versionem Arabicam habet singulis carminibus

'De muneribus Synagogæ Samaritanæ apud Damascenos vid. Hottingeri Bibl. Orient. pag. 309. § 10.

2 Vide supra Castelli verba, not. 1. p. 35.

3 Ab Galuga, i. e. pater elevationis s. magnificationis (a T27 magnificavit). Nomina propria, quorum pars prior est 9, Samaritanis frequen

אב סכואה אב עליון אב זהותה, אב קויתי אבי סיערה .tantur, cf

in subscriptionibus codd. biblicorum. Vide Hott. 1. c. de Rossi Spec. Variarum Lect. p. 176. Kennicotti Dissert. Gen. ed. Bruns. p. 361. Cæterum Brunsius, Castellum s, voce male intelligens, Ab Galugam omnium horum carminum auctorem esse voluit. (Stäudlins Beiträge 1. c. p. 87.)

adjectam. Sicut in priori codice nonnunquam nomina poetarum

سعد ادين بن صدقة 29 .p بن منبر 1 .notantur, ut pag Josephus ben Isaak يوسف بن اسحق Saadeddin ben Zadaka

al. Magis autem notatu dignum, in eodem codice conspicuas esse quatuor tabulas, ad anni computationem pertinentes, quales fere a Russavio Halebensi se petiisse scribit ó Távu Silv. de Sacy.' Et prima quidem tabula (pag. 2, 3.) ad annum pertinet 973, ut ibidem legitur characteris Arabicis male pictis wilw

وتسعة

ärm. In cellulis ejus notantur nomina mensium Arabum et Syro-Macedonum, itemque nomina dierum et numerus horarum diei et noctis. Tabula secunda (p. 6, 7.) ad annum pertinet intermissionis, tertia (p. 12, 13.) ad annum 977, quarta pag. 28, 29. ad annum 971. quod ubique notæ in margine exstantes commonstrant. In altera vero tabula post nomen mensis

2

اعلم الله يسحف الفم ليله نصف هذا الشهر علي : legitur

mus ülalu & Scito, Deo jubente, lunam medio hoc mense deficere horas octo novemve. Quum pro certo haberi possit, ad æram Muhammedicam pertinere hos annos,+ ex his tabulis simul, quo tempore scripti sint codices nostri, luculenter apparet, i. e. post medium sæculum æræ Christianæ decimum sextum (vel accuratius annis 1563, 1565, 1569.) quò eodem fere tempore plerosque codices Samaritanorum biblicos exaratos esse aliunde constat.5

Litterarum figuræ ad eas proxime accedunt, quæ in epistolis hodiernorum Samaritanorum ad Job. Ludolfum conspiciuntur: hoc tamen est peculiare, quod litteræ, et M, ita sibi similes sunt, ut ægre dignoscantur, quæ res et Castellum in his codd. legendis et me ipsum ab initio sæpe fefellit. Versio Arabica,

1 Mémoire sur l'état actuel des Samaritains, vers. germ. quæ exstat in Stäudlins und Tzschirners Archio für alte und neue Kirchengeschichte T. I. p. 82, 83.

2 Ita legitur pro ïëï3 mense undecimo, de quo vide Golium ad Alfergan. pag. 8.

3 Haud scio an legendum sit is..

+ Hanc enim æram constanter sequuntur in subscriptionibus codicum; neque audiendus est Hottingerus, qui (Bibl. Orient. p. 310.) nonnunquam eos epocham Christianam observasse monuit, nec tamen probavit.

5 Cf. de Rossi Spec. Variarum Lect. p. 171. Kennicott Diss. Gen. ed. Bruns. p. 361. Hotting. 1. c. p. 309.

quam nos charactere vulgari transcriptam dedimus, charactere Samaritico, adhibitis autem signis diacriticis (ex. gr. v pro ¿) exarata est, quemadmodum Abusaidæ Pentateuchus in cod. Barberiniano. Passim tamen, ubi lineæ spatium litteris Samaritanis paulo obesioribus non suffecturum videbatur, medio contextui voces quædam Arabice scriptæ intrusæ sunt, ut:

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

3. Externa horum carminum forma s. rhythmus, in aliis alius, tum Hebræorum, tum Syrorum Arabumque leges rhythmicas sequitur. Rhythmicas dixi non metricas, quandoquidem Hebræorum more a numerandis ponderandisque syllabis abstinentes, in versibus metiendis et secundum normam quandam dispescendis acquieverunt. Ac pleraque carmina, ut supra monuimus, ad litterarum ordinem digesta sunt, ea lege, ut unumquodque comma binis constet distichis, ab ea, quam litterarum ordo postulat, littera auspicantibus. (vide Carm. i. v.) Ipsa tamen disticha versuum Arabicorum instar cæsura quadam, quæ in medio est, in duas partes æquales dissecantur, ita ut eodem jure, quod fecit Castellus, tetrasticha vocare possis commata. Unius carminis, quod apud nos sextum est, alia est ratio, quippe cujus singula commata ternis distichis constant. Eodem artificio, vel si mavis lusu poetico, præter Hebræos delectari etiam Syros Persasque, res nota est, iisque addendi, quorum libri nuper innotuerunt, Nazoræi vel Galilæi, linguæ morumque cognatione cum Samaritanis nostris juncti. Insunt tamen his codicibus alia etiam carmina, eaque simul óμoloréλeuta, iis similia, quæ Arabibus lamica () mimica () cet. nominantur; quorumque ea lex est, ut omnes totius carminis versus in eandem litteram exeant. Et lamicis quidem carminibus annumerandum est illud, cujus fragmenta longiora exstant cod. 5481. p. 29. mimicis id quod exstat ibidem p. 35, 6, 7:3 quodque simul ad prius alphabeticorum carminum genus pertinet, siquidem littera stropharum initialis alphabeti normam ubique sequitur. Aliud

2

Assemani Bibl. Orient. Vol. III. T. 1. p. 63. 328. Eichhorn in præf. ad Jones de Poesi Asiat. p. 22.

2 Codex Nasoræus ed. Norberg. Tom. II. p. 186. sq.

3 Ex eodem carminum genere est subscriptio rhythmica codicis Barberiniani, quam dedit de Rossi in Spec. Var. Lect. p. 171.

versiculos habet in He desinentes (ibid. pag. 63. 66. 69.). Singulari autem versificatores nostri in versibus secundum alphabeti ordinem struendis usi sunt licentia, quam eandem tamen in Nazoræorum ejusdem generis carminibus reperies. Etenim pro ea, quam litterarum ordo postulabat, littera, sæpe alia usi sunt cognata: eamque licentiam perpetuo admiserunt in litteris gutturalibus, s. c. pro promiscue ponentes vel vel vel y, rarius in aliis litteris, ut Carm. vi. 17. lin. 3. Waw pro Phe, ibid. commato Lamed bis, pro Resch. Pendet vero ea, quam diximus licentia maximam partem a singulari illa Samaritanorum in omnibus gutturalibus eodem sono pronuntiandis negligentia.1

§ 4.-Cuncta, quæ in utroque codice leguntur, carmina hymnos psalmosque continent in usum cultus publici Samaritanorum compositos, et eundem fere apud eos, quem psalmi apud Judæos, locum sustinuisse videntur. Poeseos genus, sicut Syriacum, plerumque tenue est, omnesque auctores in eodem ferme consistunt et sententiarum et imaginum orbe: neque desunt tamen ingeniose et per lusum verborum dicta (i. 8, 12, 22. ii. 9, 17, 18, 22. vi. 15.). Raro ad altiorem spiritum assurgit oratio. Linguæ idioma proxime accedit ad illud, quo Pentateuchi interpres Samaritanus usus est: attamen habet illud quædam sibi propria, quæ in versione modo laudata frustra quæsiveris (v. ad i, 4.), et nonnunquam vel ad dialecti Hierosolymitanæ similitudinem accedit (iii, 12. v, 2.) vel vocabula habet ex puriore Hebraismo Arabismoque deprompta (vid. ad iv, 14. v, 10.).

§ 5. Quæ tribus quatuorve carminibus apposita est, versio Arabica, et ad lectionem et ad sensum constituendum magni illa quidem pretii, longiore forsan temporis spatio post ipsa carmina et quidem eorum in usum confecta esse videtur, qui post linguam Samaritanam emortuam Arabico sermone tanquam patrio utentes tali ad intelligendum adminiculo opus haberent. Qui eam conscripsit, interpretum biblicorum instar id sæpissime egit, ut metaphoras audaciores interpretaretur et extenuaret (i, 12. 15. 20. 22. iii, 4. 10.), qua in re cum Abusaida Pentateuchi interprete Samaritano-Arabico aliquoties ad verbum pæne convenit, i, 12. Ab anthropomorphismis porro, et anthropopathismis, quos vocant, idem magis etiam, quanı ipsi poetæ,

'De aliis quibusdam anomaliis infra notavimus ad II, 15.

2 Vide Winer de vers. Pentat. Samarit. p. 60. et quæ monuimus infra ad p. 43. n.

« السابقةمتابعة »