صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quam nos charactere vulgari transcriptam dedimus, charactere
Samaritico, adhibitis autem signis diacriticis (ex. gr. Ö pro
exarata est, quemadmodum Abusaidæ Pentateuchus in cod.
Barberiniano. Passim tamen, ubi lineæ spatium litteris Sama-
ritanis paulo obesioribus non suffecturum videbatur, medio
contextui voces quædam Arabice scriptæ intrusæ sunt, ut:

I, 2. .. SMW124 4290 W mo
I, 14. .

m926

[ocr errors]

§ 3.—Externa horum carminum forma s. rhythmus, in aliis alius, tum Hebræorum, tum Syrorum Arabumque leges rhythmicas sequitur. Rhythmicas dixi non metricas, quandoquidem Hebræorum more a numerandis ponderandisque syllabis abstinentes, in versibus metiendis et secundum normam quandam dispescendis acquieverunt. Ac pleraque carmina, ut supra monuimus, ad litterarum ordinem digesta sunt, ea lege, ut unumquodque comma binis constet distichis, ab ea, quam litterarum ordo postulat, littera auspicantibus. (vide Carm. i. v.) Ipsa tamen disticha versuum Arabicorum instar cæsura quadam, quæ in medio est, in duas partes æquales dissecantur, ita ut eodem jure, quod fecit Castellus, letrasticha vocare possis commata. Unius carminis, quod apud nos sextum est, alia est ratio, quippe cujus singula conimata ternis distichis constant. Eodem artifi. cio, vel si mavis lusu poetico, præter Hebræos delectari etiam Syros Persasque, res nota est, iisque addendi, quorum libri nuper

innotuerunt, Nazoræi vel Galilæi,a linguæ morumque coge natione cum Samaritanis nostris juncti. Insunt tamen his codicibus alia etiam carmina, eaque simul óuocotéXEUTQ, iis similia, quæ Arabibus lamica (40) mimica (Slo) cet. nominantur; quorumque ea lex est, ut omnes totius carminis versus in eandem litteram exeant. Et lanicis quideni carminibus annumerandum est illud, cujus fragmenta longiora exstant cod. 5481. p. 29. mimicis id quod exstat ibidem p. 35, 6, 7:quodque simul ad prius alphabeticorum carminum genus pertinet, siquidem littera stropharum initialis alphabeti normam ubique sequitur. Aliud

· Assemani Bibl. Orient. Vol. III. T. 1. p. 63. 328. Eichhorn in præf, ad Jones de Poesi Asiat. p. 22.

2 Codex Nasoræus ed. Norberg. Tom. II. p. 186. sq.

3. Ex eodem carminum genere est subscriptio rhythmica codicis Barberiniani, quam dedit de Rossi io Spec. Var. Lect. p. 171.

versiculos babet in He desinentes (ibid. pag. 63. 66. 69.). Singulari autem versificatores nostri in versibus secundum alphabeti ordinem struendis usi sunt licentia, quam eandem tamen in Nazoræorum ejusdem generis carminibus reperies. Etenim pro ea, quam litterarum ordo postulabat, littera, sæpe alia usi sunt cognata : eamque licentiam perpetuo admiserunt in litteris gutturalibus, s. c. pro x promiscue ponentes vel 17 vel vel y, rarius in aliis litteris, ut Carm. vi. 17. lin. 3. Waw pro Phe, ibid. commato Lamed bis, pro Resch. Pendet vero ea, quam diximus licentia maximam partem a singulari illa Samaritanorum in omnibus gutturalibus eodem sono pronuntiandis negligentia.'

§ 4.-Cuncta, quæ in utroque codice leguntur, carmina hymnos psalmosque continent in usum cultus publici Samaritanorum compositos, et eundem fere apud eos, quem psalmi apud Judæos, locum sustinuisse videntur. Poeseos genus, sicut Syriacum, plerumque tenue est, omnesque auctores in eodem ferme consistunt et sententiarum et imaginum orbe : neque desunt tamen ingeniose et per lusum verborum dicta (i. 8, 12, 22. ii. 9, 17, 18, 22. vi. 15.). Raro ad altiorem spiritum assurgit oratio. Linguæ idioma proxime accedit ad illud, quo Pentateuchi interpres Samaritanus usus est: attamen habet illud quædam sibi propria, quæ in versione modo laudata frustra quæsiveris (v.adi, 4.), et nonnunquam vel ad dialecti Hierosolymitanæ similitudinem accedit (iii, 12. v, 2.) vel vocabula habet ex puriore Hebraismo Arabismoque deprompta (vid. ad iv, 14. v, 10.).

$ 5.—Quæ tribus quatuorve carminibus apposita est, versio Arabica, et ad lectionem et ad sensum constituendum magni illa quidem pretii, longiore forsan temporis spatio post ipsa carmina et quidem eorum in usum confecta esse videtur, qui post linguam Samaritanam emortuam Arabico sermone tanquam patrio utentes tali ad intelligendum adminiculo opus haberent, Qui eam conscripsit, interpretum biblicorum instars id sæpissime egit, ut metaphoras audaciores interpretaretur et extenuaret (i, 12. 15. 20. 22. iii, 4. 10.), qua in re cum Abusaida Pentateuchi interprete Samaritano-Arabico aliquoties ad verbum pæne convenit, i, 12. Ab anthropomorphismis porro, et anthropopathismis, quos vocant, idem magis etiam, quanı ipsi poetæ, abhorret (i, 17. iii, 10.). Dialectus, qua utitur, Arabica, don omnino pura est, et verba babet verborumque formas, quæ vel Hebraismum sapiunt (i, 1. ii, 17.) cujusque generis multa oCcurrunt in Judæorum libris Arabice scribentium,' vel Arameismum et Samaritanismum (ü, 15.). Aliquoties etiam, in orthographia certe, accuratioris grammaticæ regulas migrasse videtur (i, 17. iii, 11.).

'De aliis quibusdam anomaliis infra notavimus ad II, 15. 2 Vide Winer de vers. Pentat. Samarit. p. 60. et quæ monuimus infra ad p. 43. n.

$6.-Longe utilissima esse plurimumque valere hæc carmina ad dogmata Samaritanorum illustranda, dadum vidit, quamquam in iis interpretandis interdum cæcutiens, magnus Castellus, multoque plus commodi ad rem dogmaticam hujus gentis accuratius perspiciendam inde redundat, quam ex plurimis aliis, quæ adhuc edita sunt, antiquis Samaritanorum monumentis, ne dicam de iis, quæ recentiores Samaritani, antiquitatis domesticæ sæpe parum gnari, ad philologos quosdam Europæos, barum rerum cupidos, perscripserunt.4 Subsistunt enim ea plerumque in ritibus externis demonstrandis, neque interiora attingunt fidei penetralia, quæ in carminibus nostris panduntur. Atque his quidem confirmatur, quæ nos ipsi, Pentateuchum Samaritanum cum Alexandrino conferentes alibi observavimus,s in re critica, hermeneutica et dogmatica cognationem quandam Samaritanos inter et Judæog Alexandrinos intercessisse. Utraque enim seriorum Judæorum familia, ab ea, quæ Judæis Hierosolyniitanis placebat theologia, quæque tum in verbis S. S. anxie hærebat et superstitiose, tum innumeris præterea fidem dabat traditionibus, valde abhorrens, aliam puriorem magisque spiritalem doctrinæ formulam sequi,

' Vide de libro trigl. Barber. Adler in Museo Cufico Borgiano pag. 44, 45.

2 Vide locum, quem not. 1. p. 35. adscripsimus.

3 Præter utramque Pentateuchi versionem huc pertinet commentarius Arabicus in Pentateuchum in Bibl. Bodleiana exstans, (Hunt. 301. vide Nicolli catalogum p. 3. et specimen, quod inde excerptum dedit Schnurrerus, Repert. für bibl. Litteratur t. xvi.), liber Josua Lugdunensis, unde multa excerpsit Hottingerus in Smegmate Orientali et in Enneade dissertationum; Abulphatachi Chronicon (vid. Nicoll. I. c. pag. 4.) cujus specimina dederunt Schnurrerus et de Sacy; præ cæteris autem Abulhassani Tyrii opus dogmaticum, Oxonii asservatum, cujus præcipua capita notavit Nicoll. I. c. p. 3.

4 Historiam literariam harum epistolarum ad Jos. Scaligerum, ad Oxonienses (mediante Huntingtono), ad Jobum Ludolfum, ad Gregorium et de Sacyum Parisienses datarum vide apud Ill. de Sacy 1. c. (Mémoire, cet. ab initio).

s Commeni. de Pentateuchi Samaritani origine, indole et auctoritate, $3. 14. 16.

sublimiorem nonnunquam Sacræ Scripturæ sensum tribuere, metaphysicis etiam meditationibus indulgere cæpit. Notissima sunt Philonis, et libri sapientiæ auctoris theologumena: bis vero similia sunt, quæ poetæ nostri de lege Mosaica philosophantur, quam jam in hexaeinero e Deo prodiisse docent (iv, 18.), creaturarum præcipuam (iii, 4.), mundi invisibilis micam et speciem esse volunt (iii, 17.), quæ tamen omnibus sæculis divina sapientia imbuendis sufficiat, cet. quamque ita fere exornant, ut de abro Philonis vel de copla toll cū agi videatur. Monotheismi præterea tenacissimi Dei uoitatem et creationem ex nihilo eamque sine socio effectam magnopere celebrant atque inculcant, et, ut nonnisi spiritualem esse Dei naturam tueantur, quicquid more humano de eo dictum videretur, magnopere extimescunt, idque studiosi agunt, ut omne humanæ imbecillitatis opprobrium a summo numine amoveant. Neque tamen a traditionibus my thisque omnino alieni sunt, easque tunc certe sequuntur, ubicunque ad legem magnificandam et augustiore specie induendam facere viderentur (cf. Carm. iv, vi.). De Christologia unus certe isque tamen eximius locus exstat, iii, 22.

$ 7.-Superest omnium difficillima de ætate horum carminum disputatio. Et maximi quidem in hac quæstione momenti est carmen quintum (cf. iv, 4.), quod Samaritanos poëtarum nostrorum tempore ab hostibus exagitatos et oppressos fuisse arguit. Jam vero in historia Samaritanorum ejusmodi conditionem circumspicientes, copia magis quam inopia laboramus. Nulla enim non ætate vel cladium acceptarum diserta fit mentio, vel talis reipublicæ erat status, ut conditionem eorum tenuem fuisse et oppressam non possis non suspicari. Jam ante natum Servatorem Joannes Hyrcanus Samariam, urbem munitissimam, solo æquavit et templum in monte Garizim exstructum funditus evertit;' quo facto Samaritani Judæis aliquamdiu servierunt, donec una cum iis in Romanorum potestatem pervenirent. De injuria, quam ab Herode perpessi sunt, non quidem Josephus sed domestici scriptores memoriæ prodiderunt. Judaico bello idem fatum, quod universam Palæstinam etiam Samaritanos pressit, cujus rei si non alia vestigia exstarent, vel hoc sufficere posset, quod Vespasianus cum exercitu per Samaritanam regionem descendit, ibique castra posuit. Maguam iis

[blocks in formation]

postea cum Christianis inimicitiam intercessisse Procopii locus prodit,' quo regnante Zenone eos Neapoli in Christianos die Pentacostes sacra facientes irruisse, Zenonem vero in eos animadvertisse, eosque de monte Garizim deturbasse narratur. Et major etiam sub Justiniano tumultus erat. Samaritæ enim et Judæi, Palæstinam incolentes, ad Julianum quendam regio imperio delato, motisque in Christianos armis, rapinas, cædes, incendia adversus eos excitarunt: Justinianus vero, eis devictis, plerosque eorum vi ad sacra Christiana traduxit, eosque qui professionem Christianam recusarent, honoribus, quos majoribus eorum superiores imperatores concesserant, privavit omnibus.? Saracenis denique in oriente invalescentibus eos succubuisse, quamvis nemo, quod sciam, diserte narret, pro certo haberi potest, et duram miseramque fuisse eorum conditionem, vel inde apparet, quod vel nulla vel rarissima eorum apud hujus ævi scriptores mentio est. Plurimos eosque doctissimos et locupletissimos Damasci vixisse, multosque eorum

non invito Æsculapio artem medicam exercuisse et aliunde patet, et subscriptiones codicum Samaritanorum, qui fere omnes in hac urbe exarati sunt luculenter ostendunt.4

His vero ita expositis, ut dicam, quod sentio, vel illa sub Justiniano persecutio, vel recentior quædam sub Saracenarum imperio, vel in universum tenuis duraque illorum sub Muhammedanis conditio carmine illo quinto innui videtur. Et posterior quidem sententia aliquam commendationem habere videtur a nominibus auctorum, quæ maximam partem Arabicæ originis sunt, ut Abulphatach ben Jusuf, Saphi al Merhani, cet. Sunt tamen alia quædam momenta, quæ antiquiorem eorum originem prodere videntur. Ac primum quidem ipsa dialectus Samaritana jam ante sæculum septimum emortua esse et Arabicæ cessisse videtur. Pentateuchi enim interpretatio Chaldæo-Samaritana, non amplius usui idonea fuisse videtur, ut primum Græca, deinde Arabica opus esset." Occurrunt quidem recen

* Procop. de Edis. 1,7.

? Vide Procop. I. c. Theophanes ed. Paris. f. 152. Eutychii Annales T. ii. p. 156. Photii Nomocanon tit. x. c. 8. Cf. Jacob. Gothofredi ad legg. xvi et xxiv. Cod. Theod. de Judæis et Samaritis.

3 Abulphat. Hist. Dyn. p. 343. Ibn Oseibea ap. Nicollium I. c. p. 123.

4 Vide, quæ citavimus not. 5, p. 38. Plurimi etiam, qui in scriniis Europæis exstant, codices in urbe Damascena coemti sunt.

s Versionem Chaldæo-Samaritanam ante Origenis tempora confectam esse, et ex eadem fluxisse versionem Samaritano-Græcam, ab Origene TOŰ Lapapar tixoŰ nomine excitatam, perfecte demonstravit Winerus Prof, Lipsiensis (de versione Samarit. pag. 9.). Carmina nostra post hanc,

« السابقةمتابعة »