صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tioribus quoque temporibus codd. subscriptiones,' hac dialecto consignatæ, sed paucissimis illæ phrasibus iisque perquam tritis constantes. Deinde ipsorum Theologumenorum ratio colorque tum poëticus, tum ad Philonis philosophumena prope accedens, ætatem antiquiorem referre videtur. Apud recentiores enim periisse hanc qualemcunque theologia indolem et poeticam et philosophicam, et Abulhassani opus dogmaticum, qui in legibus ritibusque demonstrandis pæne totum versatur, et loca quædam in Abulphatachi chronico dogmatica ostenduvt. Propius ad dogmaticam carminum nostrorum indolem accedunt ea, quæ in libro Josuæ, opere quippe antiquiore, ad theologiam pertinentia occurrunt.

Sumta autem hac antiquiore carminum origine, auctores illi, noninibus Arabicis insigniti

, minime auctores, sed collectores et interpretes horum carminum habendi erunt. Cæterum non præfracte repugnarem, si quis post Muhammedis demum tempora hæc carmina composita esse contenderit: siquidem Samaritanorum hæresis præ aliis antiquioris doctrinæ tenax erat, et medium etiam ævum, florentibus Syrorum Arabumque litteris, ingeniis poeticis abuudabat.

$ 8.-Duplicem in his carminibus interpretandis rationem secutus sum, alteram philologico-criticam, alteram dogmaticam. In verbis explicandis cum parum sufficerent Morini, Castelli et Cellarii opera, ubique cæteris dialectis Aramæis, Chaldaica, inprimis Chaldaico-Hierosolymitana, Syriaca atque Nasoræa usi sumus, eaque, quæ nominavimus, opera philologica e carminibus nostris et emendanda et supplenda putavimus. In re dogmatica inprimis Philonem, libros quosdam Apocryphos, aliaque Samaritanorum opera adhibuimus, aliaque multa nobis obtulissent Judæorum libri dogmatici, a quibus tamen, ne justo fieremus longiores, abstinendum esse duximus, hunc de Samaritanorum theologia locum alibi seorsim tractaturi.

quam diximus, versionem Chaldæo-Samaritanam edita esse, locus iv, 9.

arguere videtur.

Vid. not. 4, p. 43. 2 Vide Castelli Lex. emendatum in notis ad i, 21. jii, 21. iv, 14. cf. vv. Dobp, XDP, '3D, suppletum vero in indice, quem in fine adjecimus.

45

NOTÆ CRITICÆ in Q. HORATII Flacci Opera

manu JOANNIS CLERICI marginibus exemplaris editionis TORRENTII adscripta. Ed. SALOMONSEN.

[ocr errors]

[Miscell. Critica Vol. 1. P. II.) SATIRARUM Liber 1. Sat. 1. v. 88. Torrentium hic sequitur Bentleius, et legit an, addita interrogatione post frenis. Melior vulgata lectio. Alioqui contorta est oratio.

V. 120. Emendat Bentleius lippum, quod Horatius ipse lippus esset; sed quid lippitudo ad compilationem ? Forte inepti. Vide Sat. ill. 139.

Sat, 11. v. 38. Hæc sensu carent. Pro non, lege rem, ut est in versu Ennii, ad quem adludit Horatius. Vide Acronem. Bentleius male mæchos.

V. 68. Rectius, videntis, nempe, mutonis, cui cum verba tribuantur, oculos tribui nihil mirum. Videnti relatum ad mala patientem frigidum est. Bentleius hic nibil vidit.

V.90. Ne. Est collectio e superioribus, Ne ergo contemplere. Absurde argutatur hic Bentleius.

V. 129. F. (va!) pallida, ut år úverov servetur, non ne. De va vide 1. Od. x111. 3.

V. 131. Bentleius legit doti hæc depr. Sed tò hæc et abundat, et friget.

Sat. vi. v. 7. Citare est frequentativum toũ ciere, et sæpius clara voce ciere signif. Vide Ciceronem de Or. L. 1. 59. Potuit in Musicis adhiberi. Non est mutandum in iteraret cum Bentleio.

V. 14. Scaliger et Muretus : pura et toga.
V. 15. Scal. rasa. E marg. Ep. Senecæ cxx. Ed. Jugæi.
V. 20. F. at, nam et est absurdum.

V. 25. F. nec, id est, ne quidem. Prævideas est absurdum et inusitatum.

V. 29. Acutis. Recte, nam opponitur simplicitati, cum qua conjuncta sæpe est iracundia. Vide Senecam.

V. 58. Tarditatem incessus pinguedine excusamus ; sed hic pinguis est consicium deterius tardo.

V. 117. Bentleius vult Divum sacra, radere, vulnerareque aures sua asperitate, reponendumque e Codd. sacra Divum, quæ lenior molliorque est lectio. O aures Britannas !

Sat. 1v. v. 14. Minimo; nempe, pignore a me deposito, cui

[ocr errors][merged small]

ipse magnum opponat. Minimo emere, minimo transigere dicunt Latini.

V. 20. Scribit Bentleius emolliat, ob duritiem versus. O delicias!

V. 34. Nil opus est mutari Poëtas in Poëtam propter sequentia. Supplendum enim, nam Poëta fænum, etc. 'Mimesis est de uno quodam poëta dicentium.

V.73. Ne muta cuiquam in quidquam, nam perinde est. Quis damnet dicentem : nemini recito, nisi amicis? Nemo, nisi putidus Grammaticus.

Sat. v. v. 92. Nolim delere hunc versum, quasi superfuum, nam non ita parci verborum Poëtæ ; nec quasi barbarum, nam condere locum tam bene dicitur quam condere urbem, aut provinciam aut insulum, etc. Sic Thucydides ympíoy xti sóbevov.

Sat. vi. v. 4. F. multis.---v. 23. F. conspectos, id est, conspicuos, gloriosos ; cum constricti dicantur captivi. Vide Georg. III. 17.

V. 94. F. exactis annis, hoc est, exacto vitæ tempore. In lectione vulgata, vix sensum invenias.

Sat. vii. v. 3. F. liris, nam quod lixæ et calones sciunt omnibus est notum. Lippis hic nullus est locus.

V. 11, 12. Inter et inter bene Latinum. Ineptit hic Bentleius. Vide Bibl. Sel. T. xxv. p. 171. et Parad. 1. Ciceronis 4. unde frustra inter eliminare voluit Gruterus, contra fidem Codd.

quem locum non inspectum fastidiose rejicit Bentleius. Adde Cicer. de Amicit. c. 25.

V. 27. F. rapta, a frondatore forte relicta ad ripam.
Sat. IX. v. 1. Bentleius : Ibam ut. Nihil

opus.
V. 36. Vadato, quod omnes Libri habent, frustra mutat
Bentleius in vadatus.

Sat. x. v. 27. Latine, id est, cum summam operam dent Pedius et Corvinus ut mere Latine loquantur, malisne verba minus Latina adhiberi? Nullus alioqui sensus, quidquid garriat Bentleius.

V. 32. E cod. emendat me tali. Vide eumdem ad v. 49.

V. 37. Alii depingit, melius ; hoc est, lutulentum Rheni fontem describit. Ineptit hic Bentleius, quasi a figulo desumta esset metaphora.

V. 57. L. fractos, hoc est, in quibus cæsuræ leges melius observentur. Nihil tamen muto.

Sat. Lib. 11. Sat. 1. v. 10. Male emendat Bentleius capit, prius enim est efficacius, aptiusque ad vehementem adfectum significandum.

V. 31. Melius umquam, neque enim mentio est de versibus,

[ocr errors]

sed de eorum eventu, qui male ei cedebat, quod viris honoratis detraxisset.

V. 79. L. refingere, hoc est mutare, emendare. v. 1. Od. Xxxv. 59.

V. 84. Bene est laudatur, nec mutandum.
V. 85. Latraverit. Recte, nec mutandum.

Vide Epod. v1, 1. 8. sqq.

Sat. 1. v. 2. Quem præcepit ; hoc est, quem prior dixit, vel habuit. Qui scripserunt quæ, hoc non animadverterant.

V. 29. Ordo est: quamvis illa (caro, nempe gallinæ) nihil distat hac (pavonis, scilicet), tamen patet te deceptum formis imparibus. Distat illa est differt ab illa, non ercellit : quod cum recta Latinitate ac sententia Poëtæ pugnat. In utroque peccat Bentleius. Vide v. 53.

Sat. vu. v. 67. Vitiose Bentleius. Tum insanus, in Ed. Amstel.

V. 112. Nibil opus hic legi projectus cum Bentleio, nam porrectus est qui cuba..

V. 172. Nil opus est legere hic perdere. Vult enim Horatius : postquam te vidi talos et nuces donare et ludere. negligentius, intellexi te satis ad rem adtentum non fore. Non opus est, ut in re tantilla, tam adcurate loquatur Poëta.

V. 189. Si legas quære, ut Bentleius, nil opus est ut mutes ac in at. Sensus est; si modo fiat quod volo, patiar in factum hoc meum inquiri, justum ne sit, au secus. Si quid mutandum esset, legerem, v. 178. at æquam, hoc est, attamen nihil iniquum jubeo, rationemque facti reddere possim. Quæ est v. 197.

V. 208. Græce dixeris ardoxótous idéas étieixelas xal nog one ρίας θορυβωδώς μεμιγμέναι χωρήσει. .

V. 259. Recte, ut antea recusat, negat; non optet, ut vult Bentleius.

V. 316. Nihil muta, nam non opus est in fabellis adcurate loqui, præsertim ranas. Valeat ergo Bentleius, cum suo pernimio, pro dimidio.

Sat, iv. v. 13. F. ampla, quia marem continent. Alma est absurdum et inauditum, ubi de ovis. Simili argumento utitur ad v. 48. Bentleius.

V. 19. Bene mista, quia non solent mergi gallinæ nisi aqua. Ineptit hic Bentleius, nam miscere vinum passim occurrit, sine additione vocis aqua, quia per se subauditur. Vid. Od. vii, 19. 12 et Sat. II. IV.

65. V. 37. Si legas averrere, sensus idem est; hoc est, opipara

Hoc est,

mensa averrere quidquid est pretiosorum piscium e foro piscario. Ineptit Bentleius, nec se extricat.

V. 49. Fecundi mutatum in fecundæ, quod rem ita postulare putavit librarius.

V. 60. Flagitat immorsus, nempe, potor, cui perna et hillæ linguam salsugine mordent, bibendique cupidinem excitant. Nugatur hic Bentleius.

V. 65. Quod pingui. Nempe, jus simplex, quod fit eo modo compositum. Nihil multa.

V. 66. Quam quæ Byzantia. Sic bene alii. Hoc est, quam Byzantia muria quæ in orca potuit, hoc est, diu servata est, Potuisset Byzantia orca prava muria putere.

Sat. v. v. 39. Lego : fundet ingentes statuas. Hyperbole est, quæ intolerandum æstum significat, ore vulgi, ut videtur, jactata. Infantes statuæ pro ligneis recens factis sunt commentitiæ non minus enim infantes dici queant æneæ recentes ; et metaphora durior est, quam ut concoqui possit.

V. 79. L. venit enim (magnum!) donandi, etc. an magnam rem putas, a juventute parca, et ventri potius quam Veneri, dedita mulierem non corrumpi. Nihil ergo muta. Vid. Ep. v, 87.

V. 104. Sensus est: licet fictis lacrimis vultum, alioqui gaudium prodentem, celare. Nihil mutandum.

Sat. vi. v. 64. Cave referas satis ad pingui, cum Bentleio; referendum ad uncta.

V. 83. Nec illi, nec ille placent. Lege; neque hilum. Debet enim hic esse accusativus rei, quum non invidit rusticus nunc urbano. Sic semper loquitur Horatius, more Latino, non Græco. Quod præsertim in ejusmodi fabella fecit. Vid. Ind. Lucretianum.

V. 114. Si decorum spectes, melius legas: molestis Felibus insonuit, cum de muribus sermo sit: sed decorum in fabellis non ita servatur. V. 1. Ep. vii. 29.

Sat. VII. v. 1. F. erspecto, nimirum, commodum tempus te adloquendi.

V. 64. Malim superbe, aut, superbe, voc., sed forte majus alius hic latet.

V. 82. Lignum recte, pam veupóc TOOTA sunt lignea. Ne ergo legas signum, cum Bentleio.

Epistolarum Lib. 1. Ep. 1. v. 19. Melius : nec mihi res, sed me : Hæc enim fuit Aristippi sententia.

Vid. Ep. XVII. 23, et 24. et Livium L. XXII. 38, 11.
V. 105. Noli mutare respicientis in suspicientis, nam illud quo-

« السابقةمتابعة »