صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

que de inferiore erga superiorem dicitur, ut respicere Deos, respectus Imp. Rom. Vide et Ps. cxxIII, 2.

Ep. II. y. 10. Cogi posse negat belli præcidere causas, reddita Helena; ut cum illa regnet etc. Ne mutes quid in quod, cum Bentleio.

V.31. L. cessantum d. c. hoc est, educere ex animo otiosorum curam. Vid. Plaut. Prol. Casinæ v. 24. in ant. Ed.

V. 34. Si nolis sanus, curres hydropicus, videtur proverbium medicum, quod metaphorice significat nisi antevertas vitium, adhibitis remediis ; cum nocuerit, adhibenda erunt, majore multo incommodo.

V. 60, L, amens, ut ira describatur. Mens årsi toŨ voūs sumitur, qui adfectibus adversatur. Amens dolore frequens loquutio. Vide Curtium L. IV. c. X, 29.

V. 67. Pet. Colvius in Apul. p. 211, citat: nunc pectore puro Perbibe v. p. an ex memoria, an ex codice nescio. Sic loquutus Seneca Ep. XXXVI.

Ep. 111. v. 4. Turres, hoc est, urbes, nam sine turribus non sunt. Noli mutare in terras, cum Bentleio. Hinc simulacra urbium turrita corona cincta.

V. 30. Si tibi. Torrentium exscripsit Bentleius, ut sæpe, licet idem exprobret Dacerio ad 11, Ep. 1, 142.

Ep. iv. v. 11. Mundus victus rectum est, nibil muta. Nihil opus domum memorari, quæ satis intelligitur.

V. 16. Parcum legit M. Meibom. in Diogenem L. X, 131. Ep. v. v. 1. Exscripsit Torrentium ad hunc locum Bentleius.

Ep. VI. v. 52. L. et lusu digna, hoc est, digna quæ jocis et risu excipiantur. Nihil frigidius lectione recepta.

Sic Arnobius Lib. 11. p. ill. ut ea, qua offeruntur à Christo ludum atque ineptias nomines.

V. 59. L. plateasque, nempe, differtas. Male Bentleius campum, quod nimis distat a scriptura Codd.

Ep. vii. v. 22. F. cuivis ; nempe dono accipiendo, quod comiter offertur, nec tamen ignorat quid distent, etc. tamen ejusmodi sententiam postulat.

V. 25. F. reddas bic et in duobus sequentibus.. .V. 29. Vulpecula est sciurus, animalculum e vulpium genere, quod tritico etiam vescitur, præsertim urgente fame. Nihil ergo mutandum contra omnes Codd. v. ad 2. S. VII, 114. v. 33. F. repetas.

V. 35. Somnus, aut securitas, ut interpretantur, non sat apte opponitur lautis cibis. Forte legendum scombrum, qui piscis sale conditus vilis erat pretii.

VOL. XXIX. CI. JI. NO. LVII. D

V. 63. F. rem spondet ; hoc est, cænam: nimirum Philippi puer, quam tamen non accipit Mena.

Ep. x. v. 19. Non loquitur de somno, ne ergo muta lapillis, in tapetis, cum Bentleio.

V. 37. L. victo vitulans. Vide Festum in vitulans. Derivatur a vitulus, non 'a vita.

Ep. xl. v. 1. Nota, frigidum epitheton, forte lata.

Ep. xv. v. 6. Dicta non satis commodum, nam vicus nou dici tantum, sed apta esse sulfura putabat expellere morbum, Vide ergo annon Apta melius sit.

V. 13. Equi non est jungendum cum est, sed cum ore. Agitur de uno equo, nec quidquam mutandum. Verum pro sed, aut set, ut scribebant, legendum et, nulla enim est oppositio. Multo minus sententia est, sed pars narrationis, ut significet Horatius equum ad lævum flexisse iter, trahente illac frenum equite.

V. 16. Dulcis aquæ. Recte, nam prope mare sæpe putei salsuginem sapiunt. Ne ergo scribe jugis, quod satis antecedente voce exprimitur.

Ep. XVI. v. 15. Etiam, si credis. Recte, crescit enim oratio; nam plus est amænus, quam dulcis. Ćave ergo legás et (jam si credis) amæna, cum Bentleio.

V.40. Defendit vulg. lectionem Torrentius 'et Bentleianam rejicit; ac sane medicandum huic loco non couvenit. V. v. 31 et: 45.

V. 53. L. admittis. Sententia est : boni quidem oderunt flagitia solo aniore virtutis, tu vero nihil mali admittis sola pænæ formidine.

Ep. XVII. V. 49. L. findatur, nam petit aiunus, ut bene Lambinus.

Ep. xviii, v. 81. Cave scribas fidenter cum Bentleio.

Ep. XIX. v. 4. Post Poëtas debet esse comma, ad superiora enini refertur oluerunt. Ut est postquam, quidquid contra dicat Bentleius.

Epist. Lib. 11. Ep. 1. v. 2. Res Italas moribus ornare rectum, mænibus absurdum. Vide Ger. Noodt Prob. L. I. c. 1).

V. 2, 3. Vide Ovidium Met. xv, 833 et seq. et Carm. L. 11. Od. xxiv, 35. Piccarti Observ. Dec. xvi. c. 1.

V. 6. Post ing. facta. Bene interpretantur post mortem, quia non nisi morientes ab ingentibus factis destiterunt. Nugatur Bent., cum ingentia fata scribit.

V. 13. Nota hic varietatem metaphorarum. Pragravare est majoris ponderis haberi, pluris fieri. Sæpe eo" verbo utitus Val. Max. Vide Lib. 111. C. VIII, 5.

Sed nihil opus,

V. 31. Nihil muta, adverbio extra usus propter versum. Olea est duruin.

V.41. Poëtas, bene: nam et v. 34. poëmata dixit, nec opus est tam adcurata oppositione, quam vult Bentleius.

V. 75. Ducit et vendit, bene, nam duo activa verba requiruntur, non venit.

V. 115. Cave scribas melicorum, et melici. Sic enim dicuntur Poëtæ lyrici, non citharodi.

V. 188. Incerti oculi ab varietate spectaculorum. Si quid mutandum esset, scriberem potius indoctos quam ingratos, ut Bentleius, quod est procul accersitum.

V. 240. Si displicet ducere æra, scribe ora. nam et metalla duci et ductilia dicuntur.

Ep. II. v. 53. Forte emendari queat: expugnare, secure, hoc est, adducere, ut malim versus facere, quam secure dormire. Tacet hic Bentleius. Sed hoc sapere est ; qua neque emendare potes nec ullo exemplo defendere, transilire tamquam sana neque in suspicionem vocanda, ut loquitur ipse ad v. 87.

V. 87. Fratres dicuntur quapiam in re similes, ut gemelli. 1 Ep. x, 3. Ergo frater est hic similis, ita ut alter alterum laude æque indignum

pariter laudet. V. 90. Vexat. Recte; nihil muta.

V.92. Noli mutare cælatum in sacratum, cum Bentleio. Verba sunt duorum vatum, quorum alter de alterius opere: mirabile visu et a Musis novem cælatum, hoc est, ornatum opus. Nibil hic stultum.

V. 171. Recte refugit ; agitur enim de re præterita. Tum demum sua populus vocat, quæ certis limitibus jam

clausit, quia refugit, seu vitavit jurgia. Refrigere jurgia, quis ferat, præter Bentleium?

De arte poëtica Liber. v. 2. Nihil mutandum. Sensus est: si pictor jungere velit humano capiti cervicem equinam, eique cervici varias plumas inducere, adjunctis præterea ei membris undique collatis, ut etc.

V. 23. Quovis lenius est quam quidvis, quod Bentleianum.

V. 26. Levia, recte, quia asperitas sæpe vim addit orationi. Ne

ergo lenia scribas, cuin Bentleio. V. 32. Faber quidam certus significatur ex iis, qui circa Æmilium ludum tabernas habebant ; quem, a situ officinæ, imum vocat. Nihil muta. Verba ipsa ungues exprimet etc. satis peritiam ejus exprimunt, nec opus est unum dici, ut hoc intelligatur.

V. 43. Ut quæ pro loco et tempore debent dici, dicat. Sensus est optimus. Itaque post dici pone comma. Pleraque vero

omittat, ut in Heroicis Poëmatibus solet, in quibus a media fabula initium sit. Hæc amet etc. delectum rerum et circumstantiarum significant, æque ac verborum.

V.52. Ficta minime cædit aures ingrata repetitione, quia præcessit fingere, non ficta. Vide ad v. 154.

V. 59. Procudere habent alii libri, et quidem recte, sed nulli nummum pro nomine. Noli mutare, propter repetitionem, cum mutatus sit numerus. Collectio ex antecedentibus, non émipunua.

V. 60. Silvæ mutantur foliis eleganter dictum, nec pronos mutavdum in pricos, quod non significat singulos, ut vult Bentleius. Cicero civitale mutari similiter dixit pro Corn. Balbo c. 13 et 18.

V. 95. Huic versui proxime subjungendus 98. aut duo interpositi sunt Parenthesi claudendi. I ragicus est Poëta, qui dolere dicitur, cum dolentes inducit.

V. 113. Sat rectum est pedites. Nihil mutandum. V. 120. Thusov, ut Ulyssem vocat Homerus Odys. K, 38. Vide et 4, 483.

V. 129. Rectius esset, deducas carmen, hoc est, deducere possis.

V. 154. Noli mutare plausoris in fautoris, propter verbum plaudite. Repetitio ejusmodi aures non offendit. Vide ad vss. 52, 59. Vide Vavass. p. 110 et 119. Æque commode pro si plausoris legere queas spectatoris, et interrogationis nota seq. versum claudere.

V. 161. Imberbi. Guietus e Nonio. Menagian. T. 1. p. 301. Sic Cruquius e Codd.

V. 196. Consilietur, id est consilium det. Consiliare active idem apud Statium v. Silv. 11, 59. et in Glossis.

V. 206. Parvus. Tan. Faber emendabat, parcus.
V. 256. F. alterna.

V. 259. Mobilibus e Ms. C. emendat et tuetur P. Victorius in Cic. Ep. Fam. L. v. Ep. 2. Sed ex iis, quæ habet, legendum potius esset : Acci im-mobilibus quia scatebant spondæis, minineque erant κινητικοί. .

V. 260. L. missus, i. versus spondeis plenus ; nempe, iambicus.

V. 318. Ducere pro deducere. Non est e statuaria desumtum, ut vult Bentleius.

V. 441. Omnia quæ sunt torno facta, non sunt æque bene tornata. Ideoque tam male, quam bene tornata dici queant. Hinc adyuvos BÚTOPVEUTòs, in Ep. Incerti Poëtæ Anthol. ineditæ C. UT. Ep. 44. Prorsus ineptit hic Bentleius. Isocratis et Platonis aóyos dicuntur a Dionysio. Hal. T. 2. p. cccxvi, 13.

γλυπτούς και τορευτοϊς έoικότες. Sic Sidonius Ep. 13. Lib. ΙΧ. habet Horatiana incude formatos Asclepiadeos, ut videatur huc adlusisse.

NOTICE OF

L'ART DE PLAIRE D'OVIDE, Poème en trois

chants, suivi du Remède d'Amour, Poème en un chant, nouvelle traduction en vers Français, avec le texte Latin en regard, et De la Fidélité, Poème érotique en trois chants. Par P. D. C. 8vo. Paris.

pp. 273.

Or authors who, as Hobbes archly expresses it,' have been traduced into English, Ovid is the most unfortunate. Sandys has ably translated and explained the Metamorphoses, but his work is daily becoming obsolete ; while the medleys which bear the names of Garth and Sewell have by no nieans superseded it: indeed, with the exception of Dryden's Virgil and Pope's Iliad, the worst versions extant are those of our Augustan uge; and the principal reason is, that they were done by a society of gentlemen,' not by an individual whose taste or genius prompted such an undertaking. Dryden, it is true, devoted his time to this portion of Ovid, but without much success; for its merit consists in beauties which cannot easily be conveyed into another language. A French translation by M. de Saint-Ange already existed, and that this is of a speculative nature seems evident from the theory of the poet. Following M. Dumergue,he has altered the title, and gives the following reasons for so doing.

Les scholiastes et les anciens n'ont jamais donné à cet ouvrage d'autre titre que celui de L'Art de la Galanterie ( Ars Amatoria). C'est ainsi

que Ja proposition de ce Poème est indiquée dans l'ancienne édition de la Bibliothèque du Roi. François Juretus, Joseph Scaliger, Claude Puteanus, Sénèque dans ses Controverses, Aurelius Victor dans la Vie d'Auguste, Freculphus, livre visi, de ses Chroniques, Eutycbus et les

i Preface to translation of Thucydides.
2 Solutions Grammaticales, p. 494.

« السابقةمتابعة »