صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tur vocabula ad illud " papà opévas." -Nimirum vir doctus' postquam hanc meliorem, ut sibi videbatur, invenerat lectionem, sibi conscius erat, tớ “ agape" avulso, sensum a se, quoad cætera, esse fædatum, inde in Sophocleani versus effigiem refingere conatur hæc “disjecta membra Poëtæ :"

αλλά μ' άγει στόνη αίσα παρά φρένας. Sed quid de τω " αλλά μ', anne differt de τω αλλ' εμέ ? Prorsus nibil—responderet vel infimo ordine puerulus. Qua porro de causa hanc veram vulgatamque lectionem de loco deturbat B-us? Nempe ad sensum refarciendum quem manu audacissima corruperat. Nunc de äysi quid dicendum ? Habentne manuscripti ? ne unus quidem. Deerat autem nescio quid ad barathrum implendum, ingeritque illud miserum âyes. Eodem modo Aids ayyedov expellit, et illico corruit, quoad sensum, et metrum fortasse, totius versus compages! Sciverat hoc catus homo, versus namque debetur dactylicus : et dactylicum re vera prestant manuscripti omnes. At miratur G. B. “ quid sibi velit Aids ayyeros? nemo hominum satis bene definire potest." Atque ita mehercule quia G. B. et alii, ut opinor, admodum pauci, phrasis cujuspiam minus intelligunt sententiam, more hodierno decretum est ut exul fiat et ipse Zeus! Ad rem redeamus. Elidere visum est B-o vocem Alòs, et substituere eideos.-Hoc autem facto, et copia data aliis vulgatæ lectionis vocibus ut sua sede fruantur, tale quid nobis exoritur Méaos,

όρνις ατυζομένα, είδεος "Αγγελος--!! Sane miħi videtur idem accidere iis qui improba manu antiquorum scripta deturbant, atque illis qui veritatem minus colunt; his enim qui unum duntaxat mendacium edixerint, necesse est ut amplius mille acciantur in clientelam !!

Simili modo, qui nullo jure, nulla manuscriptorum auctoritate freti, vel tantillum rodụnt ex Antiquorum scriptis, adeo sensum metrumve lacerant, ut omnibus pateat injuria. Hancque iterum atque iterum fieri injuriam videmus, usque dum ipse auctor lotus evanuerit; deinde in vicem ejus Imagiunculam quandam in pompa

ducunt. Hæc omnia evenire cernimus in G. B-ii aliorumque ipsi similium παμφώνω Εργαστηρίω. Scilicet trahitur ad supplicium α όρνις ατυζομένα, extunditur autem in όρνις är' açouer, literis et sono (confiteor) alteri quam simillimum! sed Sophoclis sententiæ alienissimum. Ego quidem tueor communem lectionem, primo quod optime manuscripti eam exhibent, deinde quod omnes, justo titulo viri eruditissimi huc usque eam adprobaverunt.--Mihi stat lectio communis. Namque inesse loco, de quo agitur, videmus stylum bene Græcum, et Sophocle dignum ; videmus quoque orationem personis aptam, contextui consentaneam, intellectuque facilem. B-næ auteni

mentem.

lectioni desunt tituli quibus ullo modo hic vir eruditus eam adprobare possit.-Communem lectionem ä pape nihil in metrum offendisse demonstravimus, neque opus est, prout G. B. opinatur, ut ägape pro "placuit” intelligamus; sed ab aipw aufero, arripio, sustollo :-ergo ápape opévas est, abstulit vel arripuit

Græcia lusciniis est regio notissima, quibus de avibus apud poëtas frequentissimam invenimus mentionem. Mihique res certa videtur luscinia aliarumque avium cantus in prima hujus dramatis scena fuisse imitatos. Repræsentabatur quoque Electra, quasi exierit ædibus paternis; pro foribus autem et sub dio hos questus effundebat:

αλλ' ου μεν δή λήξω θρήνων, ,

στυγερών τε γόων ές τ' αν
λεύσσω παμφεγγείς άστρων

ριπάς, λεύσσω δε τόδ' ήμαρ
μή ου-τεχνολέτειρ' ώς αηδων,
επικωκύσω, των δε πατρώων

προ θυρών ήχω πάσι προφωνείν. . Siquis animum intendat veros ad affectus sententiasque quibus induere personam, hancce Electram, volait Poëta, ne vocabulum quidem e communi lectione amovebit. Insanit illa quodam modo lugendo. Quam pulchre autem depingit Tragædus noster hunc animi illius affectum, evocatque sibi in auxilium amplissimas orationis Græcæ imagines ! Versibus in choricis, de quibus nunc agitur, atque in mentione de luscinia et de Niobe facta, respicit Electra et in suas fortunas et pristinan gentis mythologiam.-Ut diximus supra, o Tovoco Ou est epitheton Jusciniæ notissimum; hocque dato, veteres respiciebant ad cantum hujus avis, modulationemque subinde murmurantem, ut quæ memor esset, revocaretque Philomelæ lugubre fatum. Quo teste igitur, quove jure, adimere velit G. B. hoc epitheton, et refingere novam suam ineptissimamque lectionem otóvw aira? Pro * alè "ITUy," nobis largitur " aivov "Ituv," balbutitque nescio quid de αινόγαμος, αινολάμπης, αινομόρος, αινό-Παρις. Ηorum autem illustrium claudat agmen et ipse aivó-B-os!

Quid enim fecit illud innocuum aiév? annon verissime dici potest de ave illa de qua et ipse Aristoteles scribit, 'åndcon άδει μεν συνεχώς ημέρας και νύκτας δεκαπέντε ? Detur nihilominus Brio ut aivòv "Ituy diei possit de miserulo cujus membra

Post voces para ov, ellipsis est antw Ogóvwy: TEXyOréteg respicit ad Philomelam priusquam in lusciniam transformata erat; namque, sorore socia; Itun puerulum jugulavit.-Vid. Ovid. Met. lib. vi, 643.

dilaniata igne coquit et ipsa mater, Tereoque suo apponit marito!

Optimo jure nos quoque dicere possimus aivò Epoxaes!! Tua namque membra, simili modo laniata, nobis apponit hodierna crudelitas ! At rem seriam agamus.-Maluit Poëta alèy scribere, néc venit illi in mentem illud admirabile aivóv! Deinde ex áruSouéva 4ios, vera et manuscriptorum lectione, extundit G, B. &r' ä сousy eideos ; aitque “ Perpetuo äte veluti sic usurpatur." Quid velit vir doctus per hoc suum “Perpetuo," ego quidem prorsus ignoro ; sed hòc scio, et omnes, Sophocle lecto, scient, huic poëtæ solemnem et perpetuum esse usum, haud equidem áre, at s, pro veluti, utpote, quasi, et similia. Quumque G. B. mihi e Sophocle monstraverit unum duntaxat exemplum tou «. Šte," ego illi alterius, scilicet toũ ws,” facile proferam bis mille ! Nunc autem, si mihi quoque venia daretur vocabula fingendi, faberque fierem ad incudem B-anam, certe dicerem, illud ατε δεινώς έστιν άσοφοκλείον : est igitur merito rejiciendum.-Dimisso autem áte vocabulo, divulsoque a comite suo “ acquer,' metrum B-io laborat. Hoc fieri potest; sed de hac re ne simus nimium soliciti. Reddatur "suum cuique," reddatur et suum Sophocli, et Græcæ pulchritudini proprium. Sit nostrum ut colligamus “ Poëtæ disjecta membra."--EB-anis άτάζομεν είδεος redeant, solit ειut vice fungatur, ατυζομένα Διός άγγελος. . Vox eru fouéva est loco, et antiquis fortunis Philomela, et Electræ affectibus, imo et avi luscinia apprime idoneus. Hæc, árufouévæ namque, i. e, terrore concitata avis fugit hominis coetum et frequentiam, seque abdit in sylvarum solitudinem. Duce Homero quoque, est avium terrore avolantium epitheton,

'Αμφί δέ μιν κλαγγή νεκύων ήν οιωνών ως,

Πάντοσ' άτυζομένων, κ. τ.λ.-Odys. XI. 604. Jam tandem grandi impingimus offendiculo Διός άγγελος. Aspiciamus bunc qui sequitur contextum.

Electra.
όρνις ατυζομένα, Διός άγγελος.
ιω παντλάμων Νιόβα, σε δ' έγωγε νέμω θεών

ατ' εν τάφω πετραίω

αιεί δακρύεις. . Aitque paulo infra

Chorus-(ad Electram,)

όλβιος δν α κλεινά

γά ποτέ Μυκηναίων
δέξεται ευπατρίδας, Διός εύφρονι

βήματι μoλόντα τάνδε γάν 'Ορέσταν. . Hic bonne videre est concatenatam quasi sententiam de punine

[ocr errors]

aliquo fortunarum Electræ providor Ponamus autem, casu aliquo, excidisse e textu has voces Aids ägyeros : tanta tamen emphasi in proximo versu effert Electra,

σε δ' έγωγε νέμω θεόν, ut cuipiam suspectum foret, his verbis auditis, aliquam negi “ Aids," mentionem nuperrime esse factam. At "ánowy est *Hgos ayyeros," dicunt eruditi quibus displicet communis lectio. Hoc autem haud impedit quio avis eadem, casu quodam, et augurio esset et 4sòs ayyeros. Mitto G. B-ium ad Xenoph. Memor. lib. i. cap. 1.-“δε ουδέν καινότερον εισέφερε των άλλων, όσοι μαντικήν νομίζοντες, οιωνούς τε χρώνται και φήμαις και συμβόλοις και θυσίαις ουτοί τε γαρ υπολαμβάνουσι τους θεούς δια τούτων τα συμφέροντα τους μαντευομένοις σημαίνειν. .

Horum sacrorum habita ratione, poterat Electra, vel Lusciniam, vel aliam quampiam avem utpote augurium babere, et, justissima appellatione, hanc invocare Aiòs ägyerov.

Ad hæc, erat Electræ cum ave illa maxima fortunarum com-
munitas. A sororis marito vi stuprata, horrendi bujus adulterii
una cum sorore vindex fuit Philomela. A matre adultera, et
scelere Ægisthi, patrem amisit Electra, et ipso temporis articulo
quo cum Choro colloquebatur, scelerum horum brevi se vindi-
cem esse futuram, fratre adjutante, sperabat: Quamobrem, lu-
gubri cantu audito, omne ut faustum accepit Electra, divinam-
que quasi nunciam invocat Lusciniam, prisca forma et fortuna
sibi sociam.-Porro quidnam nunciare Electræ possumus effin-
gere Lusciniam ? Scilicet, omine accepto, et revocata Philomelæ
fortuna, illa animo effingere poterat, quasi modulo suo talia ver-
ba obmurmurarel avis : “ Ego tibi a Jove nuncia sum. Quem-
admodum olim ego, dum humana forma vivebam, mibi ipsi
sororique carissimæ injuriam mariti ejus adulterio factam, par-
ticipe illa sorore, ulta sum, ita tu, fratre tuo adjuvante, meoque
propósito exemplo, patris delectissimi necem, impia matre alla-
tam, ulciscaris.'
Exinde nobis liquida fit Chori sententia dicentis

-Oy
δέξεται ευπατρίδαν, Διός εύφρονα

βήματι μoλόντα ταν δε γάν 'Ορέσταν.
Scriptorum antiquorum plerique sibi ipsi sæpissime sunt inter-
pretes. Διός εύφρονι βήματι κ. τ. λ. gemina est το Διός άγ-
yenos" et altera alteram tuetur explicatque lectionem. Nam
si diòs cüppon Bhuatı appropinquabat Orestes, sorori comes
futurus in paternæ necis ultionem; pari ratione diós ayyedos
vel augurio, vel alio quovis modo, hæc annunciare poterat. Fit
autem plenissima harum lectionem concinnitas adjecta ad Nio-
ben apostrophe :

----σε δ' έγωγε νέμω θεόν. . Divina nempe avis erat quæ pietati suæ consulere, Electræ videbatur : divino quoque gressu venturus erat. Orestes : Dea denique Niobe erat. Quam ob causam? Ob teneruin proculdubio, ut Electra opinabatur, in filios amorem : quibus amissis, mater illa piissima.

εν τάφω πετραία

αιει δακρύει. . At dense illud Aiòs anysãos, et, ego non dubito affirmare, statim corruperis lectionis integritatem.

αλλά μ' άγει στόνη αίσα παρά φρένας, , ut emendat G. B.-- Hic notare cogor sermonis ambiguitatem. “Parca me gemitu rapit.” Anne gemit Parcat a "Iτων αινόν "Ιτυν όλοφύρεται,-preeunte αίσα νοcabulo, articulus ille ä (si quidem antiquue Grammatices veras habemus lectiones) ad aloc jure referendum est; indeque nobis alius exoritur solæcismus. Parca (i. e. aloa) luget Itun, miserum Itun! Ate, pro veluti, otiatur et redundat, nam re vera audiebat Electra lusciniam: sed bæc vox are pro " veluti" Sophocli est alienissima.--"Açouer ! "ACES, OTévesv," ait G. B. auctore Bekkero:"-quod ego (pace tanti nominis) multum dubito : at rem ita se habere concedamus ; άζομεν, etiam pro στένειν, omnino otiatur et ταυτολογεί cum precedenti στόνω. . « Postremo (ait G. B.) eięgos ügyenos amice convenit cum dicto Pub. Syri avis exul hyemis titulus tepidi temporis,' etenim eldos vel 1805 est tempus æstivum.” Sed tempus tepidum" est verni temporis epitheton. Quam amice convenit, ut ait G. B., ver. num tempus cum tenapore estimo!! ότε χρόα Σείριος άζει !! Sed nusquam Luscivia, ut æstivi temporis, ut eos, id est καύματος μεσημβρινού άγγελος, (que res cum bis mille avibus communis est) at verni temporis avis celebratur. Præterea, infelix hoc "eldeos” ayyeros prava positione adeo detorquetur, ut Electra se ipsam eideos ayyerov nuncupasse videatur; hoc modo namque currit B-ana sententia :

όρνις άτάζομεν, είδεος άγγελος

Avis veluti lugemus caloris meridiani nuncia! Dabam Liverpoolii, Septemb. 1823.

J, W.

:

« السابقةمتابعة »