P. Virgilii Maronis opera omnia

الغلاف الأمامي
Impr. y estereotipia de M. Rivadeneyra, 1869 - 816 من الصفحات
 

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 369 - litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati: is locus urbis erit, requies ea certa laborum. Nec tu mensarum morsus horresce futuros: 395 fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo. Has autem térras, Italique hanc litoris oram, próxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
الصفحة 174 - et nescia fallere vita, dives opum variarum; at latis otia fundis, speluncae, vivique lacus; at frígida Tempe, mugitusque boum, mollesque sub arbore somni 470 non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, et patiens operum exiguoque adsueta iuventus; sacra deum, sanctique patres; extrema per illos iustitia excedens terris vestigia fecit.
الصفحة 504 - et vestigia pressit; multa putans, sortemque animo miseratus iniquam. Cernit ibi maestos et mortis honore carentis, Leucaspim, et Lyciae ductorem classis Oronten : quos simul, a Troia ventosa per aequora vectos, 335 'obruit auster, aqua involvens navemque virosque. Ecce gubernator sese Palinurus agebat: qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, exciderat puppi mediis
الصفحة 408 - nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, 365 perfide; sed duris genuit te cautibus horrens >, Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo? aut quae me ad maiora reservo? Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? 370 Quae quibus
الصفحة 534 - se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello dextera! non illi se quisquam inpune tulisset obvius annato, seu quum pedes iret in hostem, 880 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer! si qua fata áspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis : purpúreos spargam flores, animamque nepotis
الصفحة 529 - nulli certa domus. Lucís habitamus opacis, riparumque toros et prata recentia rivis incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas, 675 hoc supérate iugum; et facili iam tramite sistam. Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentes desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt. At pater Anchises penitus convalle virenti inclusas animas, superumque ad lumen
الصفحة 52 - TITYRUS. M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui Musam meditaris avena: nos patriae fines et dulcia linquimus arva; nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas. T. O Meliboee, deus nobis
الصفحة 466 - galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo indutus belli simulacra ciebat. Adcelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. 675 Ast illae diversa metu per litora passim diffugiunt; silvasque, et sicubi concava furtim saxa, petunt. Piget incepti, lucisque; suosque mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est. Sed non idcirco flammae atque incendia vires 680 indómitas
الصفحة 312 - et circum témpora vittae. Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi; limosoque lacu per noctem obscurus in ulva 135 delitui, dum vela darent, si forte dedissent. Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi, nec dulcis natos exoptatumque parentem : quos illi fors et poenas ob nostra reposcent effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.

معلومات المراجع