صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

II.

CONFESSIO AUGUSTANA.

[blocks in formation]

CONFESSIO FIDEI

EXHIBITA

INVICTISSIMO IMPERATORI CAROLO V. CAESARI AUGUSTO IN COMITIIS AUGUSTAE

ANNO M.D.XXX.

Psalm. 119. (v. 46.)

Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.

Praefatio ad Caesarem Carolum V.

Invictissime Imperator, Caesar Auguste, Domine clementis-5 sime. Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum imperii Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atrocissimum, hereditarium atque veterem Christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illius scilicet furori et conatibus durabili et perpetuo belli apparatu resisti possit: deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, ut illis, quae utrinque in scripturis secus 1) tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, res illae ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur; ut2) de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita in una etiam ecclesia Christiana, in unitate et concordia vivere possimus: 2. quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis, 6 qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes et Status ad praefata3) comitia evocati simus, ut Caesareo mandato obedienter obsequeremur, mature venimus Augustam, et, quod citra iactantiam dictum volumus, inter primos adfuimus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

3. Quum igitur V. C. M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli Status imperii vigore Caesarei edicti suam opinionem et sententiam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offerre; et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum est, V. C. M. nos proxima feria sexta articulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse 1): ideo ut V. M. voluntati obsequamur, offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et nostram confessionem2), cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et puro verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint, ac in ecclesiis tractaverint.3)

4. Quod si et4) ceteri Electores, Principes ac Status imperii similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta praedictam Caesaream propositionem, suas opiniones in hac causa religionis produxerint: hic nos coram V. C. M. tamquam domino nostro clementissimo paratos offerimus, nos cum praefatis Principibus et amicis nostris de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut, quantum honeste fieri potest, conveniamus, et re inter nos partes citra odiosam contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur, et ad unam veram concordem religionem reducatur, sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V. C. M., et omnia ad veritatem Dei perducantur, id quod ar dentissimis votis a Deo petimus.5)

5. Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, ut partem alteram, attinet, haec tractatio causae religionis eo modo, quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum tali mutua praesentatione scriptorum ac sedata collatione inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit: nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri possit) conciliandam conducere queat, ullo modo detrectare; quemadmodum et V. C. M., deinde et ceteri Electores et Status

Not. 1) Confessio lecta et oblata est demum die Saturni post S. Iohannis bapt. i. e. die 25. Iun. Cf. Weber, krit. Geschichte der augsb. Confess. t. I. append. 2. 2) Germ. unser Pfarrherren, Prediger und ihrer Lehren, auch unsers Glaubens Bekenntnis. 3) Al. docuerint. Germ. predigen, lehren, halten und Unterricht thun. 4) Al. nunc. Germ. jetzt auch. 5) Germ. Als wir denn auch Gott den Allmächtigen mit höchster Demuth anrufen und bitten wollen, seine göltliche Gnade dazu zu verleihen.

imperii et omnes, quicunque sincero religionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac nostra et nostrorum confessione hoc clementer cognoscere 1) et intelligere dignabuntur.2)

6. Quum etiam V. C, M. Electoribus, Principibus et reliquis Statibus imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit, et in comitiis Spirensibus, quae anno Domini etc. XXVI. habita sunt, ex data et praescripta forma Vestrae Caesareae instructionis et commissionis recitari et publice praelegi fecerit: Vestram M. in hoc negotio religionis ex causis certis, quae V. M. nomine allegatae sunt, non velle quidquam determinare, nec concludere posse, sed apud Pontificem Romanum pro officio V. C. M. diligenter daturam operam de congregando concilio generali; quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit3), ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae Regem, amicum et dominum clementem nostrum, deinde per Oratorem4) et Commissarios Caesareos 5), haec inter cetera proponi fecit, quod V. C. M. intellexisset et expendisset Locum tenentis V. C. M. in imperio et Praesidentis 6) et Consiliariorum in regimine et Legatorum ab aliis Statibus, qui Ratisbonae7) convenerant, deliberationem de concilio congregando; et quod iudicaret etiam V. C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae, quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret) V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale concilium: ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus Pontifex Maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo quoque tempore emissis literis publicandum congregare consentiret.

7. In eventum ergo talem, quod in causa religionis dis- 8 sensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus, ex superabundanti comparituros et causam dicturos

Not. 1) Al.: agnoscere. 2) Germ. gnädiglich, freundlich und genugsam werden zu vernehmen haben. 3) A. 1529. 4) Balthasar, episcopus Melitensis et coadiutor Constantiensis, fuit imperii cancellarius vicarius et orator generalis. 5) Hi quatuor: Fridericus et Guilielmus comites Palatini, Bernhardus episcopus Tridentinus et Ericus dux Brunsvicensis. Vid. Müller, Historie von der evangel. Stände Protestation u. augsburgischen Confession p. 15. 6) Germ. Amtsverwalter. 7) Germ. auf dem ausgeschriebenen Reichstag zu Regenspurg. A. 1527. 8) Germ. gewiss wäre.

« السابقةمتابعة »